← 西塞罗

反对农地法演说

§1.17-1.22

重建卡普阿的企图与守护坎帕尼亚公地

西塞罗谴责十人委员会企图通过在全意大利设立殖民地以实行军事控制,尤其是重建卡普阿作为对抗罗马之据点的阴谋。他警告出让极其宝贵的坎帕尼亚公地对国家造成的危难,并誓言以执政官身份坚决挫败这一图谋。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.17

​quod vero totam Italiam vestris coloniis complere voluistis, id cuius modi esset neminemne nostrum intellecturum existimavistis?1 scriptum est enim: ' "Qvae in mvnicipia qvasqve in colonias xviri velint, dedvcant colonos qvos velint et eis agros adsignent qvibvs in locis velint",' ut, cum totam Italiam militibus suis occuparint, nobis non modo dignitatis retinendae, verum ne libertatis quidem recuperandae spes relinquatur. atque haec a me suspicionibus et coniectura coarguuntur.

然而,对于你们竟妄图用你们的殖民地填满整个意大利这一企图,难道你们以为我们当中竟无人能识破其性质吗?因为法令上白纸黑字写着: “无论向何自治市与何殖民地,只要十人委员会愿意,便可迁入其所愿之何等殖民者,并可在其所愿之何处向他们分配土地,”以便在他们用自己的士兵占领整个意大利之时,不仅不给我们留下保全尊严的希望,甚至连恢复自由的希望也不留分毫。而这些事是由我凭着猜疑与推测予以揭露的。

§1.18

​iam omnis omnium tolletur error, iam aperte ostendent sibi nomen huius rei publicae, sedem urbis atque imperi, denique hoc templum Iovis optimi maximi atque hanc arcem omnium gentium displicere. Capuam deduci colonos volunt, illam urbem huic urbi rursus opponere, illuc opes suas deferre et imperi nomen transferre cogitant. qui locus propter ubertatem agrorum abundantiamque rerum omnium superbiam et crudelitatem genuisse dicitur, ibi nostri coloni delecti ad omne facinus a xviris conlocabuntur, et, credo, qua in urbe homines in vetere dignitate fortunaque nati copiam rerum moderate ferre non potuerunt, in ea isti vestri satellites modeste insolentiam suam continebunt.2

如今所有人的一切误解都将被消除;如今他们将公然表明,这个国家的名号、这座城市与帝国的所在地、乃至至善至大的朱庇特的这座神殿以及全人类的这座要塞,都令他们心生不满。他们渴望将殖民者迁往卡普阿,打算将那座城市重新树立为这座城市的敌手,将自己的财富运往那里,并将帝国的名号转移过去。据说由于田地的肥沃和一切物资的充裕而滋生了傲慢与残暴的那个地方,十人委员会为一切罪行而挑选出来的我们那些殖民者将被安置在那里;而且,我想,在那些生于古老尊贵与财富之中的人们尚且无法节制地承受丰饶物资的那座城市里,你们的那些党羽难道会谦逊地约束自己的狂妄吗!

§1.19

​maiores nostri Capua magistratus, senatum, consilium commune, omnia denique insignia rei publicae sustulerunt, neque aliud quicquam in urbe nisi inane nomen Capuae reliquerunt, non crudelitate—quid enim illis fuit clementius qui etiam externis hostibus victis sua saepissime reddiderunt?—sed consilio, quod videbant, si quod rei publicae vestigium illis moenibus contineretur, urbem ipsam imperio domicilium praebere posse; vos haec, nisi evertere rem publicam cuperetis ac vobis novam dominationem comparare, credo, quam perniciosa essent non videretis.

我们的先祖废除了卡普阿的行政官、元老院、公共议事会,简言之废除了国家的一切标志,在那座城市里除了“卡普阿”这个空洞的名字外什么也没有留下,这并非出于残酷——因为对那些即使面对被征服的外国敌人也极常归还其自身财产的先人而言,还有谁比他们更为仁慈呢?——而是出于深谋远虑,因为他们看出,如果在那城墙之内保留了国家的任何痕迹,这座城市本身就可能为帝国提供统治的居所;而你们,倘若不是渴望颠覆共和国并为自己建立新的专制统治,我想,你们是看不出这些勾当有多么具有毁灭性的吧!

§1.20

​quid enim cavendum est in coloniis deducendis? si luxuries, Hannibalem ipsum Capua corrupit,3 si superbia, nata inibi esse haec ex Campanorum fastidio videtur, si praesidium, non praeponitur huic urbi ista colonia, sed opponitur. at quem ad modum armatur, di immortales! nam bello Punico quicquid potuit Capua, potuit ipsa per sese; nunc omnes urbes quae circum Capuam sunt a colonis per eosdem xviros occupabuntur; hanc enim ob causam permittit ipsa lex, in omnia quae velint oppida colonos ut xviri deducant quos velint. atque his colonis agrum Campanum et Stellatem campum dividi iubet.

在建立殖民地时究竟必须防范什么呢?若是奢靡,卡普阿曾腐蚀了汉尼拔本人;若是傲慢,这傲慢似乎正是从坎帕尼亚人的狂妄中在彼处滋生的;若是防御,你们那座殖民地并不是作为护卫设立在这座城市之前,而是作为对手与它对立。然而,不死的神明啊,它是如何被全副武装起来的!因为在布匿战争中卡普阿无论有何力量,都是凭其自身的力量;而如今,环绕卡普阿的所有城市都将通过同样的十人委员会由殖民者予以占领;正是为了这个缘故,该法律本身允许十人委员会向其所愿的所有城镇迁入其所愿的殖民者。并且它下令将坎帕尼亚土地和斯特拉平原分割给这些殖民者。

§1.21

​non queror deminutionem vectigalium, non flagitium huius iacturae atque damni, praetermitto illa quae nemo est quin gravissime et verissime conqueri possit, nos caput patrimoni publici, pulcherrimam populi Romani possessionem, subsidium annonae, horreum belli, sub signo claustrisque rei publicae positum vectigal servare non potuisse, eum denique nos agrum P. Rullo concessisse, qui ager ipse per sese et Sullanae dominationi et Gracchorum largitioni restitisset;4 non dico solum hoc in re publica vectigal esse quod amissis aliis remaneat, intermissis non conquiescat, in pace niteat, in bello non obsolescat, militem sustentet, hostem non pertimescat; praetermitto omnem hanc orationem et contioni reservo; de periculo salutis ac libertatis loquor.

我并非抱怨赋税收入的减少,也并非抱怨这桩损失与破坏的耻辱;我略去那些无人不能予以最严正、最切实的痛斥之事:即我们竟未能保全公共财富的命脉、罗马人民最美妙的产业、粮食供应的支柱、战时的谷仓、置于共和国印章与锁钥之下的税收来源;最终,我们竟把那片单凭自身便抵挡了苏拉专制与格拉古兄弟赏赐的土地割让给了普布利乌斯·鲁卢斯。我也不说这是国家中唯一在其他税收丧失时依然留存、在其他税收中断时绝不停歇、在和平时期焕发光彩、在战争年代不致衰微、能供养军人、不畏惧敌人的税收;我将这一切言论暂且搁置,留待公民大会;我在此谈论的是对安全与自由的威胁。

§1.22

​quid enim existimatis integrum vobis in re publica fore aut in vestra libertate ac dignitate retinenda, cum Rullus atque ei quos multo magis quam Rullum timetis cum omni egentium atque improborum manu, cum omnibus copiis, cum omni argento et auro Capuam et urbis circa Capuam occuparint? his ego rebus, patres conscripti, resistam vehementer atque acriter neque patiar homines ea me consule expromere quae contra rem publicam iam diu cogitarunt.

因为你们以为,当鲁卢斯以及那些你们惧怕远甚于鲁卢斯的人,带着所有穷困与奸恶之徒的全部帮伙、带着一切军队、带着所有金银占领了卡普阿以及卡普阿周边的城市之时,在国家之中,或在保全你们的自由与尊严方面,还能有任何东西对你们保持完好无损吗?元老院议员诸公,我将激烈而顽强地抵制这些行径,绝不容许某些人在我担任执政官期间,将他们图谋反对共和国已久的勾当公然付诸实施。

语法注4 条
  1. 1.17id cuius modi esset neminemne nostrum intellecturum existimavistis

    代词宾格 id 通过前置(prolepsis)承接句首的 quod 从句(quod vero totam Italiam... voluistis),作为不定式 intellecturum [esse](其逻辑主语为宾格 neminem nostrum)的宾语,并统摄间接疑问从句 cuius modi esset。两者皆从属于主动词 existimavistis。

  2. 1.18qua in urbe homines in vetere dignitate fortunaque nati copiam rerum moderate ferre non potuerunt, in ea isti vestri satellites modeste insolentiam suam continebunt

    属于关系从句 qua in urbe... 先于主句指示代词短语 in ea [urbe] 置放的相关结构(倒装)。直陈式将来时 continebunt 配合插入语 credo(“我想/难道说”),表达出强烈的反讽修辞;副词 modeste(节制地)与名词 insolentiam(傲慢/无节制)构成修辞上的矛盾修饰法(oxymoron)。

  3. 1.20si luxuries, Hannibalem ipsum Capua corrupit

    条件从句中谓语动词的省略。根据前句的疑问 quid enim cavendum est in coloniis deducendis?,此处补足动词短语 cavenda est(即 si luxuries [cavenda est])。随后的 si superbia 以及 si praesidium 亦同样遵循这一并列省略结构。

  4. 1.21qui ager ipse per sese et Sullanae dominationi et Gracchorum largitioni restitisset

    关系从句中的动词采用过去完成时虚拟式 restitisset,表明关系词 qui 不仅陈述客观历史事实,而且带有特征(characteristic)或原因(causal)色彩,用以凸显该土地自身固有的坚韧特质,进而强调将其割让给鲁卢斯的荒谬。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:1.17-1.22