- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:23-28
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗详细揭露了奥皮亚尼库斯昔日所犯下的骇人罪行:谋杀正在被搜寻的马尔库斯·奥里乌斯,借助苏拉的通缉令清洗阿乌鲁斯·奥里乌斯等政敌,以及为扫清与萨茜娅成婚的障碍而相继毒杀自己的两名幼子。
interim Oppianicus ut erat, sicuti multis ex rebus reperietis, singulari scelere et audacia,1 per quendam Gallicanum, familiarem suum, primum illum indicem pecunia corrupit, deinde ipsum M. Aurium non magna iactura facta tollendum interficiendumque curavit. illi autem qui erant ad propinquum investigandum et reciperandum profecti litteras Larinum ad Aurios, illius adulescentis suosque necessarios, mittunt sibi difficilem esse investigandi rationem, quod intellegerent indicem ab Oppianico esse corruptum. quas litteras A. Aurius, vir fortis et experiens et domi nobilis et M. illius Auri perpropinquus, in foro palam multis audientibus, cum adesset Oppianicus, recitat et clarissima voce se nomen Oppianici, si interfectum M. Aurium esse comperisset, delaturum esse testatur.
与此同时,正如诸位将从许多事件中所发现的那样,奥皮亚尼库斯由于具有非同寻常的奸恶与大胆,通过他的一位密友、某位高卢地区居民,首先用金钱收买了那名告密者,随后付出不大的一笔代价,便设法除掉并杀害了马尔库斯·奥里乌斯本人。然而,那些出发去搜寻并救回亲属的人,向拉里努姆的奥里乌斯家族——那位年轻人的朋友及他们自己的亲友——寄去书信,称他们由于得知告密者已被奥皮亚尼库斯收买,搜寻的途径对他们而言已十分艰难。阿乌鲁斯·奥里乌斯,一位勇敢而果敢、在家乡地位显赫且是那位马尔库斯·奥里乌斯的极近亲属的人,当着奥皮亚尼库斯在场、许多人倾听之机,在广场上公然宣读了这封信,并用极响亮的声音声明,若查明马尔库斯·奥里乌斯已被杀害,他将对奥皮亚尼库斯提出正式刑事控告。
interim brevi tempore illi qui erant in agrum Gallicum profecti Larinum revertuntur; interfectum esse M. Aurium nuntiant. animi non solum propinquorum sed etiam omnium Larinatium odio Oppianici et illius adulescentis misericordia commoventur. itaque cum A. Aurius is qui antea denuntiarat clamore hominem ac minis insequi coepisset, Larino profugit et se in castra clarissimi viri, Q. Metelli, contulit.
与此同时,不久之后,那些前往高卢地区的人返回了拉里努姆;他们报告马尔库斯·奥里乌斯已被杀害。不仅是亲属们,甚至全体拉里努姆市民的心,都被对奥皮亚尼库斯的仇恨以及对那位年轻人的同情所激荡。因此,当此前已发出警告的阿乌鲁斯·奥里乌斯开始用呼喝与威胁追究此人时,他逃离了拉里努姆,投奔至极有名望的人物昆图斯·梅泰鲁斯的军营中。
post illam autem fugam sceleris et conscientiae testem numquam se iudiciis, numquam legibus, numquam inermem inimicis committere ausus est sed per illam L. Sullae vim atque victoriam Larinum in summo timore omnium cum armatis advolavit; quattuorviros quos municipes fecerant sustulit; se a Sulla et alios praeterea tris factos esse dixit et ab eodem sibi esse imperatum ut A. Aurium illum qui sibi delationem nominis et capitis periculum ostentarat, et alterum A. Aurium et eius L. filium et Sex. Vibium quo sequestre in illo indice corrumpendo dicebatur esse usus, proscribendos interficiendosque curaret. itaque illis crudelissime interfectis non mediocri ab eo ceteri proscriptionis et mortis metu terrebantur. his rebus in causa iudicioque patefactis quis est qui illum absolvi potuisse arbitretur? atque haec parva sunt; cognoscite reliqua ut non aliquando condemnatum esse Oppianicum sed aliquam diu incolumem fuisse miremini.
然而在见证了其罪行与负罪感的逃亡之后,他再不敢将自己交托给审判,不敢交托给法律,不敢赤手空拳面对仇敌,而是借助卢基乌斯·苏拉的那股暴行与胜利,在全城之人的极度恐慌中率领武装人员奔袭拉里努姆。他废除了自治城市民选举产生的四人官;他声称自己和其他三人是由苏拉任命的,并且自己受到了同一人的命令,要设法将曾向他昭示过控告与死罪威胁的阿乌鲁斯·奥里乌斯、另一位阿乌鲁斯·奥里乌斯及其子卢基乌斯,以及据称在收买那名告密者时曾充当中介的塞克斯图斯·维比乌斯列入公敌通缉名单并予以杀害。因此,在那些人被极其残忍地杀害之后,其余的人都因他而被那种关于被通缉与死亡的非同寻常的恐惧所震慑。当这些事实在案情与审判中被揭露出来时,有谁会认为他本可能被宣告无罪呢?而且这些不过是微末之事;请诸位知悉余下的事,以便诸位不再惊讶于奥皮亚尼库斯有朝一日被定罪,而是惊讶于他竟然如此长久地安然无恙。
primum videte hominis audaciam. Sassiam in matrimonium ducere, habiti matrem — illam cuius virum A. Aurium occiderat — concupivit. Vtrum impudentior hic qui postulet, an crudelior illa, si nubat, difficile dictu est; sed tamen utriusque humanitatem constantiamque cognoscite.
首先,请看此人的胆大包天。他渴望迎娶哈比图斯的母亲萨茜娅——就是他曾杀害其丈夫阿乌鲁斯·奥里乌斯的那名妇人。是提出此要求的这名男子更加厚颜无耻,还是若答应出嫁的那名妇人更加残忍,委实难以评说;但无论如何,请诸位了解两人的品性与节操。
petit Oppianicus ut sibi Sassia nubat et id magno opere contendit. illa autem non admiratur audaciam, non impudentiam aspernatur, non denique illam Oppianici domum viri sui sanguine redundantem reformidat, sed quod haberet ille tris filios, idcirco se ab eis nuptiis abhorrere respondit. Oppianicus, qui pecuniam Sassiae concupivisset, domo sibi quaerendum remedium existimavit2 ad eam moram quae nuptiis adferebatur. nam cum haberet ex Novia infantem filium, alter autem eius filius Papia natus Teani, quod abest ab Larino xviii milia passuum, apud matrem educaretur, arcessit subito sine causa puerum Teano, quod facere nisi ludis publicis aut festis diebus antea non solebat. mater misera nihil mali suspicans mittit. ille se Tarentum proficisci cum simulasset, eo ipso die puer, cum hora undecima in publico valens visus esset, ante noctem mortuus et postridie ante quam luceret combustus est.
奥皮亚尼库斯请求萨茜娅嫁给自己,并极力敦促此事。然而,她并未对他的大胆感到惊骇,亦未厌弃他的无耻,最终也并未畏惧奥皮亚尼库斯那座充斥着她丈夫鲜血的府邸,而是回答说,因他拥有三个儿子,故而自己对这桩婚事心生退避。贪图萨茜娅财产的奥皮亚尼库斯认为,自己必须在家中寻找应对那场带给婚事的拖延的解决之法。因为他与诺维娅育有一名幼子,而与帕皮娅所生的另一个儿子则在距离拉里努姆十八罗马里的泰阿努姆由其母亲抚养,他便无缘无故地突然从泰阿努姆召回那名男童,而在此之前,除了在公开竞技会或节日期间,他是绝不会这样做的。可怜的母亲未曾怀疑有何祸事,便将男童送去了。他假装自己正要启程前往塔兰托,就在当天,男童在第十一刻还在公众场合被目击身体安好,夜幕降临前便已身亡,并于次日黎明前被火化。
atque hunc tantum maerorem matri prius hominum rumor quam quisquam ex Oppianici familia nuntiavit. illa cum uno tempore audisset sibi non solum filium sed etiam exsequiarum munus ereptum, Larinum confestim exanimata venit et ibi de integro funus iam sepulto filio fecit. dies nondum decem intercesserant cum ille alter filius infans necatur. itaque nubit Oppianico continuo Sassia laetanti iam animo et spe optime confirmato, nec mirum quae se non nuptialibus donis sed filiorum funeribus esse delenitam videret.3 ita, quod ceteri propter liberos pecuniae cupidiores solent esse, ille propter pecuniam liberos amittere iucundum esse duxit.
而且,这一巨大的悲痛,人们的传闻比奥皮亚尼库斯家中的任何人都要更早地通报给了这位母亲。当她同时听闻不仅儿子、甚至连操办丧礼的职责都已被从她身边夺走时,她惊恐欲绝地立刻赶赴拉里努姆,在那里为已经下葬的儿子重新举行了葬礼。未及十天,他的另一个幼子亦被杀害。于是,萨茜娅怀着已然欢欣、并因指望而变得极为坚定的心情,随即嫁给了奥皮亚尼库斯;这不足为奇,毕竟她看到自己不是被婚礼馈赠、而是被儿子们的葬礼所安抚的。就这样,其他人通常为了子女而对金钱更加贪婪,而他为了金钱,却把失去子女视为一件乐事。
- 23Oppianicus ut erat, sicuti multis ex rebus reperietis, singulari scelere et audacia
短语 singulari scelere et audacia 为表示性质或特征的“性质夺格”(ablativus qualitatis),紧承 ut erat,用以说明主语 Oppianicus 固有的性格特征。
- 27domo sibi quaerendum remedium existimavit
quaerendum [esse] 构成表示必要性的被动迂说语气(动形词结构)。与格 sibi 为该结构中的“施事与格”(dativus auctoris),夺格 domo 则表出发点,意为“从自己家中/家人中”。
- 28nec mirum quae se non nuptialibus donis sed filiorum funeribus esse delenitam videret
关系代词 quae 引导表示原因的关系从句(相当于 quippe quae 或 cum ea),后接未完成过去时虚拟式 videret(“毕竟她看到自己……,因此不足为奇”)。
