← 西塞罗

为克鲁恩蒂乌斯辩护

§97-102

裁判官先前的定罪与斯塔埃努斯的罪责

西塞罗论证布尔布斯、波皮利乌斯、古塔以及斯塔埃努斯先前的定罪都不能证明克鲁恩提乌斯收买了法庭,尤其是斯塔埃努斯的被定罪反而确凿证实了行贿者是奥皮亚尼库斯,从而有力支持了辩护方。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§97

​at enim etiam Bulbus est condemnatus. adde 'maiestatis,' ut intellegas hoc iudicium cum illo non esse coniunctum. at est hoc illi crimen obiectum. fateor, sed etiam legionem esse ab eo sollicitatam in Illyrico C. Cosconi litteris et multorum testimoniis planum factum est, quod crimen erat proprium illius quaestionis et quae res lege maiestatis tenebatur. at hoc obfuit ei maxime. iam ista divinatio est; qua si uti licet, vide ne mea coniectura multo sit verior.1 ego enim sic arbitror, Bulbum, quod homo nequam, turpis, improbus, multis flagitiis contaminatus in iudicium sit adductus, idcirco facilius esse damnatum. tu mihi ex tota causa Bulbi quod tibi commodum est eligis ut id esse secutos iudices dicas.

然而对方又说:“布尔布斯不也同样被定罪了吗?”请加上“因叛国罪”这几个字,这样你就会明白这场审判与那场审判毫无关联。“然而,这一指控确实曾向他提出。”我承认这一点,但通过盖乌斯·科斯科尼乌斯的信件和众人的证词,同样查明了他曾在伊利里亚煽动一个军团哗变,而这一罪名才是那个法庭固有的管辖范围,也是叛国法所约束的实质。“可是,对他危害最大的正是这一条。”这不过是你的推测罢了;如果允许使用这种推测,小心我的推断比你的要真实得多。因为我是这样认为的:布尔布斯作为一个下流、卑鄙、邪恶、被无数劣迹所玷污的人被推上法庭,正因如此才更容易被定罪。你只是从布尔布斯的全部案情中挑出对你有利的一点,以便宣称法官们是依据这一点定罪的。

§98

​quapropter hoc Bulbi iudicium non plus huic obesse causae debet quam illa quae commemorata sunt ab accusatore duo iudicia P. Popili et Ti. Guttae, qui causam de ambitu dixerunt, qui accusati sunt ab eis qui erant ipsi ambitus condemnati; quos ego non idcirco esse arbitror in integrum restitutos quod planum fecerint illos ob rem iudicandam pecuniam accepisse sed quod iudicibus probarint, cum in eodem genere in quo ipsi offendissent alios reprendissent, se ad praemia legis venire oportere.2 quapropter neminem dubitare existimo quin illa damnatio ambitus nulla ex parte cum causa Cluenti vestroque iudicio coniuncta esse possit.

因此,布尔布斯的这场审判对本案的妨碍,绝不应当超过起诉人所提到的普布利乌斯·波皮利乌斯与提贝里乌斯·古塔的那两场审判。那两人因贿选罪受审,而指控他们的人本身就曾被判贿选罪。我认为那些起诉人之所以恢复名誉,并不是因为他们查明了那两人曾为判案收受金钱,而是因为他们向法官们证明了,既然他们在自己曾犯过的同类罪行中揭发了他人,就应当享有法律所规定的奖赏。因此,我认为无人会怀疑,那场贿选罪的定罪在任何方面都绝不可能与克鲁恩提乌斯的案情以及你们的裁决联系在一起。

§99

​quid quod Staienus est condemnatus? non dico hoc tempore, iudices, id quod nescio an dici oporteat,3 illum maiestatis esse condemnatum; non recito testimonia hominum honestissimorum quae in Staienum sunt dicta ab eis qui Mam. Aemilio, clarissimo viro, legati et praefecti et tribuni militares fuerunt; quorum testimoniis planum factum est maxime eius opera, cum quaestor esset, in exercitu seditionem esse conflatam; ne illa quidem testimonia recito quae dicta sunt de HS dc quae ille, cum accepisset nomine iudici Safiniani, sicut in Oppianici iudicio postea, reticuit atque suppressit.

那么斯塔埃努斯被定罪又说明了什么呢?各位法官,我此时并不打算提及那件我不知道是否应当提及的事——即他是因叛国罪被定罪的;我也不打算宣读那些极其正直的人士对斯塔埃努斯所作的证词,这些证人曾在那位极显赫的人物马梅尔库斯·埃米利乌斯麾下担任使节、长官和军团司令,正是通过他们的证词,查明了当他担任财务官时,军队中的叛乱主要是在他的策动下挑起的;我甚至也不打算宣读关于那六十万塞斯特斯的证词,那笔钱是他以萨菲尼阿努斯案的名义收下的,正如他后来在奥皮亚尼库斯案中所做的那样,他将其隐匿并据为己有。

§100

​omitto et haec et alia permulta quae illo iudicio in Staienum dicta sunt; hoc dico, eandem tum fuisse P. et L. Cominiis, equitibus Romanis, honestis hominibus et disertis, controversiam cum Staieno quem accusabant quae nunc mihi est cum Attio. Cominii dicebant idem quod ego dico, Staienum ab Oppianico pecuniam accepisse ut iudicium corrumperet; Staienus conciliandae gratiae causa se accepisse dicebat.

关于在那场审判中针对斯塔埃努斯提出的这些指控以及许多其他指控,我都略过不提;我只说一点:当时指控斯塔埃努斯的罗马骑士、正直而雄辩的普布利乌斯·科米尼乌斯与卢基乌斯·科米尼乌斯兄弟,同斯塔埃努斯所争论的焦点,与如今我同阿提乌斯所争论的完全一致。科米尼乌斯兄弟所说的,正是我如今所说的:斯塔埃努斯为了收买法庭而从奥皮亚尼库斯那里收受了金钱;斯塔埃努斯则辩称,自己收钱是为了居间调解。

§101

​inridebatur haec illius reconciliatio et persona viri boni suscepta, sicut in statuis inauratis quas posuit ad Iuturnae, quibus subscripsit reges ab se in gratiam esse reductos. exagitabantur omnes eius fraudes atque fallaciae, tota vita in eius modi ratione versata aperiebatur, egestas domestica, quaestus forensis in medium proferebatur, nummarius interpres pacis et concordiae non probabatur. itaque tum Staienus cum idem defenderet quod Attius condemnatus est; ​Cominii cum hoc agerent quod nos in tota causa egimus probaverunt. quam ob rem, si Staieni damnatione Oppianicum iudicium corrumpere voluisse, Oppianicum iudici ad emendas sententias dedisse pecuniam iudicatum est, et, cum ita constitutum sit ut in illa culpa aut Cluentius sit aut Oppianicus, Cluenti nummus nullus iudici datus ullo vestigio reperitur, Oppianici pecunia post iudicium factum ab iudice ablata est: potest esse dubium quin illa damnatio Staieni non modo non sit contra Cluentium sed maxime nostram causam defensionemque confirmet?4

他的这种调解说辞以及所装出的正人君子面具,遭到了众人的嘲笑,正如他在尤图尔纳泉旁立起的镀金雕像一样——他在雕像下刻铭称诸王因他而重归于好。他的一切欺诈与诡计都被揭露无遗,他那终日沉湎于此种行径的全部生活被公之于众,他家境的困窘、他在公堂上的敛财之举都被揭发出来,这个靠金钱充当和平与和解掮客的家伙未获信任。因此,斯塔埃努斯当时正是因为做出了与如今阿提乌斯相同的辩解而被定罪;而科米尼乌斯兄弟则因为提出了我们在全案中所坚持的论点而赢得了支持。既然如此,如果通过对斯塔埃努斯的定罪,已认定奥皮亚尼库斯企图收买法庭、奥皮亚尼库斯为了收买选票向法官交付了金钱;而且既然已经确定在那桩罪行中非克鲁恩提乌斯即奥皮亚尼库斯所为,但克鲁恩提乌斯给法官钱财却查无任何痕迹,而奥皮亚尼库斯的钱财则在审判之后从法官手中被收缴——那么难道还能怀疑,对斯塔埃努斯的那场定罪不仅丝毫不针对克鲁恩提乌斯,反而极有力地证实了我们的论点与辩护吗?

语法注4 条
  1. 97vide ne mea coniectura multo sit verior

    vide ne加上虚拟语气字面意思是表示警惕或顾虑(“小心/注意不要……”),在此处则是一种带有讽刺意味的质疑与敦促,意为“请考虑一下我的推断是否远比你的更为真实”。

  2. 98cum in eodem genere in quo ipsi offendissent alios reprendissent, se ad praemia legis venire oportere

    此结构由probarint(即probaverint)引出,后接宾格加不定式结构se ... oportere作为间接引语。cum引导的分句使用过去完成时虚拟语气reprendissent,其内部的关系从句in quo ipsi offendissent则受间接引语及上层从句虚拟语气的影响而采用虚拟语气(虚拟式吸引)。

  3. 99nescio an dici oporteat

    nescio an接虚拟语气(此处为oporteat)是拉丁语中表示谨慎肯定或倾向性推测的习惯用法,字面意为“我不知道是否应该提及”,实际表达“或许正应该提及”或“恐怕不得不说”的语气。

  4. 102potest esse dubium quin illa damnatio Staieni non modo non sit contra Cluentium sed maxime nostram causam defensionemque confirmet?

    此修辞疑问句在意义上等同于否定断言(“不可能有任何疑问”),依照语法规则后接连词quin引导的虚拟语气从句(sit, confirmet)。其中的non modo non ... sed(不仅不……反而……)进一步强化了对照的语气。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:97-102