- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:33-38
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
奥皮亚尼库斯收买马吉乌斯的遗孀堕胎并与其成婚,随后又设局谋杀富家青年阿苏维乌斯以伪造遗嘱侵吞家产,最终因同谋者的招供而败露。
itaque cum hanc eius consuetudinem audaciamque cognosset avunculus illius adulescentis Oppianici, Cn. Magius, isque, cum gravi morbo adfectus esset, heredem illum sororis suae filium faceret, amicis adhibitis praesente matre sua Dinaea uxorem suam interrogavit essetne praegnas. quae cum se esse respondisset, ab ea petivit ut se mortuo apud Dinaeam — quae tum ei mulieri socrus erat — quoad pareret habitaret diligentiamque adhiberet ut id quod conceperat servare et salvum parere posset. itaque ei testamento legat grandem pecuniam a filio si qui natus esset; ab secundo herede nil legat.1 quid de Oppianico suspicatus sit videtis; quid iudicarit obscurum non est. nam cuius filium faceret heredem, eum tutorem liberis non adscripsit.2 quid Oppianicus fecerit cognoscite ut illum Magium intellegatis non longe animo prospexisse morientem. quae pecunia mulieri legata erat a filio, si qui natus esset, eam praesentem Oppianicus non debitam mulieri solvit, si haec solutio legatorum et non merces abortionis appellanda est. quo illa pretio accepto multisque praeterea muneribus quae tum ex tabulis Oppianici recitabantur spem illam quam in alvo commendatam a viro continebat victa avaritia sceleri Oppianici vendidit. nihil posse iam ad hanc improbitatem addi videtur; attendite exitum. quae mulier obtestatione viri decem illis mensibus ne domum quidem ullam nisi socrus suae nosse debuit, haec quinto mense post viri mortem ipsi Oppianico nupsit. quae nuptiae non diuturnae fuerunt; erant enim non matrimoni dignitate sed sceleris societate coniunctae.
因此,当年青的奥皮亚尼库斯的舅父格奈乌斯·马吉乌斯察知了此人的这一恶习与肆无忌惮,且因罹患重病而立自己姐妹的那个儿子为继承人时,他便召集了友人,在母亲迪奈娅在场的情况下询问自己的妻子是否怀有身孕。当妻子回答说有身孕时,他便恳求她在自己死后,直到分娩为止,都与当时作为她婆婆的迪奈娅同住,并悉心照料,以便能够保全并平安产下所怀的孩子。因此他在遗嘱中给她留下一大笔钱,若生下儿子,则由儿子支付;而从第二顺序继承人那里,他则未遗赠分毫。诸位看到他对奥皮亚尼库斯怀有怎样的戒心;他作何判断亦是昭然若揭。因为他虽然立那个人的儿子为继承人,却没有指定那个人作为未出世子女的监护人。请诸位听听奥皮亚尼库斯作何所为,以便诸位明白那垂死的马吉乌斯在心智上并未看得多远。那笔在生下儿子时本应由儿子向该妇人支付的遗赠金,在尚未到期且本不应付的情况下,奥皮亚尼库斯便以现金直接支付给了该妇人——如果这能被称为遗赠金的支付,而非堕胎的报酬的话。那妇人收下了这笔报酬,此外还有当时从奥皮亚尼库斯的账簿中所宣读的许多礼物,受贪欲所驱使,竟将自己腹中所怀的、丈夫所托付的希望,出卖给了奥皮亚尼库斯的罪行。看来在这一卑劣行径上已无以复加;请注意其结局。这位因丈夫的恳求在整整十个月内本不应涉足除婆家之外任何门户的妇人,在丈夫死后的第五个月就嫁给了奥皮亚尼库斯本人。这场婚姻并未长久;因为将他们结合在一起的并非婚姻的尊严,而是罪恶的同盟。
quid? illa caedes Asuvi Larinatis, adulescentis pecuniosi, quam clara tum recenti re fuit et quam omnium sermone celebrata! fuit Avillius quidam Larino perdita nequitia et summa egestate, arte quadam praeditus ad libidines adulescentulorum excitandas accommodata. qui ut se blanditiis et adsentationibus in Asuvi consuetudinem penitus immersit, Oppianicus continuo sperare coepit hoc se Avillio tamquam aliqua machina admota capere Asuvi adulescentiam et fortunas eius patrias expugnare posse. ratio excogitata Larini est, res translata Romam; inire enim consilium facilius in solitudine, perficere rem eius modi commodius in turba posse arbitrati sunt. Asuvius cum Avillio Romam est profectus. hos vestigiis Oppianicus consecutus est. iam ut Romae vixerint, quibus conviviis, quibus flagitiis, quantis et quam profusis sumptibus non modo conscio sed etiam conviva et adiutore Oppianico3 longum est dicere mihi, praesertim ad alia properanti; exitum huius adsimulatae familiaritatis cognoscite.
试问,拉里努姆的富家青年阿苏维乌斯遭谋杀一案,在事发之初是何等昭彰,在众人的谈论中又是何等轰动!拉里努姆曾有一人名叫阿维利乌斯,极端堕落且一贫如洗,掌握着煽动年轻男子情欲的某种伎俩。当他通过逢迎谄媚彻底融入阿苏维乌斯的日常交往后,奥皮亚尼库斯立刻开始指望,能通过这个阿维利乌斯就像推进某种攻城器械一样,俘获阿苏维乌斯的年少轻狂并攻占其父祖的财富。计策是在拉里努姆谋划的,行动则转移到了罗马;因为他们认为,在偏僻之地更容易达成密谋,而在人潮中更便于完成此类勾当。阿苏维乌斯与阿维利乌斯一同前往罗马。奥皮亚尼库斯循着他们的足迹紧随而至。且说他们在罗马曾过着怎样的生活,沉溺于怎样的宴饮、怎样的丑行、何等巨大且挥霍无度的开销之中,而奥皮亚尼库斯不仅知情,甚至还是座上宾与同谋者,这一切对我来说实在难以赘述,尤其是我正急于转向其他事项;请听这一虚假亲交的结局。
cum esset adulescens apud mulierculam quandam atque ubi pernoctarat ibi diem posterum commoraretur, Avillius, ut erat constitutum, simulat se aegrotare et testamentum facere velle. Oppianicus obsignatores ad eum qui neque Asuvium neque Avillium nossent adducit et illum Asuvium appellat ipse; testamento Asuvi nomine obsignato disceditur. Avillius ilico convalescit; Asuvius autem brevi illo tempore, quasi in hortulos iret, in harenarias quasdam extra portam Esquilinam perductus occiditur.
当那青年身处某个下层妇人家中,且在前夜留宿之处逗留至次日时,阿维利乌斯按照原定计划假装生病并声称要立遗嘱。奥皮亚尼库斯给他带来了既不认识阿苏维乌斯也不认识阿维利乌斯的画押见证人,并亲自称呼他为阿苏维乌斯;在遗嘱以阿苏维乌斯的名义画押盖印后,众人便散去了。阿维利乌斯随即康复;而阿苏维乌斯却在那短短的时间内,仿佛去往小花园一般,被引至埃斯奎利诺门外的某些采砂坑并遭杀害。
qui cum unum iam et alterum diem desideraretur neque in eis locis ubi ex consuetudine quaerebatur inveniretur, et Oppianicus in foro Larinatium dictitaret nuper se et suos amicos testamentum eius obsignasse, liberti Asuvi et non nulli amici, quod eo die quo postremum Asuvius visus erat Avillium cum eo fuisse et a multis visum esse constabat, in eum invadunt et hominem ante pedes Q. Manli qui tum erat triumvir constituunt. atque illic continuo nullo teste, nullo indice recentis malefici conscientia perterritus omnia, ut a me paulo ante dicta sunt, exponit Asuviumque a sese consilio Oppianici interfectum fatetur. extrahitur domo latitans Oppianicus a Manlio;
当他失踪了一两天,在惯常寻找他的地方都未见踪影,且奥皮亚尼库斯在拉里努姆的广场上不断声称自己和友人最近刚为他的遗嘱盖印画押时,阿苏维乌斯的被释奴隶与数名友人因确知在阿苏维乌斯最后被见到的那天阿维利乌斯正与他在一起且被众人目击,便扑向阿维利乌斯,将此人押至时任三名官的昆图斯·曼利乌斯跟前。在那里,在没有任何证人、没有任何告发者的情况下,阿维利乌斯直接因对新近恶行的自知而惊恐万状,将正如我方才所述的一切和盘托出,并供认阿苏维乌斯乃是遵照奥皮亚尼库斯的授意由他杀害的。躲藏在家中的奥皮亚尼库斯随即被曼利乌斯拖了出来;
- 33a filio si qui natus esset; ab secundo herede nil legat
前置词 ab 加夺格(a filio, ab secundo herede)表示承担支付遗赠义务的继承人(罗马遗嘱法中债权性遗赠 legatum per damnationem 的标准习惯表达法)。
- 34nam cuius filium faceret heredem, eum tutorem liberis non adscripsit
关系从句 cuius filium faceret heredem 置于主句指示代词 eum 之前。未完成过去时虚拟式 faceret 表现了立遗嘱者当时立嘱意图的内心视角,带有让步或特质描摹色彩(“尽管立了他的儿子为继承人”)。
- 36non modo conscio sed etiam conviva et adiutore Oppianico
因缺乏动词 esse 的现在分词而仅由名词和形容词构成的名副其实的独立夺格结构(名词性独立夺格),以 Oppianico 为主体,同位语和表语为 conscio, conviva, adiutore,表示伴随状况(“在奥皮亚尼库斯不仅知情、甚至是座上宾与同谋的情况下”)。
