← 西塞罗

为克鲁恩蒂乌斯辩护

§92-96

民众煽动下尤尼乌斯的不公正判决

西塞罗论证指出,尤尼乌斯先前的定罪纯属保民官煽动民愤与风暴所致的不公结果,不能作为不利于克鲁恩提乌斯的判例,正如苏拉案所展现的保民官滥权之险一样,该案在法律上必须与本案严格区分。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§92

​hoc vos Cluentio iudicium putatis obesse oportere? quam ob causam? si ex lege subsortitus non erat Iunius aut si in aliquam legem aliquando non iuraverat, idcirco illius damnatione aliquid de Cluentio iudicabatur? 'non' inquit; 'sed ille idcirco illis legibus condemnatus est, quod contra aliam legem commiserat.' qui hoc confitentur, possunt idem illud iudicium fuisse defendere? 'ergo' inquit 'idcirco infestus tum populus Romanus fuit C. Iunio, quod illud iudicium corruptum per eum putabatur.' num igitur hoc tempore causa mutata est? num alia res, alia ratio illius iudici, alia natura totius negoti nunc est ac tum fuit? non opinor ex eis rebus quae gestae sunt rem ullam potuisse mutari.

各位难道认为这一判决理应不利于克鲁恩提乌斯吗?出于何种原因?即使尤尼乌斯未依法进行补选,或者曾经未对某部法律宣誓,难道就能凭对他的定罪而对克鲁恩提乌斯作出了任何裁定吗?“并非如此,”对方说;“但他之所以依据那些法律被定罪,是因为他触犯了另一部法律。”承认这一点的人,难道还能坚称那场审判是正当的吗?“因此,”对方又说,“当时罗马人民之所以对盖乌斯·尤尼乌斯怀有敌意,是因为人们认为那场审判是通过他被收买的。”那么,到了今天,案情就发生变化了吗?难道那场审判的事实、理据,以及整件事的性质,在如今与当年会有所不同吗?我不认为在已经发生的事情中,有任何事是可能改变的。

§93

​quid ergo est causae quod nunc nostra defensio audiatur tanto silentio, tum Iunio defendendi sui potestas erepta sit? quia tum in causa nihil erat praeter invidiam, errorem, suspicionem, contiones cotidianas seditiose ac populariter concitatas. accusabat tribunus plebis idem in contionibus, idem ad subsellia; ad iudicium non modo de contione sed etiam cum ipsa contione veniebat. gradus illi Aurelii tum novi quasi pro theatro illi iudicio aedificati videbantur; quos ubi accusator concitatis hominibus complerat, non modo dicendi ab reo sed ne surgendi quidem potestas erat.

那么,究竟是什么原因使得如今我们的辩护能够在一片肃静中得到倾听,而当时尤尼乌斯为自己辩护的权利却被剥夺殆尽呢?这是因为当时在那桩案件中,除了怨恨、误解、猜忌,以及充满煽动性与迎合民众的日常集会之外,别无他物。同一位平民保民官在集会上发起指控,又在法庭的长椅前发起指控;他不仅是从集会来到法庭,更是带着整个集会的群众一同前来。当时新建的奥雷利乌斯台阶,仿佛专门为了那场审判而建作剧场的看台一般;当起诉人将其填满被煽动的群众时,不仅没有为被告陈述的机会,甚至连起立的机会都没有。

§94

​nuper apud C. Orchivium, conlegam meum, locus ab iudicibus Fausto Sullae de pecuniis residuis non est constitutus, non quo illi aut exlegem esse Sullam aut causam pecuniae publicae contemptam atque abiectam putarent, sed quod accusante tribuno plebis condicione aequa disceptari posse non putaverunt.1 quid conferam? Sullamne cum Iunio, an hunc tribunum plebis cum Quinctio, an vero tempus cum tempore? Sulla maximis opibus, cognatis, adfinibus, necessariis, clientibus plurimis, haec autem apud Iunium parva et infirma et ipsius labore quaesita atque conlecta; hic tribunus plebis modestus, pudens, non modo non seditiosus sed etiam seditiosis adversarius, ille autem acerbus, criminosus, popularis homo ac turbulentus; tempus hoc tranquillum atque placatum, illud omnibus invidiae tempestatibus concitatum. quae cum ita essent, in Fausto tamen illi iudices statuerunt iniqua condicione reum causam dicere, cum adversario eius ad ius accusationis summa vis potestatis accederet.

最近,在我的同僚盖乌斯·奥尔基维乌斯的法庭上,法官们并未为福斯图斯·苏拉就公款未清案排定审判期日,这并不是因为他们认为苏拉凌驾于法律之上,或者认为公款案件无足轻重且微不足道,而是因为他们认为在保民官提起公诉的情况下,双方不可能在平等的条件下进行辩论。我该将什么相互对比呢?是将苏拉与尤尼乌斯相比,还是将如今这位保民官与昆克提乌斯相比,抑或是将如今的时代与当年的时代相比?苏拉拥有极大的资财、众多的血亲、姻亲、密友和门客;而尤尼乌斯的这些背景则微薄脆弱,全凭他个人的辛劳挣得与积聚。如今这位平民保民官温和而审慎,不仅不搞煽动,反而是煽动者的对手;而当年那位则是刻薄、好诬告、迎合民众且制造动荡之人。如今的时代宁静而祥和,而当年的时代则被一切怨恨的风暴所激荡。尽管情况如此,对于福斯图斯,那些法官依然认定,当对手在起诉权之外又附加了职务权力的至高威力时,被告是在不公平的条件下进行抗辩。

§95

​quam quidem rationem vos, iudices, diligenter pro vestra sapientia et humanitate cogitare et penitus perspicere debetis, quid mali, quantum periculi uni cuique nostrum inferre possit vis tribunicia, conflata praesertim invidia et contionibus seditiose concitatis. optimis hercule temporibus, tum cum homines se non iactatione populari sed dignitate atque innocentia tuebantur, tamen nec P. Popilius neque Q. Metellus, clarissimi viri atque amplissimi, vim tribuniciam sustinere potuerunt, nedum his temporibus, his moribus, his magistratibus sine vestra sapientia ac sine iudiciorum remediis salvi esse possimus.2

各位法官,凭着你们的智慧与仁德,你们确实应当认真思索并透彻领悟这一道理:保民官的权力,尤其是在激起民愤并煽动集会之时,能给我们每一个人带来何等祸害与巨大危险。以赫拉克勒斯的名义起誓,在最美好的时代,当人们不是靠逢迎大众而是靠威望与清白来保护自己之时,连普布利乌斯·波皮利乌斯与昆图斯·梅特卢斯这两位最为显赫、最为尊贵的人物都未能抵挡住保民官的威势;更何况在如今这个时代、这种道德风气、这些长官治下,如果没有你们的智慧与法庭的救济手段,我们又怎能平安无事呢。

§96

​non fuit illud igitur iudicium iudici simile, iudices, non fuit, in quo non modus ullus est adhibitus, non mos consuetudoque servata, non causa defensa; vis illa fuit et, ut saepe iam dixi, ruina quaedam atque tempestas et quidvis potius quam iudicium aut disceptatio aut quaestio. quod si quis est qui illud iudicium fuisse arbitretur et qui his rebus iudicatis standum putet,3 is tamen hanc causam ab illa debet seiungere. ab illo enim, sive quod in legem non iurasset sive quod ex lege subsortitus iudicem non esset, multa petita esse dicitur; Cluenti autem ratio cum illis legibus quibus a Iunio multa petita est nulla potest ex parte esse coniuncta.

因此,各位法官,那场审判根本不配称为审判,断然不配!在其中没有运用丝毫节制,没有遵从任何习俗与惯例,也没有对案情本身进行辩护。那是暴力,正如我多次说过的那样,那是一场浩劫与风暴,是任何东西,唯独不是一场审判、司法审理或调查法庭。然而,纵然有人认为那算得上一场审判,并认为必须遵守这些既判案件,他也依然应当将本案与该案区分开来。因为据说对他提出罚金诉求,要么是因为他没有对法律宣誓,要么是因为他未依法补选法官;而克鲁恩提乌斯的案情,与向尤尼乌斯要求判处罚金所依据的那些法律,绝无任何相通之处。

语法注3 条
  1. 93non quo illi aut exlegem esse Sullam aut causam pecuniae publicae contemptam atque abiectam putarent, sed quod ... non putaverunt

    此处使用了非真实原因与真实原因的对比句式:non quo后接虚拟式(putarent)引出被否定的排他性假定理由,而sed quod后接直陈式(non putaverunt)指出实际成立的真实理由。

  2. 95nedum his temporibus, his moribus, his magistratibus sine vestra sapientia ac sine iudiciorum remediis salvi esse possimus

    这是否定句后承接nedum引导虚拟式(possimus)的省略惯用表达,表示“更不用说…… / 何况我们怎能……”,构成递进式强论证(a fortiori)。

  3. 96his rebus iudicatis standum putet

    此处由无人称被动动形词standum搭配夺格his rebus iudicatis构成习惯表达,意为“遵守既判案/固守已裁决之事”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:92-96