- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:1.23-1.27
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗宣告自己才是致力于和平的真正平民派,指斥土地法背后包藏的专制图谋,并誓言在公民大会上与之正面交锋;同时他宣布放弃行省职务以专心履职,呼吁元老院与全体民众团结一致以根除共和国的内患。
Errastis, Rulle, vehementer et tu et non nulli conlegae tui qui sperastis vos contra consulem veritate, non ostentatione popularem1 posse in evertenda re publica populares existimari. lacesso vos, in contionem voco, populo Romano disceptatore uti volo. etenim, ut circumspiciamus omnia quae populo grata atque iucunda sunt, nihil tam populare quam pacem, quam concordiam, quam otium reperiemus. sollicitam mihi civitatem suspicione, suspensam metu, perturbatam vestris legibus et contionibus et deductionibus tradidistis; spem improbis ostendistis, timorem bonis iniecistis, fidem de foro, dignitatem de re publica sustulistis.
鲁卢斯,你以及你的好几位同僚都大错特错了,你们竟指望在颠覆共和国的同时,能够在一位真正而非装模作样的平民派执政官面前,被视作真正的平民派。我向你们提出挑战,我传唤你们到公民大会去,我要以罗马人民作为裁判。因为事实上,只要我们审视一下所有令人民欣喜悦纳之事,便会发现没有什么比和平、融洽与宁静更为顺应民心的了。你们交到我手中的是一个因猜忌而焦虑、因恐惧而不安、被你们的法令、演说与移居殖民搞得动荡不安的城邦;你们向奸佞之徒展示了希望,将恐惧注入善良之士的心中,将信用从广场中驱除,将尊严从共和国中剥夺。
hoc motu atque hac perturbatione animorum atque rerum cum populo Romano vox et auctoritas consulis repente in tantis tenebris inluxerit, cum ostenderit nihil esse metuendum, nullum exercitum, nullam manum, nullas colonias, nullam venditionem vectigalium, nullum imperium novum, nullum regnum xvirale, nullam alteram Romam neque aliam sedem imperi nobis consulibus futuram summamque tranquillitatem pacis atque oti, verendum, credo, nobis erit ne2 vestra ista praeclara lex agraria magis popularis esse videatur.
当在民众心灵与公共事务的这番动荡与混乱之中,执政官的声音与权威在这般浓重的黑暗中突然向罗马人民破晓发光,向他们表明没有什么值得畏惧——在我们担任执政官期间,既不会有军队,也不会有武装团伙,不会有殖民地,不会有国家税收的变卖,不会有新的独揽大权,不会有十人委员会的专制王国,不会有第二个罗马,也不会有帝国的另一个都城,而唯有和平与安宁的至高静谧——难道我还真得害怕你们那部显赫的土地法会显得更为得民心吗!
Cum vero scelera consiliorum vestrorum fraudemque legis et insidias quae ipsi populo Romano a popularibus tribunis plebis fiant ostendero, pertimescam, credo, ne mihi non liceat contra vos in contione consistere, praesertim cum mihi deliberatum et constitutum sit ita gerere consulatum quo uno modo geri graviter et libere potest, ut neque provinciam neque honorem neque ornamentum aliquod aut commodum neque rem ullam quae a tribuno plebis impediri possit appetiturus sim.
而当我揭露你们阴谋的罪恶、法律的欺诈、以及自诩为平民派的保民官们针对罗马人民自身所设下的罗网时,难道我还真得战战兢兢,生怕自己无法在公民大会上挺身与你们对阵吗?尤其是鉴于我早已深思熟虑并拿定主意,要以那唯一能庄重而自由地履行执政官职权的方式来履职:即绝不谋求行省,不谋求荣衔,不谋求任何尊荣或私利,也不谋求任何可能受到平民保民官阻挠的利益。
dicit frequentissimo senatu consul Kalendis Ianuariis sese, si status hic rei publicae maneat neque aliquod negotium exstiterit quod honeste subterfugere non possit, in provinciam non iturum. sic me in hoc magistratu geram, patres conscripti, ut possim tribunum plebis rei publicae iratum coercere, mihi iratum contemnere. quam ob rem, per deos immortalis! conligite vos, tribuni plebis, deserite eos a quibus, nisi prospicitis, brevi tempore deseremini, conspirate nobiscum, consentite cum bonis, communem rem publicam communi studio atque amore defendite. multa sunt occulta rei publicae volnera, multa nefariorum civium perniciosa consilia; nullum externum periculum est, non rex, non gens ulla, non natio pertimescenda est; inclusum malum, intestinum ac domesticum est. huic pro se quisque nostrum mederi atque hoc omnes sanare velle debemus.
执政官于一月一日在议员云集的元老院宣布:只要共和国目前的这一状态得以维持,只要不发生任何他在道义上无法回避的紧急事务,他便绝不会赴任行省。元老院议员诸公,我将在这个职位上如此行事,以便能够压制对共和国发怒的保民官,而蔑视对我发怒的保民官。因此,指着不朽的神明起誓!平民保民官们,清醒过来吧,抛弃那些除非你们及早看清否则不久便会抛弃你们的人吧,与我们同心合意,与善良之士携手一致,以共同的热忱与热爱捍卫共同的共和国!共和国潜藏的创伤甚多,邪恶公民毁灭性的图谋甚多;并无任何外在的危险,既无君王,也无任何部族或异邦值得畏惧;祸患深藏于内部,是内讧与本土的。我们每个人都应当尽己所能予以医治,我们众人都必须渴望予以匡正。
erratis, si senatum probare ea quae dicuntur a me putatis, populum autem esse in alia voluntate. omnes qui se incolumis volent sequentur auctoritatem consulis soluti a cupiditatibus, liberi a delictis, cauti in periculis, non timidi in contentionibus. quod si qui vestrum spe ducitur se posse turbulenta ratione honori velificari suo,3 primum me consule id sperare desistat, deinde habeat me ipsum sibi documento, quem equestri ortum loco consulem videt, quae vitae via facillime viros bonos ad honorem dignitatemque perducat.4 quod si vos vestrum mihi studium, patres conscripti, ad communem dignitatem defendendam profitemini, perficiam profecto, id quod maxime res publica desiderat, ut huius ordinis auctoritas, quae apud maiores nostros fuit, eadem nunc longo intervallo rei publicae restituta esse videatur.
如果你们以为元老院赞同我所言之事,而人民却怀有另一番心意,那你们便错了。所有希望自身平安无事的人,都将服从这位摆脱了贪欲、免于罪愆、在危难中审慎、在抗争中不屈的执政官的权威。然而,假若你们之中有人受一种虚妄希望的驱使,以为自己能够凭借煽动动荡的手段而扬帆驶向自己的私利仕途,那么首先,只要我担任执政官,就请放弃这种非分之想;其次,不妨把我本人当作明证——他亲眼看到我出身骑士阶层而晋升为执政官——看看到底何种人生道路能最轻松地引领忠良之士通往尊荣与尊严。元老院议员诸公,如果你们向我保证以你们的热忱来捍卫共同的尊严,我必将实现共和国最殷切渴求的愿望:即让这个阶层在我们先祖时期所享有的权威,在历经长久的间隔之后,如今终于被视为已归还给了共和国。
- 1.23contra consulem veritate, non ostentatione popularem
veritate 与 ostentatione 为表示方式或方面的夺格,修饰形容词 popularem,意为“在实质上(veritas)而非外在做作(ostentatio)上属于平民派(popularis)的执政官”。西塞罗以此形成鲜明对照,表明自己才是真正的为民谋福者,而对方不过是虚伪的民粹政客。
- 1.24verendum, credo, nobis erit ne... / pertimescam, credo, ne...
插入语 credo 在此处用于强烈的讽刺(反语)而非字面上的相信。它与表示担忧的动词所引导的 ne 从句(“唯恐/生怕……”)结合,表达一种揶揄式的假意畏惧:“我想,我真得害怕……了吧”,实际上意指西塞罗根本毫无畏惧,反唇相讥。
- 1.27honori velificari suo
异相动词 velificari(扬帆、出航)是由航海用语引申而来的比喻表达,支配与格 honori suo,构成习惯搭配,意为“为自己的名誉与仕途扬帆起航(=谋求自身的高位与晋升)”。
- 1.27habeat me ipsum sibi documento... quae vitae via... perducat
habeat me ipsum sibi documento 采用了双与格句式(sibi 为关涉与格,documento 为表目的/结果的述语与格),意为“让他把我自己当作对自己的证明(榜样)”。随后接续的间接疑问从句 quae vitae via... perducat(“何种人生道路引领……”)起到了对 documento 的同位与解释作用,具体指明该证明的内容。
