← 西塞罗

为克鲁恩蒂乌斯辩护

§82-86

依账簿与扣押款项证明行贿及驳斥辩解

西塞罗通过账簿记录和查获的巨款证明贿金出自奥皮亚尼库斯一方,并驳斥了对方所谓该款项系用于“促成和解”的借口。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§82

​age, quoniam corrumpendi iudici causas ille multas et gravis habuit, hic nullam, profectio ipsius pecuniae requiratur. confecit tabulas diligentissime Cluentius. haec autem res habet hoc certe ut nihil possit neque additum neque detractum de re familiari latere. Anni sunt octo cum ista causa in ista meditatione versatur, cum omnia quae ad eam rem pertinent et ex huius et ex aliorum tabulis agitatis, tractatis, inquiritis, cum interea Cluentianae pecuniae vestigium nullum invenitis. quid? Albiana pecunia vestigiisne nobis odoranda est an ad ipsum cubile vobis ducibus venire possumus? tenentur uno in loco HS dcxl,1 tenentur apud hominem audacissimum, tenentur apud iudicem; quid voltis amplius?

来吧,既然那个人有许多重大的动机去收买法庭,而此人毫无动机,那么就让我们来查问金钱本身的来源。克鲁恩提乌斯极其细致地记账;而这种做法无疑具有这样一个优点,即家产中无论是增加还是减少的任何款项都绝不可能被隐匿。这桩案件处于这种审视之下已有八年之久,在此期间,你们从他本人的账簿以及他人的账簿中,对与此事有关的一切加以搜寻、翻阅、查究,而在此期间,你们连克鲁恩提乌斯金钱的蛛丝马迹都没有找到。怎么?难道对阿尔比乌斯的金钱,我们必须循着踪迹去嗅探,还是说在你们的带路下我们可以径直走向它的巢穴?六十四万塞斯特斯在一处被截获,在一个最肆无忌惮的人手中被截获,在一席法官的手中被截获;你们还想要什么更多的证据呢?

§83

​at enim Staienus non fuit ab Oppianico sed a Cluentio ad iudicium corrumpendum constitutus. cur eum, cum in consilium iretur, Cluentius et Cannutius abesse patiebantur? cur, cum in consilium mittebant, Staienum iudicem cui pecuniam dederant non requirebant? Oppianicus querebatur, Quinctius flagitabat; sine Staieno ne in consilium iretur tribunicia potestate effectum est. at condemnavit. hanc enim condemnationem dederat obsidem Bulbo et ceteris ut destitutus ab Oppianico videretur. qua re si istinc causa corrumpendi iudici, si istinc pecunia, istinc Staienus, istinc denique omnis fraus et audacia est, hinc pudor, honesta vita, nulla suspicio pecuniae, nulla corrumpendi iudici causa, patimini veritate patefacta atque omni errore sublato eo transire illius turpitudinis infamiam ubi cetera maleficia consistunt, ab eo invidiam discedere aliquando ad quem numquam accessisse culpam videtis.

然而有人说:“斯泰埃努斯并非由奥皮亚尼库斯、而是由克鲁恩提乌斯指派去收买法庭的。”那么,当法官们退席评议时,克鲁恩提乌斯和坎努提乌斯为何容许他缺席?为何当他们催请退席评议时,不去寻找他们曾付过钱的法官斯泰埃努斯?奥皮亚尼库斯提出抱怨,昆克提乌斯强烈要求;正是凭借保民官的职权才达成决议,没有斯泰埃努斯在场就不得退席评议。然而他投了定罪票。因为他已将这一有罪判决作为人质交给了布尔布斯和其他人,以便显得自己是被奥皮亚尼库斯所抛弃。因此,如果在那一方有着收买法庭的动机,有着金钱,有着斯泰埃努斯,总之一切诡诈与狂妄都在那一方;而在此方则是谦逊、正直的生活、对金钱毫无嫌疑、毫无收买法庭的动机,那么请允许在真相揭露、一切迷误消除之后,那桩可耻行径的恶名归于其余罪行所在之处,并允许愤恨终于离开这位你们看清罪责从未沾染之人。

§84

​at enim pecuniam Staieno dedit Oppianicus non ad corrumpendum iudicium sed ad conciliationem gratiae. Tene hoc, Atti, dicere,2 tali prudentia, etiam usu atque exercitatione praeditum! sapientissimum esse dicunt eum cui quod opus sit ipsi veniat in mentem; proxime accedere illum qui alterius bene inventis obtemperet. in stultitia contra est. minus enim stultus est is cui nihil in mentem venit quam ille qui quod stulte alteri venit in mentem comprobat. ita Staienus tum recenti re, cum faucibus premeretur — sive ultro excogitavit sive, ut homines tum loquebantur, a P. Cethego admonitus est — istam dedit conciliationis et gratiae fabulam.

然而又有人说:“奥皮亚尼库斯给斯泰埃努斯钱并非为了收买法庭,而是为了促成和解。”阿提乌斯啊,具有如此明睿、且兼具阅历与实务训练的你,竟然会说出这样的话!人们说,凡事能自己想到所需之策的人最为明智;能顺从他人精妙创见的人则次之。在愚蠢方面则恰恰相反。因为脑中一无所想的人,比赞同他人愚蠢想法的人要少一分愚蠢。因此斯泰埃努斯当时在事发不久、喉咙被人扼住之时——无论他是自己凭空捏造,还是如当时人们所言由普布利乌斯·塞特古斯所点拨——编造出了那套关乎和解与情面的谎言。

§85

​nam fuisse hunc tum hominum sermonem recordari potestis, Cethegum, quod hominem odisset et quod eius improbitatem versari in re publica nollet et quod videret eum qui se ab reo pecuniam, cum iudex esset, clam atque extra ordinem accepisse confessus esset, salvum esse non posse, minus ei fidele consilium dedisse. in hoc si improbus Cethegus fuit, videtur mihi adversarium removere voluisse; sin erat eius modi causa ut Staienus nummos se accepisse negare non posset, nihil autem erat periculosius nec turpius quam ad quam rem accepisset confiteri,3 non est consilium Cethegi reprendendum.

因为各位可以回忆起当时人们有此议论:塞特古斯由于痛恨此人,不愿让他的邪恶继续活跃于政界,并且看出一个供认了自己在担任法官时秘密且违规接受被告金钱的人绝不可能免受制裁,便给了他一个不够忠诚的建议。在此事中如果塞特古斯是不道德的,在我看来他不过是想除掉一个政敌;但若当时的处境是斯泰埃努斯无法否认自己收了钱,而没有什么比供认自己为了何事收钱更危险、更可耻的了,那么塞特古斯的建议是无可指责的。

§86

​verum alia causa tum Staieni fuit, alia nunc, Atti, tua est. ille cum re premeretur, quodcumque diceret, honestius diceret quam si quod erat factum fateretur; te vero illud idem quod tum explosum et eiectum est nunc rettulisse demiror. qui enim poterat tum in gratiam redire cum Oppianico Cluentius,4 qui cum matre? haerebat in tabulis publicis reus et accusator; condemnati erant Fabricii; nec elabi alio accusatore poterat Albius nec sine ignominia calumniae relinquere accusationem Cluentius.

然而,当时斯泰埃努斯的情况是一回事,阿提乌斯啊,你如今的情况则是另一回事。那个人在事实逼迫之下,无论说什么,都比供认实际发生的事情显得体面;但我实在惊异,你竟然把当年已被喝倒彩并被唾弃的东西如今又翻了出来。因为在当时,克鲁恩提乌斯怎能与奥皮亚尼库斯和解,又怎能与母亲和解呢?公家簿册上牢牢记录着被告与原告;法布里基乌斯一族已被定罪;阿尔比乌斯既不可能换由另一位原告而脱身,克鲁恩提乌斯也不可能在不蒙受诬告恶名的情况下撤回指控。

语法注4 条
  1. 82HS dcxl

    sestertia sescenta quadraginta(六十四万塞斯特斯)的缩写。符号 HS 与表示数百的罗马数字连用时,通常指千塞斯特斯(sestertia,中性复数),在此作为复数主语与被动语态动词 tenentur 呼应。

  2. 84Tene hoc, Atti, dicere

    表示愤慨或惊异的“宾格加不定式”感叹句结构(感叹性主宾格不定式)。宾格代词 te 后缀疑问/强调语气词 -ne,与不定式 dicere 连用,表达“以你这样的人竟然会说出这种话!”的强烈诧异与指责。

  3. 85ad quam rem accepisset confiteri

    间接疑问从句 ad quam rem accepisset(接续式过去完成时)作为不定式 confiteri 的宾语。整个句子的核心结构是由 nihil erat periculosius nec turpius quam confiteri... 构成的比较句(“没有什么比坦白……更危险、更可耻的了”)。

  4. 86qui enim poterat tum in gratiam redire cum Oppianico Cluentius

    句首的 qui 并非关系代词,而是源于古夺格/工具格的疑问副词(等同于 quomodo),意为“如何”,引导反问:“因为当时克鲁恩提乌斯怎能与……和解呢?”

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:82-86