- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:50-54
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗应阿莱特里乌姆同邑人的恳求接下了释奴斯卡曼德尔的辩护,但在原告坎努蒂乌斯的步步紧逼与有力证词面前陷入苦战。在那场审判中,名义上的被告虽是斯卡曼德尔,但整场控告的实质目标与危险全都落在了奥皮亚尼库斯身上。
ego, qui neque illis talibus viris ac tam amantibus mei rem possem ullam negare neque illud crimen tantum ac tam manifestum esse arbitrarer, sicut ne illi ipsi quidem qui mihi tum illam causam commendabant arbitrabantur, pollicitus eis sum me omnia quae vellent esse facturum. res agi coepta est; citatus est Scamander reus. accusabat P. Cannutius, homo in primis ingeniosus et in dicendo exercitatus; accusabat autem ille quidem Scamandrum verbis tribus, venenum esse deprensum. omnia tela totius accusationis in Oppianicum coniciebantur, aperiebatur causa insidiarum, Fabriciorum familiaritas commemorabatur, hominis vita et audacia proferebatur, denique omnis accusatio varie graviterque tractata ad extremum manifesta veneni deprehensione conclusa est. hic ego tum ad respondendum surrexi qua cura, di immortales! qua sollicitudine animi, quo timore! semper equidem magno cum metu incipio dicere; quotienscumque dico, totiens mihi videor in iudicium venire non ingeni solum sed etiam virtutis atque offici, ne aut id profiteri videar quod non possim, quod est impudentiae, aut non id efficere quod possim, quod est aut perfidiae aut neglegentiae. tum vero ita sum perturbatus ut omnia timerem, si nihil dixissem ne infantissimus, si multa in eius modi causa dixissem ne impudentissimus existimarer.1 conlegi me aliquando et ita constitui, fortiter esse agendum; illi aetati qua tum eram solere laudi dari, etiam si in minus firmis causis hominum periculis non defuissem. itaque feci; sic pugnavi, sic omni ratione contendi, sic ad omnia confugi, quantum ego adsequi potui, remedia ac perfugia causarum ut hoc quod timide dicam consecutus sim, ne quis illi causae patronum defuisse arbitraretur.
鉴于我既无法拒绝如此尊贵且对我如此爱戴的人们的任何请求,又不认为那项罪名会是如此严重且确凿——正如当时向我托付该案的那些人自己也不曾这样认为——我便向他们承诺,必将按他们的心愿全力以赴。审理开始了;被告斯卡曼德尔被传唤到庭。原告是普布利乌斯·坎努蒂乌斯,一位极具天赋且精于辩论的人物;然而他控告斯卡曼德尔其实只用了三个词:毒药被当场查获。整个指控的一切矛头皆掷向了奥皮亚尼库斯:设伏的动机被揭开,与法布里基乌斯兄弟的密切交往被提及,此人的生平与横暴被公之于众,最终,整篇控词经过多方而沉重的阐述,在毒药被确凿查获的事实中收尾。此时我起立答辩,不朽的神明啊,怀着何等的忧虑,怀着何等内心的焦灼,何等的恐惧!确实,我每次开口辩论时总是带着巨大的惧意;每当我发言,我便觉得自己不仅在才华上、而且在品格与职责上也正在接受审判,生怕自己要么显得许下了无法履行的承诺,那是厚颜无耻的标志,要么未能尽到力所能及的职责,那是背信或怠慢的表征。然而在那一刻,我确实慌乱到了畏惧一切的地步:生怕自己若一言不发,便会被视为极端无能的辩者;若在此类案件中滔滔不绝,又会被看作极度不知羞耻之徒。最终我稳住了心神,断定必须果敢应对;因为在我当时那个年纪,即使在立论不够坚实的案件中没有在人们危难之际袖手旁观,通常也是为人所称道的。于是我便这样做了;我竭力抗辩,以各种说理据理力争,尽我所能求助于一切诉讼的补救与避难手段,从而达到了这一效果——请容我谦逊地讲——使得任何人都不认为该案缺少一位辩护人。
sed ut quidquid ego apprehenderam, statim accusator extorquebat e manibus. si quaesiveram quae inimicitiae Scamandro cum habito, fatebatur nullas fuisse, sed Oppianicum cuius ille minister fuisset huic inimicissimum fuisse atque esse dicebat. sin autem illud egeram, nullum ad Scamandrum morte habiti venturum emolumentum fuisse, concedebat, sed ad uxorem Oppianici, hominis in uxoribus necandis exercitati, omnia bona habiti ventura fuisse dicebat. cum illa defensione usus essem quae in libertinorum causis honestissima semper existimata est, Scamandrum patrono esse probatum, fatebatur, sed quaerebat cui probatus esset ipse patronus.
然而,无论我抓住了什么论点,原告立刻便将其从我手中夺走。如果我质问斯卡曼德尔与哈比图斯之间有何冤仇,他便承认毫无仇怨,但说斯卡曼德尔作为其帮凶的奥皮亚尼库斯,过去和现在都与哈比图斯仇深似海。但如果我主张哈比图斯之死不会给斯卡曼德尔带来任何利益,他表示认可,但说哈比图斯的全部财产本将归于奥皮亚尼库斯的妻子——而奥皮亚尼库斯正是一个惯于杀妻之徒。当我采用了在释奴案件中一向被视为最体面的辩护策略,即斯卡曼德尔深得其保护人的认可时,他承认这一点,却反问那保护人本身又得到了何人的认可。
cum ego pluribus verbis in eo commoratus essem, Scamandro insidias factas esse per Diogenem constitutumque inter eos alia de re fuisse ut medicamentum, non venenum Diogenes adferret; hoc cuivis usu venire posse:2 quaerebat cur in eius modi locum tam abditum, cur solus, cur cum obsignata pecunia venisset. denique hoc loco causa testibus honestissimis hominibus premebatur. M. Baebius de suo consilio Diogenem emptum, se praesente Scamandrum cum veneno pecuniaque deprehensum esse dicebat. P. Quintilius Varus, homo summa religione et summa auctoritate praeditus, de insidiis quae fierent habito et de sollicitatione Diogenis recenti re secum Cleophantum locutum esse dicebat.
当我长篇大论地阐述这一点,即斯卡曼德尔是因狄奥根尼斯而遭构陷,他们之间另有商定,狄奥根尼斯带来的是药物而非毒药,且此类事情在实际生活中任何人身上都可能发生时:他便反问为何要去往那等隐秘之所,为何孤身一人,为何携带着封存的金钱前去。最终在此节上,该案被极具信望的证人们彻底压垮。马尔库斯·拜比乌斯作证说狄奥根尼斯是在其建议下买下的,斯卡曼德尔是在其在场时携带着毒药与金钱被当场拿获的。兼具崇高信仰与无上威望的普布利乌斯·昆克提利乌斯·瓦鲁斯作证说,关于针对哈比图斯所设的圈套以及对狄奥根尼斯的拉拢,克莱奥凡图斯在事发不久后便曾向他谈及。
atque in illo iudicio cum Scamandrum nos defendere videremur, verbo ille reus erat, re quidem vera et periculo tota accusatione Oppianicus.3 neque id obscure ferebat nec dissimulare ullo modo poterat; aderat frequens, advocabat, omni studio gratiaque pugnabat; postremo — id quod maximo malo illi causae fuit — hoc ipso in loco, quasi reus ipse esset, sedebat. oculi omnium iudicum non in Scamandrum sed in Oppianicum coniciebantur; timor eius, perturbatio, suspensus incertusque voltus, crebra coloris mutatio, quae erant antea suspiciosa, haec aperta et manifesta faciebant.
在那场审判中,我们表面上虽然是在为斯卡曼德尔辩护,名义上他是被告,但实际上在全案的危险与指控中,奥皮亚尼库斯才是真正的被告。对此他既不隐瞒,也无法以任何方式掩饰;他频频出庭,延揽助威者,以全副热情与权势进行抗争;最后——这也是对那场辩护造成最大祸患的一点——他犹如自己就是被告一般,恰恰坐在此处的席位上。所有法官的目光投向的不是斯卡曼德尔,而是奥皮亚尼库斯;他的恐惧、慌乱、紧张不安的面容、频频变幻的脸色,使先前尚属可疑的一切,在此刻变得昭然若揭。
- 51si nihil dixissem ne infantissimus, si multa in eius modi causa dixissem ne impudentissimus existimarer
由前文动词 timerem 引出的两个表示担忧的从句结构(ne... existimarer)中,并列嵌套了两个条件从句(si nihil dixissem... 与 si multa... dixissem...)。虚拟语气过去完成时 dixissem 表示过去已完成的假设条件,在语义上对比了 infantissimus(极度不善言辞的、无能的)与 impudentissimus(极度不知羞耻的)。
- 53hoc cuivis usu venire posse
短语 usu venire 是表示“在实际中发生、成为事实”的惯用表达,带与格 cuivis(任何人),意为“此种情况在现实中可能发生在任何人身上”。在句法上,它构成对格加不定式结构(AcI),延续前面 in eo commoratus essem(我详细阐述了……)所统摄的间接引语内容。
- 54verbo ille reus erat, re quidem vera et periculo tota accusatione Oppianicus
后半句承前省略了动词 erat 与名词 reus,以夺格短语 verbo(口头上、名义上)与 re quidem vera(事实上、实质上)形成鲜明对照。夺格 periculo(在招致定罪的危险上)与 tota accusatione(在整场控告中)简练地突出了名义被告与实际受审者之间的脱节。
