← 西塞罗

为克鲁恩蒂乌斯辩护

§44-49

谋害哈比图斯的毒杀阴谋与同谋当场被捕

奥皮亚尼库斯为夺取遗产企图下毒谋害哈比图斯,并试图贿赂医生的奴隶,但其释奴斯卡曼德尔在交付酬金时被当场拿获。这一确凿罪行经预审接连定罪,使得哈比图斯对奥皮亚尼库斯的起诉成为必然之举。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§44

​suscepta causa Romamque delata magnae cotidie contentiones inter habitum et Oppianicum ex utriusque studio defensionis excitabantur. erat ipse immani acerbaque natura Oppianicus; incendebat eius amentiam infesta atque inimica filio mater habiti. Magni autem illi sua interesse arbitrabantur1 hunc a causa Martialium demoveri. suberat etiam alia causa maior quae Oppianici, hominis avarissimi atque audacissimi, mentem maxime commovebat.

诉讼既已被接下并移送至罗马,由于双方辩护的热忱,哈比图斯与奥皮亚尼库斯之间每日都爆发激烈的争执。奥皮亚尼库斯本人天性凶残暴戾;而哈比图斯的母亲对其子充满怨毒与敌意,更煽动着他的疯狂。而且,他们认为将哈比图斯排挤出关于玛尔斯神仆的诉讼,对他们自身的利益至关重要。此外还潜藏着另一个更大的缘由,最强烈地震动着奥皮亚尼库斯这位极度贪婪且肆无忌惮之人的心智。

§45

​nam habitus usque ad illius iudici tempus nullum testamentum umquam fecerat; neque enim legare quicquam eius modi matri poterat in animum inducere neque testamento nomen omnino praetermittere parentis. id cum Oppianicus sciret — neque enim erat obscurum — intellegebat habito mortuo bona eius omnia ad matrem esse ventura; quae ab sese postea aucta pecunia maiore praemio, orbata filio minore periculo necaretur.2 itaque his rebus incensus qua ratione habitum veneno tollere conatus sit cognoscite.

因为哈比图斯直到那场审判之时,从未立过任何遗嘱;他既无法狠下心给这样的母亲留下任何遗赠,又无法在遗嘱中彻底忽略生母的名字。当奥皮亚尼库斯得知此事时——因为这并非秘密——他明白一旦哈比图斯死去,其全部财产都将归于母亲;而那母亲日后在财富增加而厚利更大、失去儿子而风险更小时,便会遭他自己杀害。因此,请听受这些因素驱使的他是以何种计策企图用毒药除掉哈比图斯的。

§46

​C. et L. Fabricii fratres gemini fuerunt ex municipio Aletrinati, homines inter se cum forma tum moribus similes, municipum autem suorum dissimillimi; in quibus quantus splendor sit, quam prope aequabilis, quam fere omnium constans et moderata ratio vitae nemo vestrum, ut mea fert opinio, ignorat. his Fabriciis semper est usus Oppianicus familiarissime. iam hoc fere scitis omnes quantam vim habeat ad coniungendas amicitias studiorum ac naturae similitudo. cum illi ita viverent ut nullum quaestum esse turpem arbitrarentur, cum omnis ab eis fraus, omnes insidiae circumscriptionesque adulescentium nascerentur, cumque essent vitiis atque improbitate omnibus noti, studiose, ut dixi, ad eorum se familiaritatem multis iam ante annis Oppianicus applicarat. itaque tum sic statuit, per C. ​Fabricium — nam L. erat mortuus — insidias habito comparare. erat illo tempore infirma valetudine habitus. Vtebatur autem medico non ignobili sed spectato homine, Cleophanto; cuius servum Diogenem Fabricius ad venenum habito dandum spe et pretio sollicitare coepit. servus non incallidus et, ut res ipsa declaravit, frugi atque integer sermonem Fabrici non est aspernatus; rem ad dominum detulit; Cleophantus autem cum habito est conlocutus. habitus statim cum M. Baebio senatore, familiarissimo suo, communicavit; qui qua fide, qua prudentia, qua diligentia fuerit meminisse vos arbitror. ei placuit ut Diogenem habitus emeret a Cleophanto, quo facilius aut comprehenderetur res eius indicio aut falsa esse cognosceretur. ne multa, Diogenes emitur, venenum diebus paucis comparatur; multi viri boni cum ex occulto intervenissent, pecunia obsignata quae ob eam rem dabatur in manibus Scamandri, liberti Fabriciorum, deprehenditur.

有盖乌斯和卢基乌斯·法布里基乌斯两位来自阿莱特里乌姆自治市的孪生兄弟,他们在相貌与品性上彼此极为相似,却与自己的同邑居民截然不同;依我之见,你们中无人不知在那些居民中有着何等巨大的光彩,是何等一致,几乎所有人又拥有何等坚定而克制的生活方式。奥皮亚尼库斯一向与这对法布里基乌斯兄弟过从甚密。志趣与天性的相似对于缔结友谊具有何等力量,诸位如今几乎无人不晓。鉴于他们如此生活,以至认为没有任何获利是可耻的,一切欺诈、一切针对青年的圈套与盘剥皆源于他们,且他们因恶德与不正而为人所共知,正如我所说,奥皮亚尼库斯在多年前便竭力投身于与他们的亲密交往之中。因此当时他决定,通过盖乌斯·法布里基乌斯——因为卢基乌斯已经过世——来对哈比图斯设下陷阱。 当时哈比图斯身体虚弱。他所延请的医生并非无名之辈,而是受人尊敬的克莱奥凡图斯;法布里基乌斯便开始以重赏与许诺诱惑该医生的奴隶狄奥根尼斯,唆使其向哈比图斯下毒。这名奴隶并非愚钝之辈,且正如事情本身所表明的那样忠厚高洁,并未拒绝法布里基乌斯的攀谈;他将此事禀告了主人;克莱奥凡图斯随即与哈比图斯商议。哈比图斯立刻告知了他的挚友、元老院议员马尔库斯·拜比乌斯;我想诸位还记得拜比乌斯具有何等的忠诚、审慎与周密。拜比乌斯认为哈比图斯最好从克莱奥凡图斯手中买下狄奥根尼斯,以便凭借其供词更容易地查清真相或证实为虚妄。简而言之,狄奥根尼斯被买下,毒药在数日内备妥;许多正人君子从暗处出面介入,那笔为此事而交付的封存金钱在法布里基乌斯家的释奴斯卡曼德尔手中被当场查获。

§48

​pro di immortales! Oppianicum quisquam his rebus cognitis circumventum esse dicet? quis umquam audacior, quis nocentior, quis apertior in iudicium adductus est? quod ingenium, quae facultas dicendi, quae a quoquam excogitata defensio huic uni crimini potuit obsistere? simul et illud quis est qui dubitet quin hac re comperta manifestoque deprehensa aut obeunda mors Cluentio aut suscipienda accusatio fuerit?3

不朽的神明啊!知晓了这些事实之后,难道还有人会说奥皮亚尼库斯是遭到陷害的吗?曾几何时有哪一个更大胆、更罪恶、罪证更昭彰的人被押上法庭?有何种才能、何种雄辩口才、何人所设想的何种辩护能够抵挡这唯一的罪状?同时,又有谁能怀疑,在此事败露并被当场捕获之后,克洛恩蒂乌斯要么甘受一死,要么必须提起诉讼呢?

§49

​satis esse arbitror demonstratum, iudices, eis criminibus accusatum esse Oppianicum uti honeste absolvi nullo modo potuerit. cognoscite nunc ita reum citatum esse illum ut re semel atque iterum praeiudicata condemnatus in iudicium venerit.4 nam Cluentius, iudices, primum nomen eius detulit cuius in manibus venenum deprenderat. is erat libertus Fabriciorum, Scamander. integrum consilium, iudici corrupti nulla suspicio; simplex in iudicium causa, certa res, unum crimen adlatum est. hic tum C. Fabricius, is de quo ante dixi, qui liberto damnato sibi illud impendere periculum videret, quod mihi cum Aletrinatibus vicinitatem et cum plerisque eorum magnum usum esse sciebat, frequentis eos ad me domum adduxit. qui quamquam de homine sic ut necesse erat existimabant, tamen quod erat ex eodem municipio, suae dignitatis esse arbitrabantur eum quibus rebus possent defendere, idque a me ut facerem et ut causam Scamandri susciperem petebant, in qua causa patroni omne periculum continebatur.

法官阁下,我认为已经充分证明,奥皮亚尼库斯是因这等绝无可能堂堂正正获得赦免的罪状而被控告的。现在请听他是如何在案情经过一再预先裁决、实则已遭定罪的情况下被传唤到庭的。因为法官阁下,克洛恩蒂乌斯首先告发了那个手中被当场查获毒药的人。此人便是法布里基乌斯家的释奴斯卡曼德尔。审判团公正无私,毫无收受贿赂的嫌疑;呈上法庭的是单纯的案件、确凿的事实、单一的罪名。此时,我先前提到过的盖乌斯·法布里基乌斯,眼见释奴若被定罪同一危险必将危及自身,且知道我与阿莱特里乌姆人毗邻而居并与他们大多数人交情深厚,便领着大批同邑人来到我家中。这些人尽管对法布里基乌斯其人抱有理所当然的看法,然而因其来自同一自治市,认为尽其所能为他辩护关乎自身的声望,便恳求我出手相助,接下斯卡曼德尔的辩护案——而该案中正系着其保护人的全部安危。

语法注4 条
  1. 44Magni autem illi sua interesse arbitrabantur

    无人称动词 interest 的惯用法,搭配表示利益归属方的物主代词阴性单数夺格 sua,以及表示利害程度的价值属格 magni,意为“他们认为这与自身利益息息相关/至关重要”。

  2. 45quae ab sese postea aucta pecunia maiore praemio, orbata filio minore periculo necaretur

    由 quae(先行词为 mater)引导的从句中,虚拟式 necaretur 表达奥皮亚尼库斯主观企图(虚拟间接引语/目的关系从句)。句中包含对称的分词与夺格结构:修饰主语 quae 的主格分词短语 aucta pecunia(因财产而致富,pecunia 为手段夺格)和 orbata filio(失去儿子,filio 为分离夺格),分别与伴随/方式夺格 maiore praemio(带着更大的报酬)和 minore periculo(冒着更小的危险)平行对照。

  3. 48quin hac re comperta manifestoque deprehensa aut obeunda mors Cluentio aut suscipienda accusatio fuerit

    接在修辞疑问句 quis est qui dubitet 之后的 quin 从句,由动形容词与 esse 的完成时虚拟式 fuerit 构成被动迂说构式。独立夺格 hac re comperta manifestoque deprehensa 构成条件背景,施事者与格 Cluentio 同时支配 obeunda 与 suscipienda 两个动形容词,意为“克洛恩蒂乌斯要么必须面对死亡,要么必须提起诉讼”。

  4. 49re semel atque iterum praeiudicata condemnatus in iudicium venerit

    涉及罗马法上的 praeiudicium(先议判决/预决先例)概念。独立夺格 re semel atque iterum praeiudicata 指明案情在此之前已经受过两次预先审判,其同谋释奴与庇护人被定罪的事实,使得奥皮亚尼库斯实际上是以“已遭定罪者”(condemnatus)的状态走上法庭的。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:44-49