← 西塞罗

为克鲁恩蒂乌斯辩护

§29-32

奥皮亚尼库斯毒杀其妻与亲族

西塞罗将当下的法官与当年直接审理并定罪奥皮亚尼库斯的法官相比较,并通过详述其毒杀妻子克卢恩提娅、胞弟及其怀有身孕之弟媳的暴行,为本案辩护奠定基石。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§29

​Sentio, iudices, vos pro vestra humanitate his tantis sceleribus breviter a me demonstratis vehementer esse commotos. quo tandem igitur animo fuisse illos arbitramini quibus his de rebus non modo audiendum fuit verum etiam iudicandum?1 vos auditis de eo in quem iudices non estis, de eo quem non videtis, de eo quem odisse iam non potestis, de eo qui et naturae et legibus satis fecit, quem leges exsilio, natura morte multavit, auditis non ab inimico, auditis sine testibus, auditis cum ea quae copiosissime dici possunt breviter strictimque dicuntur. illi audiebant de eo de quo iurati sententias ferre debebant, de eo cuius praesentis nefarium et consceleratum voltum intuebantur, de eo quem omnes oderant propter audaciam, de eo quem omni supplicio dignum esse ducebant; audiebant ab accusatoribus, audiebant verba multorum testium, audiebant cum una quaque de re a P. Cannutio, homine eloquentissimo, graviter et diu diceretur.

法官诸位,我察觉到,出于诸位仁厚的天性,在我简略陈述了这些滔天罪行之后,诸位已被深深震动。那么,诸位认为那些不仅要听闻这些事、而且还要对其作出判决的人,究竟怀着怎样的心情呢?诸位所听闻的,是一个诸位并非其审判者的对象,是一个诸位未曾亲见的对象,是一个诸位已无法再去仇恨的对象,是一个已然向自然与法律偿清了罪责、法律处以流放而自然处以死亡的对象;诸位并非从私敌那里听闻,是在没有证人的情况下听闻,是在那本可用最详尽之词陈述的事情被简略而概括地道出时听闻的。而他们,则是听闻关于一个他们起誓后必须对其投票裁决的人,关于一个他们亲眼目睹其邪恶且罪孽深重面容的人,关于一个因其肆无忌惮而被所有人痛恨的人,关于一个他们认为理应受到一切极刑的人;他们是从原告口中听闻,听闻众多证人的证言,听闻极有口才的普布利乌斯·坎努提乌斯对每一桩事实进行沉重而长篇的陈述。

§30

​et est quisquam qui, cum haec cognoverit, suspicari possit Oppianicum iudicio oppressum et circumventum esse innocentem? acervatim reliqua iam, iudices, dicam ut ad ea quae propiora huiusce causae et adiunctiora sunt perveniam. vos, quaeso, memoria teneatis non mihi hoc esse propositum ut accusem Oppianicum mortuum sed, cum hoc persuadere vobis velim, iudicium ab hoc non esse corruptum, hoc uti initio ac fundamento defensionis, Oppianicum, hominem sceleratissimum et nocentissimum, esse damnatum.2 qui uxori suae Cluentiae, quae amita huius habiti fuit, cum ipse poculum dedisset, subito illa in media potione exclamavit se maximo cum dolore emori nec diutius vixit quam locuta est; nam in ipso sermone hoc et vociferatione mortua est. et ad hanc mortem repentinam vocemque morientis omnia praeterea quae solent esse indicia et vestigia veneni in illius mortuae corpore fuerunt. eodemque veneno C. Oppianicum fratrem necavit.

那么,有谁在知晓了这些之后,还能怀疑无辜的奥皮亚尼库斯是被法庭所压制和陷害的呢?法官诸位,为了进入那些与本案更切近、更直接相关的部分,我如今将概括地讲述其余的事情。我恳请诸位牢记,我的意图并非是去控告已死去的奥皮亚尼库斯,而是因为我希望让诸位信服,法庭并未被我的当事人所收买,从而将这一点作为辩护的开端与基石:即奥皮亚尼库斯这个极恶贯盈、罪责深重的人已被定罪。此人亲自将一杯饮料递给自己的妻子克卢恩提娅——她正是本案哈比图斯的姑母——她忽然在喝到一半时大喊自己正在极度痛苦中死去,她存活的时间并不比她说话的时间更长;因为就在这番话语和呼号声中,她便咽气了。除了这暴卒与垂死者的呼声之外,尸体上还呈现出通常作为毒物表征与痕迹的一切迹象。并且用同一种毒药,他杀害了自己的胞弟盖乌斯·奥皮亚尼库斯。

§31

​neque est hoc satis; tametsi in ipso fraterno parricidio nullum scelus praetermissum videtur, tamen ut ad hoc nefarium facinus accederet aditum sibi aliis sceleribus ante munivit. nam cum esset gravida Auria, fratris uxor, et iam appropinquare partus putaretur, mulierem veneno interfecit ut una illud quod erat ex fratre conceptum necaretur. post fratrem adgressus est; qui sero iam exhausto illo poculo mortis, cum et de suo et de uxoris interitu clamaret testamentumque mutare cuperet, in ipsa significatione huius voluntatis est mortuus. ita mulierem ne partu eius ab hereditate fraterna excluderetur necavit; fratris autem liberos prius vita privavit quam illi hanc a natura lucem accipere potuerunt; ut omnes intellegerent nihil ei clausum, nihil sanctum esse posse a cuius audacia fratris liberos ne materni quidem corporis custodiae tegere potuissent.

这还不仅如此;尽管在那桩弑弟罪行本身中似乎未曾遗漏任何罪孽,然而为了着手实施这桩大逆不道的罪行,他此前已通过其他恶行替自己铺平了道路。因为当其弟媳奥里娅怀有身孕、且产期被认为已然临近之时,他用毒药杀害了该妇人,以便将源自其胞弟所受胎的生命一同杀死。此后他向胞弟下手;胞弟喝干了那杯致命之药为时已晚,正当他为自己及妻子的毁灭而呼号并渴望修改遗嘱时,便在表明此项意愿的当口死去了。因此,他杀害该妇人,以免因她的生育而使自己被排斥在胞弟的继承权之外;他剥夺了胞弟骨肉的生命,甚至赶在他们能够从自然界获得这世间光明之前;好让所有人明白,对一个连母亲躯体的护卫都未能保护其胞弟骨肉免遭其肆虐的人而言,没有任何事物是封闭的,没有任何事物是神圣的。

§32

​memoria teneo Milesiam quandam mulierem, cum essem in Asia, quod ab heredibus secundis accepta pecunia partum sibi ipsa medicamentis abegisset, rei capitalis esse damnatam; nec iniuria quae spem parentis, memoriam nominis, subsidium generis, heredem familiae, designatum rei publicae civem sustulisset.3 quanto est Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus! si quidem illa, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa cruciavit,4 hic autem idem illud effecit per alieni corporis mortem atque cruciatum. ceteri non videntur in singulis hominibus multa parricidia suscipere posse, Oppianicus inventus est qui in uno corpore pluris necaret.

我记得当我在亚细亚时,某个米利都妇人因收受第二顺序继承人的金钱后自己用药物堕胎,被判处死罪;这绝非不公,因为她抹杀了父亲的希望、家族名号的延续、血脉的依仗、家庭的继承人以及共和国预定的公民。在同样的罪过中,奥皮亚尼库斯理应承受多么深重得多的惩罚!毕竟那名妇人在对自己的身体施加暴行时折磨的是自己,而此人却是通过他人躯体的死亡与折磨达成了同样的目的。其他人似乎无法在单个人身上犯下多重弑亲之罪,而奥皮亚尼库斯却被证实能在单个躯体中杀死数条性命。

语法注4 条
  1. 29quibus his de rebus non modo audiendum fuit verum etiam iudicandum

    关系代词 quibus 在被动迂回结构(audiendum fuit 与 [iudicandum] fuit)中作施动者与格(dative of agent)。介词短语 his de rebus 同时修饰两个动形词。

  2. 30hoc uti initio ac fundamento defensionis, Oppianicum, hominem sceleratissimum et nocentissimum, esse damnatum

    不定词 uti 承接前半句 non mihi hoc esse propositum ut accusem... sed... 的结构,由 mihi propositum esse 所统领。前方的指示代词 hoc 预先引出后文的对格加不定词从句 Oppianicum... esse damnatum(作为解释性同位成分),而 initio ac fundamento defensionis 则充当由动词 uti 所支配的夺格补足语。

  3. 32nec iniuria quae spem parentis, memoriam nominis, subsidium generis, heredem familiae, designatum rei publicae civem sustulisset

    由关系代词 quae 与虚拟式过去完成时 sustulisset 构成的从句为原因性关系从句(causal relative clause,意为“鉴于她抹杀了……”)。短语 nec iniuria 作为独立的副词性短语,断言该判决合情合理。

  4. 32si quidem illa, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa cruciavit

    主格强化代词 ipsa 与主语一致,并与反身代词 se 并置,强调是“她自己亲自折磨了自身”而非假手他人。si quidem 是解释前句感叹原因的因果连词,意为“毕竟/既然”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:29-32