← 西塞罗

为克鲁恩蒂乌斯辩护

§78-81

密谈败露与法庭行贿资金的真正出处

西塞罗回顾了奥皮亚尼库斯与斯泰埃努斯夜间密谈被揭露的经过,以及当时审判所激起的巨大民愤与骚动,并指出如今偏见已褪去,法庭终于能够公正审理行贿资金究竟来自原告还是被告。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§78

​atque illo ipso tempore in aedis T. Anni, hominis honestissimi, necessarii et amici mei, noctu Staienus arcessitus ab Oppianico venit. iam cetera nota sunt omnibus, ut cum illo Oppianicus egerit de pecunia,1 ut ille se redditurum esse dixerit, ut eum sermonem audierint omnem viri boni qui tum consulto propter in occulto stetissent, ut res patefacta et in forum prolata et pecunia omnis Staieno extorta atque erepta sit. huius Staieni persona populo iam nota atque perspecta ab nulla turpi suspicione abhorrebat; suppressam esse ab eo pecuniam quam pro reo pronuntiasset qui erant in contione non intellegebant; neque enim docebantur. versatam esse in iudicio mentionem pecuniae sentiebant, innocentem reum condemnatum audiebant, Staieni sententia condemnatum videbant; non gratiis id ab eo factum esse, quod hominem norant, iudicabant. Similis in Bulbo, in Gutta, in aliis non nullis suspicio consistebat.

正是在那个时刻,斯泰埃努斯应奥皮亚尼库斯夜间的召请,来到了提图斯·安尼乌斯——一位极其高尚的人物、我的亲戚兼好友——的宅邸。其余的事如今已为人人皆知:奥皮亚尼库斯如何同他就金钱交涉,他如何说自己将悉数归还,特意藏匿在旁的正直人士如何听到了那整段对话,以及事情如何被揭发、被公诸于广场,全部金钱如何从斯泰埃努斯手中被强行夺回。这位斯泰埃努斯的为人早已为民众所熟知和看透,与任何可耻的嫌疑绝非不合;然而,集会上的民众并不理解,他为被告承诺代出的金钱已被他自己私吞了;因为并没有人告知他们。他们察觉到法庭上曾有金钱流转的话题,听说无辜的被告被定了罪,看见是被斯泰埃努斯的投票所定罪;由于深知此人的秉性,他们判定这绝非无偿而为。类似的怀疑同样落在了布尔布斯、古塔以及其他几个人身上。

§79

​itaque confiteor — licet enim iam impune hoc praesertim in loco confiteri — quod Oppianici non modo vita2 sed etiam nomen ante illud tempus populo ignotum fuisset, indignissimum porro videretur circumventum esse innocentem pecunia, hanc deinde suspicionem augeret Staieni improbitas et non nullorum eius similium iudicum turpitudo, causam autem ageret L. Quinctius, homo cum summa potestate praeditus tum ad inflammandos animos multitudinis accommodatus, summam illi iudicio invidiam infamiamque esse conflatam. atque in hanc flammam recentem tum C. Iunium qui illi quaestioni praefuerat iniectum esse memini, et illum hominem aedilicium iam praetorem opinionibus omnium constitutum non disceptatione dicendi sed clamore hominum de foro atque adeo de civitate esse sublatum.

因此我承认——因为如今尤其是在这个地方,人们可以免受惩罚地承认这一点——:由于在那之前民众不仅不了解奥皮亚尼库斯的生平,甚至连他的名字都一无所知;此外,一个无辜者遭金钱构陷显得极不公正;继而斯泰埃努斯的奸恶以及几个与他类似的法官的卑鄙加剧了这一怀疑;而接手此案的卢基乌斯·昆克提乌斯既拥有极高的职权,又极擅煽动大众的情绪;这一切使得那场审判招致了极大的民愤与恶名。而且我记得,当时主持那场审判的盖乌斯·尤尼乌斯被推入了这股新燃起的烈焰之中,那位曾任市政官、在所有人的预期中已稳操大法官职位的杰出人物,并非因法庭的辩论,而是因群氓的喧嚣被赶出了广场,乃至被逐出了城邦。

§80

​neque me paenitet hoc tempore potius quam illo causam A. Cluenti defendere. causa enim manet eadem, quae mutari nullo modo potest, temporis iniquitas atque invidia recessit, ut quod in tempore mali fuit nihil obsit, quod in causa boni fuit prosit. itaque nunc quem ad modum audiar sentio, non modo ab eis quorum iudicium ac potestas est sed etiam ab illis quorum tantum est existimatio. at tum si dicerem, non audirer, non quod alia res esset, immo eadem, sed tempus aliud. id adeo sic cognoscite. quis tum auderet dicere3 nocentem condemnatum esse Oppianicum? quis nunc audet negare? quis tum posset arguere ab Oppianico temptatum esse iudicium pecunia? quis id hoc tempore infitiari potest? cui tum liceret docere Oppianicum reum factum esse tum denique cum duobus proximis praeiudiciis condemnatus esset? quis est qui id hoc tempore infirmare conetur?

我丝毫不后悔在此时而非彼时为奥卢斯·克鲁恩提乌斯辩护。因为案件本身依然如旧,绝不可能有任何改变,而当年的不公与愤恨已经消退,以至于彼时的恶劣境况毫无妨碍,而案情自身的有利之处得以彰显。因此,我现在能体会到人们是如何倾听我的发言,不仅是拥有裁判权与裁判力的各位,还有那些仅作旁观评判的人们。但如果我当时发言,绝不会有人倾听;这并非因为案情不同——恰恰相反,完全相同——而是因为时代不同。请通过如下方式来体会这一点:当时谁敢声称罪大恶极的奥皮亚尼库斯被定罪是罪有应得?现在又有谁敢否认?当时谁能指证审判是被奥皮亚尼库斯用金钱贿赂收买的?现在又有谁能抵赖这一点?当时又有谁能被允许指出,奥皮亚尼库斯是在先前两桩连带的预先审判中被判定有罪之后才最终沦为被告的?现在又有谁会试图削弱这一点?

§81

​qua re invidia remota quam dies mitigavit, oratio mea deprecata est, vestra fides atque aequitas a veritatis disceptatione reiecit, quid est praeterea quod in causa relinquatur? versatam esse in iudicio pecuniam constat; ea quaeritur unde profecta sit, ab accusatore an ab reo. dicit accusator haec: 'primum gravissimis criminibus accusabam, ut nihil opus esset pecunia; deinde condemnatum adducebam, ut ne eripi quidem pecunia posset; postremo, etiam si absolutus fuisset, mearum tamen omnium fortunarum status incolumis maneret.' quid contra reus? 'primum ipsam multitudinem criminum et atrocitatem pertimescebam; deinde Fabriciis propter conscientiam mei sceleris condemnatis me esse condemnatum sentiebam: postremo in eum casum veneram ut omnis mearum fortunarum status unius iudici periculo contineretur.4'

因此,在消除了民愤之后——这民愤岁月已使其缓和,我的言辞已请求加以平息,而各位的忠信与公正已将其从探求真理的审理中驱逐出去——本案中还剩下什么?法庭上曾有金钱流转是毫无疑问的事实;如今所追究的,是这笔钱究竟出自何方,出自原告还是出自被告。原告这样说:‘第一,我指控的是最严重的罪行,以至于根本不需要金钱;第二,我送上法庭的是一个早已被判定有罪的人,以至于即使有钱也根本无法解救;最后,即使他被宣判无罪,我全部家产与地位依然完好无损。’被告反过来怎么说?‘第一,我害怕的正是罪状之多与凶残至极;第二,在法布里基乌斯一族因知晓并参与我的罪行而被定罪之后,我感到自己也已被定罪了;最后,我已沦落到如此境地,以至于我全部身家性命都系于一个法庭判决的险境之中。’

语法注4 条
  1. 78ut cum illo Oppianicus egerit de pecunia

    同位解释性 ut 从句(接虚拟式 egerit、dixerit、audierint、sit),具体展开前句中的中性复数 cetera(「其余的事情」),充当说明具体事件经过的名词性从句。

  2. 79itaque confiteor — licet enim iam impune hoc praesertim in loco confiteri — quod Oppianici non modo vita

    由主动词 confiteor(「我承认」)所统领的主干宾语是从属的远距离「宾格加不定词」从句 summam illi iudicio invidiam infamiamque esse conflatam(「那场审判招致了极大的民愤与恶名」)。由于插入语以及一连串并列的原因虚拟从句(quod... fuisset... videretur... augeret... ageret...),主谓结构发生了大幅度的远隔(hyperbaton)。

  3. 80quis tum auderet dicere

    未完成过去时虚拟式(auderet、posset、liceret)表示过去的潜在可能或反事实设想,构成反问句(「当时有谁敢/能够……呢?[无人能够]」),并与紧随其后的现在时直陈式(audet、potest)形成鲜明对照。

  4. 81unius iudici periculo contineretur

    iudici 是中性名词 iudicium(审判、裁判)的单数属格紧缩形式(而非阳性名词 iudex「法官」)。因此本短语意为「系于一场审判的危险/险境之中」。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:78-81