- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:87-91
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗指出交付的六十四万塞斯特斯与收买十六名法官(每人四万)的金额完全吻合,以此驳斥了和解的托辞;随后针对所谓的前例判决展开反驳,揭示当年的调查庭审判官盖乌斯·尤尼乌斯完全是被民粹煽动与形式上的微小借口所陷害定罪的。
an vero praevaricaretur? nam id quoque ad corrumpendum iudicium pertinet. sed quid opus erat ad eam rem iudice sequestre? et omnino quam ob rem tota ista res per Staienum potius, hominem ab utroque alienissimum, sordidissimum, turpissimum, quam per bonum aliquem virum ageretur et amicum necessariumque communem? sed quid ego haec pluribus quasi de re obscura disputo, cum ipsa pecunia quae Staieno data est numero ac summa sua non modo quanta fuerit sed etiam ad quam rem fuerit ostendat? Sedecim dico iudices ut Oppianicus absolveretur corrumpendos fuisse;1 ad Staienum dcxl milia nummum esse delata. si, ut tu dicis, gratiae conciliandae causa, quadraginta istorum accessio milium quid valet? si, ut nos dicimus, ut quadragena milia nummum sedecim iudicibus darentur, non Archimedes melius potuit discribere.
难道是他企图串通伪诉吗?因为这也属于收买法庭的范畴。但为此目的,何须由一位法官充当保管中间人?而且归根结底,为何整件事竟要通过斯泰埃努斯——一个对双方而言完全是陌路人、且最为肮脏卑劣之徒——来操办,而不是通过某位体面正直之人,或是共同的朋友与至亲?然而,既然交到斯泰埃努斯手中的金钱本身,就凭其数额与总量不仅表明了它有多少,更表明了它是作何用途的,我又何必把这当作一件晦暗不明的事而长篇大论呢?我指出,为了让奥皮亚尼库斯获判无罪,必须收买十六名法官;送交到斯泰埃努斯手中的正是六十四万钱。如果真如你所说,是为了促成和解,那么加上那额外的四万又作何解释?如果真如我们所说,是为了将每份四万钱分发给十六名法官,那么就连阿基米德也无法做出比这更精准的分配。
at enim iudicia facta permulta sunt a Cluentio iudicium esse corruptum. immo vero ante hoc tempus omnino ista ipsa res suo nomine in iudicium numquam est vocata. ita multum agitata, ita diu iactata ista res est ut hodierno die primum causa illa defensa sit, hodierno die primum veritas vocem contra invidiam his iudicibus freta miserit. verum tamen ista multa iudicia quae sunt? ego enim me ad omnia confirmavi et sic paravi ut docerem quae facta postea iudicia de illo iudicio dicerentur, partim ruinae similiora aut tempestati quam iudicio et disceptationi fuisse, partim nihil contra habitum valere, partim etiam pro hoc esse, partim esse eius modi ut neque appellata umquam iudicia sint neque existimata.
然而有人反驳道:“已有极多的判决裁定法庭是被克鲁恩提乌斯收买的。” 恰恰相反,在此之前,那件事本身从未依其本名被传唤至法庭。那件事被如此翻来覆去地炒作,被如此长久地流传,以至于到了今天,那桩诉因才第一次得到辩护;到了今天,真相才第一次依托这些法官,发出了对抗怨恨的声音。然而,那些所谓的众多判决究竟是什么呢?我已做足准备并严阵以待,向各位表明,那些据说后来针对那场审判所作出的判决,一部分与其说是判决与司法审理,不如说更像一场灾难或风暴;一部分对哈比图斯毫无不利效力;一部分甚至对他有利;还有一部分则完全属于从未被称作也从未被视为真正判决的那种性质。
hic ego magis ut consuetudinem servem quam quod vos non vestra hoc sponte faciatis, petam a vobis ut me, dum de his singulis disputo, iudices, attente audiatis. condemnatus est C. Iunius qui ei quaestioni praefuerat; adde etiam illud, si placet: tum est condemnatus cum esset iudex quaestionis. non modo causae sed ne legi quidem quicquam per tribunum plebis laxamenti datum est. quo tempore illum a quaestione ad nullum aliud rei publicae munus abduci licebat, eo tempore ad quaestionem ipse abreptus est. at quam quaestionem? voltus enim vestri, iudices, me invitant ut quae reticenda putaram libeat iam libere dicere.
在此,与其说是因为各位不会自发如此,不如说为了恪守惯例,我请求各位法官在我就这些判决一一论述之时,专注地倾听我的发言。曾主持那处调查法庭的盖乌斯·尤尼乌斯被定罪了;如果愿意的话,请再加上这一点:他正是在担任调查庭审判官期间被定罪的。经由平民保民官之手,不仅该案的抗辩没有得到丝毫宽限,甚至连法律本身也没有得到任何通融。正当依照法律不得将他从调查法庭抽调去承担任何其他国家公职之时,他本人却在同一时刻被强行押解至一个调查法庭。然而那是怎样的一处调查法庭啊!各位法官,正是你们的神情鼓舞了我,让我如今乐于畅所欲言那些我原以为应当保持缄默的事情。
quid? illa tandem quaestio aut disceptatio aut iudicium fuit? putabo fuisse. dicat qui volt hodie de illo populo concitato, cui tum populo mos gestus est, qua de re Iunius causam dixerit; quemcumque rogaveris, hoc respondebit, quod pecuniam acceperit, quod innocentem circumvenerit. est haec opinio. at, si ita esset, hac lege accusatum fuisse oportuit qua accusatur habitus. at ipse ea lege quaerebat. paucos dies exspectasset Quinctius.2 at neque privatus accusare nec sedata iam invidia volebat. videtis igitur non in causa sed in tempore ac potestate spem omnem accusatoris fuisse.
怎么?那到底算得上一场调查、司法审理、还是一场审判呢?我就姑且算它是吧。让如今有谁乐意从那群被煽动的民众中——当时正是顺应了那群民众的意向——站出来说说,尤尼乌斯究竟是为何事受审抗辩的;不论你问谁,他都会回答说:因为他收了钱,因为他陷害了无辜之人。世人普遍持有这种看法。然而,如果真是如此,他就本该依哈比图斯如今受控的同一部法律受到指控。但他自己当时正是依据该法律在主持调查法庭。昆克提乌斯本该等待几天。但他既不愿以普通平民身份起诉,也不愿等到民愤平息之时再起诉。由此各位便可看出,起诉人的全副希望不在于案情本身,而在于时机与职权。
multam petivit. qua lege? quod in legem non iurasset, quae res nemini umquam fraudi fuit,3 et quod C. Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens, subsortitionem eius in eo codice non haberet qui tum interlitus proferebatur. his de causis C. Iunius condemnatus est, iudices, levissimis et infirmissimis, quas omnino in iudicium adferri non oportuit. itaque oppressus est non causa sed tempore.
他要求判处罚金。依据何种法律呢?理由是他没有依法宣誓——而这种事从未给任何人带来过损害——以及由于高风亮节又细致认真的城市裁判官盖乌斯·韦勒斯,在那本当时被呈交上来且带有涂改痕迹的记录册中,没有记入关于他的补选记录。各位法官,盖乌斯·尤尼乌斯正是因为这些极其轻微和脆弱的理由被定罪的,这些理由本就完全不该被带上法庭。因此,击垮他的不是案情本身,而是当时的局势。
- 87Sedecim dico iudices ut Oppianicus absolveretur corrumpendos fuisse
在由主动词 dico 引导的间接引语(宾格不定式结构)中,使用了动形词完成时迂回不定式 corrumpendos fuisse(对应直陈式过去的 corrumpendi erant)以表示过去的必要性。其逻辑主语为宾格 sedecim iudices,ut Oppianicus absolveretur 则为目的从句。
- 90paucos dies exspectasset Quinctius
虚拟式过去完成时 exspectasset(= exspectavisset)在主句中作独立用法,表示对过去未尽义务的责备(“昆克提乌斯本该等待几天”),而非条件句的结论从句。
- 91quae res nemini umquam fraudi fuit
双与格结构。nemini 为利害与格,fraudi 为表示“损害、罪责、不利”的谓语性与格,整句意为“这种事从未给任何人带来过损害(成为被定罪的缘由)”。
