← 西塞罗

为克鲁恩蒂乌斯辩护

§55-59

法布里基乌斯的定罪与先决判决

斯卡曼德尔在初审中几乎全票被定罪后,哈比图斯随即起诉共谋者法布里基乌斯。在辩护人凯帕西乌斯拙劣的辩护中,法布里基乌斯中途弃庭逃跑并被定罪;通过这两次先决判决,案件最终引向了对奥皮亚尼库斯本人的起诉与定罪。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§55

​cum in consilium iri oporteret,1 quaesivit ab reo C. Iunius quaesitor ex lege illa Cornelia quae tum erat clam an palam de se sententiam ferri vellet. de Oppianici sententia2 responsum est, quod is habiti familiarem Iunium esse dicebat, clam velle ferri. itum est in consilium. omnibus sententiis praeter unam quam suam Staienus esse dicebat Scamander prima actione condemnatus est. quis tum erat omnium qui Scamandro condemnato non iudicium de Oppianico factum esse arbitraretur? quid est illa damnatione iudicatum, nisi venenum id quod habito daretur esse quaesitum? quae porro tenuissima suspicio conlata in Scamandrum est aut conferri potuit ut is sua sponte necare voluisse habitum putaretur?

当到了该退庭评议的时候,审案法官盖乌斯·尤尼乌斯根据当时有效的科尔内利乌斯法,询问被告希望对他采取无记名投票还是公开记名投票。遵照奥皮亚尼库斯的意见,作出的答复是希望无记名投票,因为奥皮亚尼库斯称尤尼乌斯是哈比图斯的密友。法官们退庭评议。除了一票之外——斯泰埃努斯声称那是他自己的一票——斯卡曼德尔在初审中便以全票被定罪。当时众人之中,有谁会在斯卡曼德尔被定罪后,不认为对奥皮亚尼库斯的判决实际上已经作出呢?在那次定罪中,除了确认那份要给哈比图斯的毒药已被搜求获取之外,还判定了什么呢?再者,曾有什么哪怕最微小的嫌疑加在斯卡曼德尔身上,或者能够加在他身上,以致使人认为他是出于自身意愿想要杀死哈比图斯的呢?

§56

​atque hoc tum iudicio facto et Oppianico re et existimatione iam, lege et pronuntiatione nondum condemnato tamen habitus Oppianicum reum statim non fecit. voluit cognoscere utrum iudices in eos solos essent severi quos venenum habuisse ipsos comperissent, an etiam consilia conscientiasque eius modi facinorum supplicio dignas iudicarent. itaque C. Fabricium quem propter familiaritatem Oppianici conscium illi facinori fuisse arbitrabatur reum statim fecit, utique ei locus primus constitueretur propter causae coniunctionem impetravit. hic tum Fabricius non modo ad me meos vicinos et amicos Aletrinatis non adduxit sed ipse eis neque defensoribus uti postea neque laudatoribus potuit.

然而,在那场判决作出之后,尽管奥皮亚尼库斯在事实上和舆论中已经获罪,但在法律和正式宣告上尚未被定罪,哈比图斯却没有立刻将奥皮亚尼库斯列为被告。他希望探明,法官们是仅仅对那些被他们发现亲手持有毒药的人严厉,还是连此类罪行的策划与共谋也判定当受极刑。因此,他立刻将盖乌斯·法布里基乌斯列为被告——他认为此人由于与奥皮亚尼库斯的亲密关系而参与了那桩罪行——并因两案的关联性而获准使其案件优先排期审理。此时,法布里基乌斯不仅没有把我的邻舍及阿莱特里乌姆的友人们带到我这里来,而且后来他自己也无法利用他们充当辩护人或品行证明人。

§57

​rem enim integram hominis non alieni quamvis suspiciosam defendere humanitatis esse putabamus, iudicatam labefactare conari impudentiae. itaque tum ille inopia et necessitate coactus in causa eius modi ad Caepasios fratres confugit, homines industrios atque eo animo ut quaecumque dicendi potestas esset data in honore atque in beneficio ponerent. iam hoc prope iniquissime comparatum est quod in morbis corporis, ut quisque est difficillimus, ita medicus nobilissimus atque optimus quaeritur,3 in periculis capitis, ut quaeque causa difficillima est, ita deterrimus obscurissimusque patronus adhibetur. Nisi forte hoc causae est quod medici nihil praeter artificium, oratores etiam auctoritatem praestare debent.

因为我们认为,为一个并非陌生之人辩护尚在未决之中、无论多么可疑的案件,是出于人情之义;但若企图推翻已决之案,则是厚颜无耻。因此,在那样的案件中受困于无计可施与情势所迫,他转而向凯帕西乌斯兄弟求援;他们是勤勉之人,且抱有这样一种心态,即把获得的任何发言机会都视作荣耀与恩惠。如今几乎最不公允的安排莫过于此:在身体的疾病中,病情越是疑难,寻访的医生便越显赫越优秀;而在关乎性命的危难中,案情越是棘手,雇用的辩护人却越是拙劣无名。除非这其中的缘由恰恰在于:医生只需提供医术,而雄辩家还必须展现威望。

§58

​citatur reus, agitur causa; paucis verbis accusat ut de re iudicata Cannutius; incipit longo et alte petito prooemio respondere maior Caepasius. primo attente auditur eius oratio. erigebat animum iam demissum et oppressum Oppianicus; gaudebat ipse Fabricius; non intellegebat animos iudicum non illius eloquentia sed defensionis impudentia commoveri. postea quam de re coepit dicere, ad ea quae erant in causa addebat etiam ipse nova quaedam volnera ut, quamquam sedulo faciebat, tamen interdum non defendere sed praevaricari videretur. itaque cum callidissime se dicere putaret et cum illa verba gravissima ex intimo artificio deprompsisset: 'respicite, iudices, hominum fortunas, respicite dubios variosque casus, respicite C. Fabrici senectutem' — cum hoc 'respicite' ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse. at C. Fabricius a subselliis demisso capite discesserat.

被告被传唤,案子开审;坎努蒂乌斯犹如对待一件已决案一般,用了寥寥数语进行控诉;年长的凯帕西乌斯开始以一篇冗长且迂回的绪论进行答辩。起初,人们专注地聆听他的发言。奥皮亚尼库斯提起了先前已颓唐沮丧的心绪;法布里基乌斯本人也欢欣鼓舞;他没有领悟到,法官们的心绪被打动并非因其雄辩,而是由于其辩护的不知羞耻。在他开始触及案情实质之后,在案件既有的创伤之上,他自己又平添了若干新的伤口,以至于虽然他做得很卖力,有时看起来却不像是在辩护,而像是在故意放水。于是,正当他自以为说得极尽巧妙,并从修辞技巧的最深处引出那些极其庄重的言辞:“法官们,请回顾人类的命运,请回顾变幻莫测的际遇,请回顾盖乌斯·法布里基乌斯的垂暮之年”——当他为了修饰辩词而频频说出这个“请回顾”时,他自己回头看了一眼。然而,盖乌斯·法布里基乌斯早已垂头丧气地离开了被告席。

§59

​hic iudices ridere, stomachari atque acerbe ferre patronus4 causam sibi eripi et se cetera de illo loco 'respicite, iudices' non posse dicere; nec quicquam propius est factum quam ut illum persequeretur5 et collo obtorto ad subsellia reduceret ut reliqua posset perorare. ita tum Fabricius primum suo iudicio, quod est gravissimum, deinde legis vi et sententiis iudicum est condemnatus. quid est quod iam de Oppianici persona causaque plura dicamus? apud eosdem iudices reus est factus, cum his duobus praeiudiciis iam damnatus esset; ab isdem autem iudicibus qui Fabriciorum damnatione de Oppianico iudicarant locus ei primus est constitutus. accusatus est criminibus gravissimis, et eis quae a me breviter dicta sunt et praeterea multis quae ego omnia nunc omitto; accusatus est apud eos qui Scamandrum ministrum Oppianici, C. Fabricium conscium malefici condemnarant.

这时法官们哄堂大笑,辩护人则怒火中烧,极为愤慨于案件竟从自己手中被夺走,且自己无法讲完那个“法官们,请回顾”段落的剩余部分;当时的情形差一点就演变成他追出去,扭住那人的脖子将其拖回长凳,以便能发表完结辩。因此,法布里基乌斯首先是通过他自己的判断——这是最沉重的判决——随后通过法律的效力与法官们的判决而被定罪。如今我们还有何必要就奥皮亚尼库斯其人其案多加赘述呢?在这两项先决判决已经确立其罪责之际,他在同一批法官面前被列为被告;而且正是那些通过对法布里基乌斯等人的定罪而对奥皮亚尼库斯作出了事实判决的法官,将他的案件排在首位审理。他被控以极其严重的罪行,既包括我简要提及的那些,此外还有许多我如今尽皆略去的罪状;他在那些曾给奥皮亚尼库斯的手下斯卡曼德尔以及恶行的共谋者盖乌斯·法布里基乌斯定罪的法官面前受到了控告。

语法注5 条
  1. 55cum in consilium iri oporteret

    非人称被动结构。不及物动词 eo 的被动不定式 iri 与介词短语 in consilium 结合,意为“当该退庭评议的时候”。

  2. 55de Oppianici sententia

    此处 sententia 不作“选票”解,而作“意见”、“指示”或“建议”解(de sententia alicuius 即依照某人的建议/指使)。表明紧随其后的答复 clam velle ferri 是被告遵照奥皮亚尼库斯的授意作出的。

  3. 57ut quisque est difficillimus, ita medicus nobilissimus atque optimus quaeritur

    比例比较结构(ut quisque + 最高级 ... ita + 最高级),意为“越是……就越是……”,与后文关于法庭辩护人的并列分句形成对比。

  4. 59hic iudices ridere, stomachari atque acerbe ferre patronus

    历史不定式(ridere, stomachari, ferre),相当于未完成过去直陈式的主要动词,生动勾勒出法庭上的喧闹场面(法官们的大笑与辩护人的恼怒)。主语分别为 iudices 和 patronus。

  5. 59nec quicquam propius est factum quam ut illum persequeretur

    习用比较-结果结构。nihil/nec quicquam propius factum est quam ut + 虚拟式,意为“差一点就……”或“险些……”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:55-59