- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:103-106
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗详细论述了曾判决奥皮亚尼库斯有罪的菲迪库拉尼乌斯·法尔库拉被宣告无罪的经过,从而论证了对奥皮亚尼库斯定罪的合理性,并阐释了当年陪审团各位法官做出不同裁决的缘由。
ergo adhuc Iuni iudicium video esse eius modi ut incursionem potius seditionis, vim multitudinis, impetum tribunicium quam iudicium appellandum putem. quod si quis illud iudicium appellet, tamen hoc confiteatur necesse est, nullo modo illam multam quae ab Iunio petita sit cum Cluenti causa posse coniungi. illud igitur Iunianum per vim factum est, Bulbi et Popili et Guttae contra Cluentium non est, Staieni etiam pro Cluentio est. videamus ecquod aliud iudicium quod pro Cluentio sit proferre possimus. dixitne tandem causam C. Fidiculanius Falcula qui Oppianicum condemnarat, cum praesertim, id quod fuit in illo iudicio invidiosissimum, paucos dies ex subsortitione sedisset? dixit et bis quidem dixit. in summam enim L. Quinctius invidiam contionibus eum cotidianis seditiosis et turbulentis adduxerat. Vno iudicio multa est ab eo petita, sicut ab Iunio, quod non suae decuriae munere neque ex lege sedisset. Paulo sedatiore tempore est accusatus quam Iunius, sed eadem fere lege et crimine. quia nulla in iudicio seditio neque vis nec turba versata est, prima actione facillime est absolutus. non numero hanc absolutionem; nihilo minus enim potest, ut illam multam non commiserit,1 accepisse tamen ob rem iudicandam, sicut causam pecunia ob rem iudicandam capta nusquam Staienus ea quidem lege dixit. proprium crimen illud quaestionis eius non fuit.
因此,到目前为止,我认为尤尼乌斯的审判具有这样的性质,以至于我认为它更应当被称为骚乱的冲击、暴民的强暴、保民官的逞凶,而不是一场审判。但即便有人将那称为审判,他也必须承认这一点:向尤尼乌斯索取的罚金绝不可能与克鲁恩提乌斯的案情联系在一起。因此,尤尼乌斯的那场审判是由暴力促成的;布尔布斯、波皮利乌斯和古塔的审判并不对克鲁恩提乌斯不利;而斯塔埃努斯的审判甚至对克鲁恩提乌斯有利。让我们看看,我们还能否提出其他任何有利于克鲁恩提乌斯的判决。难道判定奥皮亚尼库斯有罪的盖乌斯·菲迪库拉尼乌斯·法尔库拉最终没有出庭抗辩吗?尤其是——在当时那场审判中最招致民愤的一点——他通过补选抽签仅仅担任了几天法官。他确实抗辩了,而且是抗辩了两次。因为卢基乌斯·昆克提乌斯通过每日煽动性和动荡的群众集会,将他推向了民愤的顶峰。在第一场审判中,他被索取罚金,正如尤尼乌斯一样,理由是他既未按自己所属十人组的职责也未按法律规定在席判决。他受到指控的时间比尤尼乌斯稍为平静,但依据的大致是同一部法律和同一项罪名。由于法庭中没有任何骚动、暴力或暴民介入,他在第一次审理中便极其轻易地被宣告无罪。我并不把这次无罪判决计入其中;因为即便他并未招致那项罚金,但他仍有可能为判案收受了金钱,正如斯塔埃努斯从未在那部特定法律下因判案收钱而受审一样。那并不是那个法庭固有的罪名。
Fidiculanius quid fecisse dicebatur? accepisse a Cluentio HS cccc. cuius erat ordinis? senatorii. qua lege in eo genere a senatore ratio repeti solet, de pecuniis repetundis, ea lege accusatus honestissime est absolutus. Acta est enim causa more maiorum sine vi, sine metu, sine periculo; dicta et exposita et demonstrata sunt omnia. adducti iudices sunt non modo potuisse honeste ab eo reum condemnari qui non perpetuo sedisset sed, aliud si is iudex nihil scisset, nisi quae praeiudicia de eo facta esse constaret, audire praeterea nihil debuisse.2
菲迪库拉尼乌斯被指控做了什么?从克鲁恩提乌斯那里收受了四十万塞斯特斯。他属于哪个阶层?元老阶层。按照在此类事情上通常要求元老作出清算的法律——即关于行贿受贿与贪污勒索的法律——在该法下受到指控后,他极其光荣地被宣告无罪。因为案件是按照祖宗成法审理的,没有暴力,没有恐惧,没有危险;一切都被陈述、揭示并论证清楚。法官们确信,不仅一位未曾自始至终在席的法官完全可以光明正大地将该被告定罪,而且假使那位法官除了得知针对该被告已经做出的既定先例裁决之外一无所知,他也根本不必再听取任何其他证据。
tum etiam illi quinque qui imperitorum hominum rumusculos aucupati tum illum absolverunt iam suam clementiam laudari magno opere nolebant; a quibus si qui quaereret sedissentne iudices in C. Fabricium, sedisse se dicerent; si interrogarentur num quo crimine is esset accusatus praeterquam veneni eius quod quaesitum habito diceretur, negarent; si deinde essent rogati quid iudicassent, condemnasse se dicerent; nemo enim absolvit. eodem modo quaesitum si esset de Scamandro, certe idem respondissent; tametsi ille una sententia est absolutus, sed illam unam nemo tum istorum suam dici vellet.
当时,甚至连那五个为了讨好无知之辈的闲言碎语而判他无罪的人,也已绝不希望自己的宽大受到大加赞扬。如果有人问他们是否曾作为法官审理过盖乌斯·法布里基乌斯,他们会说审理过;如果被问到他除了被指控涉嫌谋害哈比图斯的那桩毒药罪之外是否还受到其他任何指控,他们会予以否认;如果接着被问到他们做出了什么判决,他们会说判定其有罪;因为没有任何人判其无罪。如果以同样的方式询问关于斯卡曼德罗斯的事,他们肯定也会给出同样的回答;尽管只有一票判那人无罪,但他们当中那时绝没有任何人希望那一票被说是自己的。
Vter igitur facilius suae sententiae rationem redderet, isne qui se et sibi et rei iudicatae constitisse dicit, an ille qui se in principem malefici lenem, in adiutores eius et conscios vehementissimum esse respondit? quorum ego de sententia non debeo disputare; neque enim dubito quin ei tales viri suspicione aliqua perculsi repentina de statu suo declinarint. qua re eorum qui absolverunt misericordiam non reprendo, eorum qui in iudicando superiora iudicia secuti sunt sua sponte, non Staieni fraude, constantiam comprobo, eorum vero qui sibi non liquere3 dixerunt sapientiam laudo, qui absolvere eum quem nocentissimum cognorant et quem ipsi bis iam antea condemnarant nullo modo poterant, condemnare, cum tanta consili infamia et tam atrocis rei suspicio esset iniecta, paulo posterius patefacta re maluerunt.
那么,究竟谁能更容易地解释自己判决的理由呢:是那位宣称自己既忠于自身又忠于既决判例的人,还是那位声称自己对犯罪首恶宽大仁慈、却对从犯和同谋极其严苛的人?关于他们的判决,我不应当争论;因为我毫不怀疑,那些如此优秀的人士是因为受到某种突如其来的疑虑震慑,才偏离了自己坚定的立场。因此,我不指责那些判其无罪之人的怜悯之心;我赞成那些在判决中出于自愿而非由于斯塔埃努斯的诡计而遵循以往判决之人的坚定立场;但我更赞美那些声称案情尚不明确之人的智慧,他们绝不可能去赦免一个他们明知罪大恶极且自己此前已两度定罪的人,然而,在整个陪审团蒙受如此恶名、如此凶残之事引起疑云密布之时,他们宁愿在稍后事实彻底查明之后再予以定罪。
- 103ut illam multam non commiserit
连词 ut 引导搭配虚拟式完成时 commiserit 的让步从句(“即使他并未犯下招致该罚金的行为”),与主句中的 nihilo minus potest ... accepisse tamen(“即便如此仍有可能……收受了”)相呼应,构成了让步的前提假设。
- 104aliud si is iudex nihil scisset, nisi quae praeiudicia de eo facta esse constaret, audire praeterea nihil debuisse
该句为一个嵌入在从属于 adducti iudices sunt 的宾格加不定式结构(间接引语)中的过去与事实相反的条件句。条件从句使用虚拟式过去完成时 scisset,归结从句则采用完成时不定式 debuisse。根据语法规则,在间接引语中表示义务或能力的情态动词(如 debeo, possum)无需采用 -urum fuisse 的迂回形式,直接以完成时不定式表达过去反事实的结果。
- 106sibi non liquere
古罗马法庭审判中的固定法律程式语(non liquet,“尚不明确”),当法官因证据不足而无法做出有罪或无罪裁决时用以表态弃权或要求延期审理。此处置于间接引语中,与反身代词与格 sibi 搭配,表示“声明该案对自身而言尚不明确”。
