- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:1-6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗将控方的演说划分为针对法庭的恶名与投毒指控两部分,在强调克服公众偏见的艰难之余,恳请审判官摒弃先入之见并耐心听完辩护。
animum adverti,1 iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse partis, quarum altera mihi niti et magno opere confidere videbatur invidia iam inveterata iudici Iuniani, altera tantum modo consuetudinis causa timide et diffidenter attingere rationem venefici criminum, qua de re lege est haec quaestio constituta. itaque mihi certum est hanc eandem distributionem invidiae et criminum sic in defensione servare ut omnes intellegant nihil me nec subterfugere voluisse reticendo nec obscurare dicendo.
审判官们,我注意到,控方的整篇演说被分成了两个部分,其中一部分在我看来依赖并极度信任针对尤尼乌斯法庭那早已根深蒂固的恶名,而另一部分则仅仅出于惯例,战战兢兢、缺乏自信地触及投毒指控的案情,而这正是依法设立本法庭所针对的事由。因此我决意在辩护中也同样保持这种关于恶名与指控的划分,好让所有人明白,我既不愿通过保持沉默来回避任何事,也不愿通过巧言令色来掩盖任何事。
sed cum considero quo modo mihi in utraque re sit elaborandum, altera pars et ea quae propria est iudici vestri et legitimae venefici quaestionis per mihi brevis et non magnae in dicendo contentionis fore2 videtur, altera autem quae procul ab iudicio remota est, quae contionibus seditiose concitatis accommodatior est quam tranquillis moderatisque iudiciis, perspicio quantum in agendo difficultatis et quantum laboris sit habitura.
然而,当我思考自己当如何在两件事上竭力而为时,其中的一部分——即真正属于诸位法庭和合法的投毒审判的部分——在我看来将会是非常简明、在辩论中无需巨大耗费精力的。但是另一部分,它远离法庭审判,更适合于被煽动骚乱的民众集会,而非平静克制的法庭,我清楚地看出它在辩护过程中将带来何等的困难与辛劳。
sed in hac difficultate illa me res tamen, iudices, consolatur quod vos de criminibus sic audire consuestis ut eorum omnium dissolutionem ab oratore quaeratis, ut non existimetis plus vos ad salutem reo largiri oportere quam quantum defensor purgandis criminibus consequi et dicendo probare potuerit. de invidia autem sic inter nos disceptare debetis ut non quid dicatur a nobis sed quid oporteat dici consideretis. agitur enim in criminibus A. Cluenti proprium periculum, in invidia causa communis. quam ob rem alteram partem causae sic agemus ut vos doceamus, alteram sic ut oremus; in altera diligentia vestra nobis adiungenda est, in altera fides imploranda. nemo est enim qui invidiae sine vestro ac sine talium virorum subsidio possit resistere.
然而在这困境之中,审判官们,仍有一件事在安慰着我,那就是诸位一向习惯于这样倾听指控:要求演说家对所有这些指控予以驳斥,并且认为诸位不应为了被告的安全给予超出辩护人在澄清指控和演说求证中所能达成的范围。至于恶名,诸位应当在我们之间这样裁决:考虑的不是我们说了什么,而是应当说什么。因为在指控中关系到的是奥卢斯·克鲁恩提乌斯个人的安危,而在恶名中关系到的则是公共的事业。因此,我们将以指导诸位的方式来辩明案件的这一部分,以向诸位恳求的方式来辩明另一部分;在前一部分中诸位的细心须与我们相联结,在后一部分中诸位的忠信须受到祈求。因为若没有诸位的支持、没有诸位这样的人的帮助,便无人能够抵挡恶名。
equidem quod ad me attinet, quo me vertam nescio. negem fuisse illam infamiam iudici corrupti? negem esse illam rem agitatam in contionibus, iactatam in iudiciis, commemoratam in senatu? evellam ex animis hominum tantam opinionem, tam penitus insitam, tam vetustam?3 non est4 nostri ingeni, vestri auxili est, iudices, huius innocentiae sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma atque in communi incendio subvenire.
就我个人而言,我不知该转向何处。难道我要否认曾有过那场法庭受贿的丑闻吗?难道我要否认此事曾在集会中被激辩、在法庭中被议论、在元老院中被提及吗?难道我要从人们的心中拔除这样巨大、植根如此深、如此古老的偏见吗?审判官们,在这灾难性的恶名之中,如同在某种最具毁灭性的烈焰和蔓延的大火中一般,拯救这无辜之身并非我们的才智所能及,而是属于诸位救助的职责。
etenim sicut aliis in locis parum firmamenti et parum virium veritas habet, sic in hoc loco falsa invidia imbecilla esse debet. dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis; valeat in opinionibus ac sermonibus imperitorum, ab ingeniis prudentium repudietur; vehementis habeat repentinos impetus, spatio interposito et causa cognita consenescat; denique illa definitio iudiciorum aequorum quae nobis a maioribus tradita est retineatur, ut in iudiciis et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur.
确实,正如在其他地方真理缺少支持、缺少力量一样,在这个地方虚妄的恶名也应当是无力的。让它在集会中称霸,在法庭中倒地吧;让它在无知者的见解和谈论中得势,被明智者的才识所唾弃吧;哪怕它有着猛烈而突发的势头,也让它在时间流逝、案情查明之后逐渐消亡吧;总之,让先祖传承给我们的公正审判的定义得以维系,以便在法庭中罪责在没有恶名的情况下受罚,而恶名在没有罪责的情况下被消除。
quam ob rem a vobis, iudices, ante quam de ipsa causa dicere incipio, haec postulo, primum id quod aequissimum est ut ne quid huc praeiudicati adferatis5 — etenim non modo auctoritatem sed etiam nomen iudicum amittemus, nisi hic ex ipsis causis iudicabimus, si ad causas iudicia iam facta domo deferemus; — deinde si quam opinionem iam vestris mentibus comprehendistis, si eam ratio convellet, si oratio labefactabit, si denique veritas extorquebit, ne repugnetis eamque animis vestris aut libentibus aut aequis remittatis; tum autem cum ego una quaque de re dicam et diluam, ne ipsi quae contraria sint taciti cogitationi vestrae subiciatis sed ad extremum exspectetis meque meum dicendi ordinem servare patiamini; cum peroraro, tum si quid erit praeteritum animo requiratis.
因此,审判官们,在我开始就案件本身陈述之前,我向诸位提出以下请求:第一,这是最为公正的,请不要把任何预先形成的判断带到这里来——因为确实,倘若我们不是在此依据案情本身来审判,而是把家中早已做出的判决带到案情中来,我们失去的将不仅是审判官的权威,甚至还有审判官的名分;其次,即使诸位心中已经形成了某种见解,如果理性摧毁了它,如果辩辞动摇了它,如果最终真理剥夺了它,请不要抗拒,而是以欣然或公正的心情将它从诸位的心中释去;再者,当我陈述并逐一澄清每一件事时,请诸位不要自己暗暗在心中提出反对意见,而是等待到最后,容许我保持自己的陈述顺序;当我结束全篇演说时,到那时若有任何遗漏之事,诸位再在心中予以追问。
- 1animum adverti
这是通常合写为复合动词 animadverto 的双词形式(animum advertere)。其义为“察觉”、“注意到”,引导后接的不定式宾语从句(间接引语),以 omnem accusatoris orationem 为主格对应之宾格主语,divisam esse 为谓语动词。
- 2non magnae in dicendo contentionis fore
性质属格(genitivus qualitatis)non magnae ... contentionis 与不定式 fore(= futurum esse)连用作表语,修饰主语 altera pars,表示该部分“在辩论中不需要巨大的精力消耗”。
- 4negem fuisse illam infamiam iudici corrupti? negem esse illam rem agitatam in contionibus, iactatam in iudiciis, commemoratam in senatu? evellam ex animis hominum tantam opinionem, tam penitus insitam, tam vetustam?
虚拟式动词 negem 和 evellam 是修辞疑问句中的商榷/反诘虚拟式(deliberative subjunctive),生动展现演说家自问自答,修辞性地强调否定公开既成事实或凭一己之力根除顽固偏见是不可能的。
- 4non est nostri ingeni, vestri auxili est
所属/特质属格(genitivus proprietatis)nostri ingeni 和 vestri auxili 与系动词 est 搭配作表语,表示“属于……的范围/职责”。句子的真正语法主语是后接的不定式短语 subvenire。
- 6ut ne quid huc praeiudicati adferatis
由 postulo 引出的名词性意愿从句,使用 ut ne 表示否定请求。quid 是不定代词(位于 ne 之后),支配部分属格 praeiudicati(“任何预先判断的事物”)。
