← 西塞罗

为克鲁恩蒂乌斯辩护

§7-11

辩护方针的阐述与家族渊源的追溯

西塞罗表示尽管多年来偏见根深蒂固,他仍寄望于法庭的公正审理,预告自己将证明奥皮亚尼库斯当年被定罪是罪有应得,并洗清克鲁恩提乌斯贿赂法庭的指控;随后他追溯被告的家族历史,以阐明这起冤仇的根源。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7

​ego me, iudices, ad eam causam accedere quae iam per annos octo continuos ex contraria parte audiatur atque ipsa opinione hominum tacita prope convicta atque damnata sit facile intellego; sed si qui mihi deus vestram ad me audiendum benivolentiam conciliarit,1 efficiam profecto ut intellegatis nihil esse homini tam timendum quam invidiam, nihil innocenti suscepta invidia tam optandum quam aequum iudicium, quod in hoc uno denique falsae infamiae finis aliqui atque exitus reperiatur. quam ob rem magna me spes tenet, si quae sunt in causa explicare atque omnia dicendo consequi potuero, hunc locum consessumque vestrum, quem illi horribilem A. Cluentio ac formidolosum fore putaverunt, eum2 tandem eius fortunae miserae multumque iactatae portum ac perfugium futurum.

审判官们,我清楚地知道,自己正在接手一起连续八年来一直只由对方发声、并且几乎已被众人无声的偏见判定有罪并加以谴责的案件;但若有任何神明为我带来诸位倾听我的善意,我必将使诸位明白,对人而言没有什么比恶名更值得畏惧,对蒙受恶名的无辜者而言没有什么比公正的审判更值得期盼,因为唯独在此之中,虚妄的污名最终才能找到终结与出路。因此,极大的希望支撑着我:如果我能够澄清案中的事实并通过言辞达成一切,那么彼辈以为对奥卢斯·克鲁恩提乌斯而言将是可怕与可畏的这处场所和诸位的法庭,最终将成为他那悲惨且历经风浪的命运的港湾与避难所。

§8

​tametsi permulta sunt quae mihi, ante quam de causa dico, de communibus invidiae periculis dicenda esse videantur, tamen ne diutius oratione mea suspensa exspectatio vestra teneatur adgrediar ad crimen cum illa deprecatione, iudices, qua mihi saepius utendum esse intellego, sic ut me audiatis, quasi hoc tempore haec causa primum dicatur, sicuti dicitur, non quasi saepe iam dicta et numquam probata sit. hodierno enim die primum veteris istius criminis diluendi potestas est data, ante hoc tempus error in hac causa atque invidia versata est. quam ob rem, dum multorum annorum accusationi breviter dilucideque respondeo, quaeso ut me, iudices, sicut facere instituistis, benigne attenteque audiatis.

尽管在我论及案情之前,关于恶名的普遍危险似乎有极多的话当说,但为了不让诸位的期待因我的演说而悬搁太久,审判官们,我将带着那一我认为自己应当更常使用的恳求切入指控:请诸位倾听我,就如同此时此刻这起案件正如实际所展现的那样是第一次被申辩,而不是如同它已被申辩过多次却从未被证实那样。因为正是在今天,澄清那桩陈年指控的权力才第一次被赋予,在此之前,谬误与恶名一直在这桩案件中翻弄。因此,在我简明而清晰地回应这累年指控之时,审判官们,我恳求诸位如已经开始做的那样,仁厚而专注地倾听我。

§9

​corrupisse dicitur A. Cluentius iudicium pecunia, quo inimicum innocentem, Statium Albium, condemnaret. ostendam, iudices, primum, quoniam caput illius atrocitatis atque invidiae fuit innocentem pecunia circumventum,3 neminem umquam maioribus criminibus gravioribus testibus esse in iudicium vocatum; deinde ea de eo praeiudicia esse facta ab ipsis iudicibus a quibus condemnatus est ut non modo ab isdem sed ne ab aliis quidem ullis absolvi ullo modo posset. cum haec docuero, tum illud ostendam quod maxime requiri intellego iudicium illud pecunia esse temptatum non a Cluentio sed contra Cluentium, faciamque ut intellegatis in tota illa causa quid res ipsa tulerit, quid error adfinxerit, quid invidia conflarit.

据说奥卢斯·克鲁恩提乌斯曾用金钱收买法庭,以便定罪他那无辜的仇敌斯塔提乌斯·阿尔比乌斯。审判官们,我首先要表明,既然那场暴行与恶名的核心在于一个无辜者被人用金钱陷害,那么就从来没有任何人曾因更重大的指控、凭着更有分量的证人而被传唤到法庭;其次,由判决他有罪的那些审判官本人针对他所作出的预判,使得他不仅不可能被这批人宣判无罪,甚至绝不可能被任何其他人宣判无罪。在我阐明了这些之后,我将进而指出那点我认为被最为关切追问的事实:那个法庭曾受金钱图谋收买,并非出自克鲁恩提乌斯,而是针对克鲁恩提乌斯;我将使诸位明白,在整场诉讼中,事实本身带来了什么,谬误虚构了什么,恶名又煽风点火了什么。

§10

​primum igitur illud est ex quo intellegi possit debuisse Cluentium magno opere causae confidere, quod certissimis criminibus et testibus fretus ad accusandum descenderit. hoc loco faciendum mihi, iudices, est ut vobis breviter illa quibus Albius est condemnatus crimina exponam. abs te peto, Oppianice, ut me invitum de patris tui causa dicere existimes adductum fide atque officio defensionis. etenim tibi si in praesentia non potuero, tamen multae mihi ad satis faciendum reliquo tempore facultates dabuntur; Cluentio nisi nunc satis fecero, postea mihi satis faciendi potestas non erit. simul et illud quis est qui dubitare debeat contra damnatum et mortuum pro incolumi et pro vivo dicere? cum illi in quem dicitur damnatio omne ignominiae periculum iam abstulerit, mors vero etiam doloris;4 hic autem pro quo dicimus nihil possit offensionis accipere sine acerbissimo animi sensu ac molestia et sine summo dedecore vitae et turpitudine.

因此,首先由此可以明白克鲁恩提乌斯本应极大地信任自己的诉求,那便是:他是依仗着最确凿的罪证和证人才挺身提出指控的。审判官们,在此处我必须向诸位简要陈述阿尔比乌斯借以被定罪的那些指控。奥皮亚尼库斯,我请求你相信,我是出于辩护的忠信与职责所迫,才极不情愿地谈论起你父亲的案件。因为即使眼下我不能让你满意,在往后的时间里我也仍有许多机会向你作出解释;但倘若我现在不能向克鲁恩提乌斯尽责,之后我便再没有尽责的能力了。同时,谁又应当犹豫去反对一个已被定罪且已去世之人,来为一个安然且活着的人辩护呢?因为对那个被发言反对的人而言,定罪已经免除了蒙受耻辱的所有危险,而死亡实际上连痛苦的危险也一并免除了;可是对于我们为其辩护的这名当事人来说,若承受打击,便不可能不伴随着心灵最痛苦的感受与折磨,以及人生最大的耻辱与败坏。

§11

​atque ut intellegatis Cluentium non accusatorio animo, non ostentatione aliqua aut gloria adductum, sed nefariis iniuriis, cotidianis insidiis, proposito ante oculos vitae periculo nomen Oppianici detulisse, paulo longius exordium rei demonstrandae petam; quod quaeso, iudices, ne moleste patiamini; principiis enim cognitis multo facilius extrema intellegetis. A. Cluentius habitus fuit,5 pater huiusce, iudices, homo non solum municipi Larinatis ex quo erat sed etiam regionis illius et vicinitatis virtute, existimatione, nobilitate princeps. is cum esset mortuus Sulla et Pompeio consulibus, reliquit hunc annos xv natum, grandem autem et nubilem filiam quae brevi tempore post patris mortem nupsit A. Aurio Melino, consobrino suo, adulescenti in primis, ut tum habebatur, inter suos et honesto et nobili. cum essent eae nuptiae plenae dignitatis,

为了使诸位明白,克鲁恩提乌斯并非出于告发者的恶意,并非为任何炫耀或虚荣所驱使,而是由于滔天的伤害、日复一日的阴谋以及摆在眼前的性命之危,才去告发奥皮亚尼库斯的,我将把论证此事的发端追溯得稍远一些;审判官们,我恳求诸位不要对此感到不耐烦,因为了解了开端,诸位便能更容易地理解结局。这名当事人的父亲奥卢斯·克鲁恩提乌斯·哈比图斯,审判官们,不仅在他所出身的拉里努姆自治市,而且在那整个地区和邻近一带,在德行、声誉与门第上都是首屈一指的人物。当他在苏拉与庞培担任执政官的那一年去世时,留下了年方十五岁的这个儿子,以及一个已长大且到了出嫁年龄的女儿;这名女儿在父亲去世后不久便嫁给了她的表兄奥卢斯·奥里乌斯·梅里努斯,后者在当时被其同辈人视为尤为正直和尊贵的青年。那桩婚姻本是极具尊严的,

语法注5 条
  1. 7si qui mihi deus vestram ad me audiendum benivolentiam conciliarit

    qui 是修饰 deus 的不定形容词(相当于 si quis),意为“若有任何神明”。合音形式的完成时虚拟式 conciliarit(= conciliaverit)在此带有未来完成的意味,为主句未来时主动词 efficiam 构成条件从句。

  2. 7hunc locum consessumque vestrum, quem illi horribilem A. Cluentio ac formidolosum fore putaverunt, eum

    宾格成分 hunc locum consessumque vestrum 被置于句首附近,在插入了关系从句 quem illi ... putaverunt 之后,由复指指示代词 eum 重新承接,从而明确其作为不定式 futurum [esse] 的逻辑主语(宾格主语)。

  3. 9innocentem pecunia circumventum

    用于同格解释 quoniam 从句中名词 caput 内容的宾格不定式结构,省略了 esse(innocentem pecunia circumventum [esse]),表示“无辜之人被金钱构陷”正是恶名的核心所在。

  4. 10mors vero etiam doloris

    与前句 damnatio omne ignominiae periculum iam abstulerit 相对应的省略结构。承前省略了动词 abstulerit 和名词 periculum,补全为 mors vero etiam [periculum] doloris [abstulerit](“而死亡实际上连痛苦的危险也一并免除了”)。doloris 是修饰省略名词 periculum 的宾格性属格。

  5. 11A. Cluentius habitus fuit

    habitus 并非动词 habeo 的完成分词,而是被告父亲的家族名(第三名)Habitus(哈比图斯)。因此这并非被动态(“曾被保持”),而是专有名词 A. Cluentius Habitus 与系动词/存在动词 fuit 构成的句子(“曾有一位奥卢斯·克鲁恩提乌斯·哈比图斯”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:7-11