- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:12-17
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗详细叙述了克鲁恩提乌斯与其母萨茜亚之间不和的起因,即萨茜亚如何受情欲驱使诱惑女婿梅利努斯、逼走女儿并亲自与女婿成婚,以此阐明指控奥皮亚尼库斯的背景。
plenae concordiae, repente est exorta mulieris importunae nefaria libido non solum dedecore verum etiam scelere coniuncta. nam Sassia, mater huius habiti — mater enim a me in omni causa, tametsi in hunc hostili odio et crudelitate est, mater, inquam, appellabitur, neque umquam illa ita de suo scelere et immanitate audiet ut naturae nomen amittat; quo enim est ipsum nomen amantius indulgentiusque maternum, hoc illius matris quae multos iam annos et nunc cum maxime filium interfectum cupit1 singulare scelus maiore odio dignum esse ducetis. ea igitur mater habiti, Melini illius adulescentis, generi sui, contra quam fas erat amore capta primo, neque id ipsum diu, quoquo modo poterat in illa cupiditate continebatur; deinde ita flagrare coepit amentia, sic inflammata ferri libidine ut eam non pudor, non pietas, non macula familiae, non hominum fama, non fili dolor, non filiae maeror a cupiditate revocaret.
充满和睦之时,突然爆发了一个放肆妇人的邪恶情欲,不仅与耻辱,而且与罪恶交织在一起。因为这个哈比图斯的母亲萨茜亚——因为在整个案件中,尽管她对他怀着敌视的仇恨和残酷,我仍将称她为母亲,我说,她仍将被称作母亲;她也绝不会如此听到关于自己的罪行和野蛮,以至于失去这一出于自然的称呼;因为母亲这个名分本身越是充满慈爱与宽容,诸位就越会认为,那位多年以来、直至此时此刻尤其渴望儿子被杀害的母亲所犯下的这桩罕见的罪行,理当受到更大的憎恶。因此,这位哈比图斯的母亲被对那个青年梅利努斯——即她的女婿——的非分之爱所俘获,起初——那也没持续多久——她还以所能采取的任何方式抑制着那股欲望;然而随后,她开始陷入狂乱的炽热之中,受情欲的煽动而不可遏制,以至于无论是羞耻、天伦之情、家族的污点、世人的风评、儿子的痛苦,还是女儿的悲伤,都无法使她从欲望中回转。
animum adulescentis nondum consilio ac ratione firmatum pellexit eis omnibus rebus quibus illa aetas capi ac deleniri potest. filia, quae non solum illo communi dolore muliebri in eius modi viri iniuriis angeretur sed nefarium matris paelicatum ferre non posset de quo ne queri quidem se sine scelere posse arbitraretur, ceteros sui tanti mali ignaros esse cupiebat; in huius amantissimi sui fratris manibus et gremio maerore et lacrimis consenescebat.
她用那个年纪能够被俘获与抚慰的一切手段,诱惑了那个思想与理性尚未成熟的青年的心。女儿不仅为丈夫的这般不公而承受着女性共通的痛苦,更无法忍受母亲那邪恶的横刀夺爱——她认为关于此事自己若不陷于不义甚至连抱怨都无法启齿——因而渴望其他人对自己的这般大难一无所知;在她这位最为慈爱的兄长的臂弯与怀中,她在悲戚与泪水中日渐憔悴。
ecce autem subitum divortium quod solacium malorum omnium fore videbatur! discedit a Melino Cluentia ut in tantis iniuriis non invita, ut a viro non libenter. tum vero illa egregia ac praeclara mater palam exsultare laetitia, triumphare gaudio coepit, victrix filiae non libidinis; diutius suspicionibus obscuris laedi famam suam noluit; lectum illum genialem quem biennio ante filiae suae nubenti straverat, in eadem domo sibi ornari et sterni expulsa atque exturbata filia iubet. nubit genero socrus nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium.
然而,看哪,一场突如其来的离婚,似乎将成为这所有不幸的慰藉!克鲁恩提亚离开了梅利努斯,在如此巨大的伤害下虽非不情愿,但作为离开丈夫而言却并非乐意。那时,那位非凡而杰出的母亲真正开始公然雀跃欢欣,得意忘形,她是女儿的战胜者,却不是情欲的战胜者;她不愿自己的声誉再受晦暗嫌疑的损害;那张两年前她为出嫁的女儿铺设的婚床,在女儿被驱逐和撵走之后,她下令在同一栋屋子里为她自己装点铺设。岳母嫁给了女婿,没有任何占卜官,没有任何主持者,伴随着所有人不祥的预兆。
O mulieris scelus incredibile et praeter hanc unam in omni vita inauditum! o libidinem effrenatam et indomitam! o audaciam singularem! nonne timuisse,2 si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque illas nuptialis, non limen cubiculi, non cubile filiae, non parietes denique ipsos superiorum testis nuptiarum? perfregit ac prostravit omnia cupiditate ac furore; vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia.
噢,一个妇人难以置信的罪恶,除她一人之外在整个人世间未曾听闻的罪恶!噢,脱缰且不受约束的情欲!噢,非凡的放肆!难道她竟未曾畏惧——即使不畏惧神明的威能与世人的舆论——难道也不畏惧那一夜本身与那些婚礼火把、新房的门槛、女儿的床榻,乃至那作为先前婚礼见证的墙壁本身吗?她以欲望和狂乱冲破并摧毁了一切;情欲战胜了羞耻,放肆战胜了畏惧,疯狂战胜了理性。
tulit hoc commune dedecus familiae, cognationis, nominis graviter filius; augebatur autem eius molestia cotidianis querimoniis et adsiduo fletu sororis; statuit tamen nihil sibi in tantis iniuriis ac tanto scelere matris gravius esse faciendum quam ut illa ne uteretur,3 ne quae videre sine summo animi dolore non poterat, ea, si matre uteretur, non solum videre verum etiam probare suo iudicio putaretur.
儿子沉重地承受了这关乎家族、血亲与门第的共同耻辱;而妹妹每日的控诉和不断的哭泣,更使他的痛苦倍增;然而他决定,在母亲如此巨大的不公与这般滔天的罪恶面前,自己不该采取比不再与她往来更为严厉的举措,以免那些他若非心灵承受极大痛苦便无法目睹之事,如果他与母亲往来,就会被认为不仅亲眼目睹,甚至还在心中予以认可。
initium quod huic cum matre fuerit simultatis audistis. pertinuisse hoc ad causam tum cum reliqua cognoveritis intellegetis. nam illud me non praeterit, cuiuscumque modi sit mater, tamen in iudicio fili de turpitudine parentis dici vix oportere. non essem ad ullam causam idoneus, iudices, si hoc quod in communibus hominum sensibus atque in ipsa natura positum atque infixum est, id ego, qui ad hominum pericula defendenda adiungerer, non viderem; facile intellego non modo reticere homines parentum iniurias sed etiam animo aequo ferre oportere. sed ego ea quae ferri possunt ferenda, quae taceri tacenda esse arbitror.
诸位已经听到了此人与母亲之间结怨的开端。当诸位知晓了其余事情时,就会明白这与案情息息相关。因为我并非不知,无论母亲是怎样的人,在儿子的审判中终究极不应当谈论父母的丑行。审判官们,如果连这深植于人类共通情感与自然本性中的道理,我这个受托为陷入危难之人辩护的人都看不透,我便不配接手任何案件;我深知人们不仅应当对父母的过错保持缄默,甚至应当以平静的心态去承受。但我认为,凡能承受者方当承受,凡能缄默者方当缄默。
- 12filium interfectum cupit
动词 cupit 后接完成被动分词 interfectum,而非现在被动不定式(interfici)。在古典拉丁语中,愿望动词(如 volo, cupio 等)与完成分词连用时,强调急切期盼该动作已经完成的既成状态,而非动作本身的进行。
- 15nonne timuisse
由疑问小辞 nonne 引导的感叹/义愤不定式(infinitivus indignationis)。该结构省去了统领的主句动词,直接以宾格不定式表达演说者强烈的愤怒与震惊(“难道她竟未曾畏惧……!”)。
- 16ut illa ne uteretur
由 ut ... ne 引导的名词性从句,用以具体界定前文的 nihil gravius... faciendum。异态动词 utor 支配夺格(illa,指代萨茜亚),意为“与……往来、结交”。虽然否定从句通常单用 ne,但在对前述限定内容进行具体补充界定时,常使用 ut ne。
