- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:39-43
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗叙述了奥皮亚尼库斯如何收买曼利乌斯以摆脱谋杀阿苏维乌斯的指控,随后毒害岳母迪奈娅并伪造遗嘱,致使其在拉里努姆彻底身败名裂;接着交代了因玛尔斯神仆身份之争,哈比图斯为自保而不得不挺身对其提起诉讼的起因。
index Avillius ex altera parte coram tenetur. hic quid iam reliqua quaeritis? Manlium plerique noratis; non ille honorem a pueritia, non studia virtutis, non ullum existimationis bonae fructum umquam cogitarat, sed ex petulanti atque improbo scurra in discordiis civitatis ad eam columnam ad quam multorum saepe conviciis perductus erat1 tum suffragiis populi pervenerat. itaque tum cum Oppianico transigit, pecuniam ab eo accipit, causam et susceptam et tam manifestam relinquit. ac tum in Oppianici causa crimen hoc Asuvianum cum testibus multis tum vero illius testamento comprobabatur; in quo Oppianici nomen primum esse constabat, eius quem vos miserum atque innocentem falso iudicio circumventum esse dicitis.
告发者阿维利乌斯在另一侧被当面对质。此时诸位何必再问其余的事情?你们大多数人都熟悉曼利乌斯;他自幼便未曾考虑过官职,未曾考虑过对美德的追求,亦未曾考虑过任何美名之果实,而是从一个放肆而下流的帮闲小丑,乘着城邦的纷争,经由民众的选票登上了那根立柱——过去他曾屡次在众人的唾骂声中被押至该柱前。因此,他当时与奥皮亚尼库斯达成了交易,收受了他的钱财,放弃了这桩既已接手且证据确凿的案件。而当时在奥皮亚尼库斯的案件中,这项关于阿苏维乌斯的指控不仅由众多证人证实,更确实被那份遗嘱所坐实;遗嘱中首当其冲的名字正是奥皮亚尼库斯——就是你们声称可怜、无辜且遭不公判决构陷的那个人。
quid? aviam tuam, Oppianice, Dinaeam cui tu es heres pater tuus non manifesto necavit? ad quam cum adduxisset medicum illum suum iam cognitum et saepe victorem per quem interfecerat plurimos mulier exclamat se ab eo nullo modo velle curari quo curante omnis suos perdidisset. tum repente Anconitanum quendam, L. Clodium, pharmacopolam circumforaneum qui casu tum Larinum venisset adgreditur et cum eo HS duobus milibus, id quod ipsius tabulis est demonstratum, transigit. L. Clodius, cum properaret, cui fora multa restarent,2 simul atque introductus est rem confecit; prima potione mulierem sustulit neque postea Larini punctum est temporis commoratus. eadem hac Dinaea testamentum faciente, cum tabulas prehendisset Oppianicus, qui gener eius fuisset, digito legata delevit et, cum id multis locis fecisset, post mortem eius ne lituris coargui posset testamentum in alias tabulas transcriptum signis adulterinis obsignavit. multa praetereo consulto; etenim vereor ne haec ipsa nimium multa esse videantur. vos tamen similem sui eum fuisse in ceteris quoque vitae partibus existimare debetis. illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt; cum illo nemo iam rationem, nemo rem ullam contrahebat; nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem umquam liberis suis scripsit, nemo illum aditu, nemo congressione, nemo sermone, nemo convivio dignum iudicabat; omnes aspernabantur, omnes abhorrebant, omnes ut aliquam immanem ac perniciosam bestiam pestemque fugiebant.
试问,奥皮亚尼库斯啊,你的祖母迪奈娅,你是其继承人——你的父亲难道不是公然毒害了她吗?当他把那位早已熟知、屡屡得手且曾借其除掉极多人的御用医生带到她面前时,那妇人大声喊道,自己绝不愿接受此人的医治,正是在他的医治下她失去了所有的亲人。于是他突然找上了安科纳人卢基乌斯·克洛迪乌斯,一个当时碰巧来到拉里努姆的走方郎中,并以两千塞斯泰尔提斯与他达成了交易,这一点从他本人的账簿中得到了证明。卢基乌斯·克洛迪乌斯由于行色匆匆,还有许多市集等待他前往,一经引荐便了结了此事;他用第一道药剂就夺去了那妇人的性命,随后在拉里努姆一刻也未作逗留。正当这位迪奈娅立遗嘱时,曾为其女婿的奥皮亚尼库斯夺过遗嘱板,用手指擦去了遗赠条款;在多处作此涂改后,为了在妇人死后不致因涂抹痕迹而被揭露,他便将遗嘱转抄至其他板上,并用伪造的印章予以封存。我故意略去许多细节;因为我确乎担心仅仅这些就显得过多。然而诸位应当认为,他在人生的其余各方面也一贯如此。全体市参事会成员一致裁定他窜改了拉里努姆的人口普查官方档案;再无人与他结算账目,再无人与他订立任何契约;在如此众多的亲属和姻亲中,从未有人指定他作为自己子女的监护人;无人认为他配得上接近、交往、交谈或共宴;所有人都鄙视他,所有人都厌恶他,所有人都像躲避某种可怕而凶残的野兽与瘟疫一样躲避他。
hunc tamen hominem tam audacem, tam nefarium, tam nocentem numquam accusasset habitus, iudices, si id praetermittere suo salvo capite3 potuisset. erat huic inimicus Oppianicus, erat, sed tamen erat vitricus; crudelis et huic infesta mater, at mater; postremo nihil tam remotum ab accusatione quam Cluentius et natura et voluntate et instituta ratione vitae. sed cum esset haec ei proposita condicio ut aut iuste pieque accusaret aut acerbe indigneque moreretur, accusare quoquo modo posset quam illo modo emori maluit.
然而法官阁下,哈比图斯若能在保全自身性命的前提下免于此事,决不会去告发这样一个肆无忌惮、作恶多端且罪孽深重的人。奥皮亚尼库斯确实是他的仇敌,确实是,但他毕竟是继父;母亲残忍且对他充满敌意,但毕竟是母亲;最后,无论从天性、意愿还是既定的生活方式来看,克洛恩蒂乌斯都是最不愿涉足诉讼之人。然而,摆在他面前的选择是:要么公正而虔敬地提起告发,要么惨痛而屈辱地死去;他宁愿以所能采取的任何方式告发,也不愿以那种方式毙命。
atque ut hoc ita esse perspicere possitis exponam vobis Oppianici facinus manifesto compertum atque deprensum; ex quo simul utrumque, et huic accusare et illi condemnari, necesse fuisse intellegetis.4 Martiales quidam Larini appellabantur, ministri publici Martis atque ei deo veteribus institutis religionibusque Larinatium consecrati. quorum cum satis magnus numerus esset, cumque item ut in Sicilia permulti Venerii sunt, sic illi Larini in Martis familia numerarentur, repente Oppianicus eos omnis liberos esse civisque Romanos coepit defendere. graviter id decuriones Larinatium cunctique municipes tulerunt. itaque ab habito petiverunt ut eam causam susciperet publiceque defenderet. habitus cum se ab omni eius modi negotio removisset, tamen pro loco, pro antiquitate generis sui, pro eo quod se non suis commodis sed etiam suorum municipum ceterorumque necessariorum natum esse arbitrabatur, tantae voluntati universorum Larinatium deesse noluit.
为了让诸位看清事实确是如此,我将向诸位陈述一桩被当场揭露并查获的奥皮亚尼库斯的恶行;由此诸位将明白,不仅此人提起告发,而且那人被定罪,二者在当时皆属必然。拉里努姆有一批被称为“玛尔斯神仆”的人,他们是玛尔斯的公职服侍者,依拉里努姆人的古老规制与宗教习俗被奉献给该神明。由于他们人数相当庞大,且正如在西西里有极多维纳斯神仆一样,他们在拉里努姆亦被列入玛尔斯的仆役之中,奥皮亚尼库斯突然开始主张他们全都是自由人且为罗马公民。拉里努姆的市参事们与全体自治市居民对此深感愤怒。因此他们请求哈比图斯接下该案并予以公开辩护。尽管哈比图斯早已远离一切此类俗务,但考虑到自己的地位、家族的悠久历史,以及自念生来不仅是为自身利益、亦是为同邑居民及其他至亲好友,他不愿辜负全体拉里努姆人如此殷切的托付。
- 39ad eam columnam ad quam multorum saepe conviciis perductus erat
该句指古罗马广场上的“迈尼乌斯立柱”(columna Maenia),三名官(triumviri capitales)常在此处审理并惩处轻罪犯及负债者。西塞罗在此运用讽刺手法,将曼利乌斯过去作为一个无赖混混常在众人唾骂中被押解至该柱前受审,与如今凭借民众选票作为长官登临该立柱审理他人形成鲜明对比。
- 40cui fora multa restarent
带有虚拟式谓语的关系从句 cui restarent 表达原因(“由于还有许多集镇在等他前往”),用于补充说明主句中的原因分句 cum properaret。fora 指走方行医者巡回叫卖药品的各地方城镇集市。
- 42suo salvo capite
独立夺格结构,意为“在其人身/生命得以保全的情况下”。caput 兼指公民权与肉体生命,西塞罗以此强调克洛恩蒂乌斯提起公诉并非出于私人仇怨,而是出于保全自身性命的唯一不得已之自卫手段。
- 43ex quo simul utrumque, et huic accusare et illi condemnari, necesse fuisse intellegetis
在间接引语中,necesse fuisse 的主语由两个并列的不定式短语构成:et huic accusare(“此人提起指控”)与 et illi condemnari(“那人被定罪”)。代词 huic 与 illi 均为与格,依附于 necesse,表示各自行为的逻辑主体或承受者。
