- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:187-191
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗谴责对方未保留关键证人尼科斯特拉图斯并残忍割舌处死斯特拉托,指出母亲萨西亚出于恶毒动机一手策划了对亲生儿子的控告并长期图谋其毁灭。
quaero abs te, Oppianice, servo tuo Nicostrato quid factum esse dicas, quem tu, cum hunc brevi tempore accusaturus esses, Romam deducere, dare potestatem indicandi, incolumem denique servare quaestioni, servare his iudicibus, servare huic tempori debuisti. nam Stratonem quidem, iudices, in crucem esse actum exsecta scitote lingua;1 quod nemo Larinatium est qui nesciat. timuit mulier amens non suam conscientiam, non odium municipum, non famam omnium, sed, quasi non omnes eius sceleris testes essent futuri, sic metuit ne condemnaretur extrema servoli voce morientis.
奥皮亚尼库斯,我问你,你说你的奴隶尼科斯特拉图斯遭遇了什么?既然你不久之后就要指控这个人,你本应当把他带到罗马,给予他告发的机会,归根结底为了审讯、为了这些审判官、为了如今这个关头而让他完好无损地保全下来。审判官们,至于斯特拉托,你们要知道他在被割去舌头之后被钉上了十字架;这件事在拉里努姆的人当中无人不知。那个疯狂的女人并不畏惧自己的良心,不畏惧同乡的仇恨,也不畏惧众人的名声;然而,仿佛不是所有人都将成为她罪行的证人一样,她竟如此害怕自己被一个可怜奴隶临死前的最后声音所定罪。
quod hoc portentum, di immortales! quod tantum monstrum in ullis locis, quod tam infestum scelus et immane aut unde natum esse dicamus? iam enim videtis profecto, iudices, non sine necessariis me ac maximis causis principio orationis meae de matre dixisse. nihil est enim mali, nihil sceleris quod illa non ab initio filio voluerit, optaverit, cogitaverit, effecerit. Mitto illam primam libidinis iniuriam,2 mitto nefarias generi nuptias, mitto cupiditate matris expulsam ex matrimonio filiam, quae nondum ad huiusce vitae periculum sed ad commune familiae dedecus pertinebant. nihil de alteris Oppianici nuptiis queror, quarum illa cum obsides filios ab eo mortuos accepisset, tum denique in familiae luctum atque in privignorum funus nupsit. praetereo quod A. Aurium cuius illa quondam socrus, paulo ante uxor fuisset,3 cum Oppianici esse opera proscriptum occisumque cognosset, eam sibi domum sedemque delegit in qua cotidie superioris viri mortis indicia et spolia fortunarum videret.
不朽的神啊,这是何等的怪事!无论在什么地方,我们能说如此巨大的怪物、如此凶恶骇人的罪行究竟从何而生?审判官们,你们确实已经看清了,我在演说开篇谈及那位母亲,绝非没有必要且极其重大的理由。因为没有任何邪恶,没有任何罪行,是她从一开始就没有对儿子企图过、祈求过、图谋过并实施过的。我略去那第一次因情欲而犯下的不义;我略去与女婿那可憎的婚姻;我略去因母亲的贪欲而被逐出婚姻的女儿——这些事在当时尚未涉及这个人的性命之危,而只涉及家族共同的耻辱。对于与奥皮亚尼库斯的第二次婚姻,我不作抱怨;在那桩婚姻中,当她从他那里接受了他死去的儿子们作为人质之后,才终于嫁入了家族的哀痛与继子们的葬礼之中。我略去这一点:当她得知她曾做过其岳母、不久前又做过其妻子的奥卢斯·奥里乌斯是由于奥皮亚尼库斯的作为而被公敌宣告并杀害时,她竟然为自己选择了那样一座房屋和住所,在那里她每天都能看到前夫死亡的痕迹和他财产的赃物。
illud primum queror de illo scelere quod nunc denique patefactum est, Fabriciani veneni,4 quod iam tum recens suspiciosum ceteris, huic incredibile, nunc vero apertum iam omnibus ac manifestum videtur. non est profecto de illo veneno celata mater; nihil est ab Oppianico sine consilio mulieris cogitatum; quod si esset, certe postea deprehensa re non illa ut a viro improbo discessisset sed ut a crudelissimo hoste fugisset5 domumque illam in perpetuum scelere omni adfluentem reliquisset.
我首先抱怨的是那桩如今终于大白于天下的罪行,即法布里基乌斯毒药案;那件事在当时刚发生时对其他人显得可疑,对这个人来说难以置信,但如今在所有人看来确实已经是公开而昭然若揭的了。关于那毒药,母亲绝不可能被蒙在鼓里;奥皮亚尼库斯所图谋的事情,没有一件不是出自那个女人的计谋。而若是那样〔即她被蒙在鼓里〕,在事情后来败露之后,她必定不仅会像离开一个不义的丈夫那样离去,而且会像逃离最残忍的仇敌那样逃走,并永远离开那座充斥着一切罪恶的房屋。
non modo id non fecit sed ab illo tempore nullum locum praetermisit in quo non strueret insidias aliquas ac dies omnis atque noctes tota mente mater de pernicie fili cogitaret. quae primum ut illum confirmaret accusatorem filio suo, donis, muneribus, conlocatione filiae, spe hereditatis obstrinxit. ita quod apud ceteros novis inter propinquos susceptis inimicitiis saepe fieri divortia atque adfinitatum discidia vidimus, haec mulier satis firmum accusatorem filio suo fore neminem putavit, nisi qui in matrimonium sororem eius ante duxisset. ceteri novis adfinitatibus adducti veteres inimicitias saepe deponunt; illa sibi ad confirmandas inimicitias adfinitatis coniunctionem pignori fore putavit.
她不仅没有这样做,而且自那时起没有放过任何一个设下圈套的机会,以一位母亲的身份,昼夜全心全意图谋儿子的毁灭。她首先为了让他坚定地充当自己儿子的控告者,便用礼物、赠品、嫁出女儿以及继承遗产的希望将他束缚住。因此,在其他人那里,我们常常看到亲属之间一旦结下新的仇怨便会导致离婚和姻亲决裂,而这个女人却认为,除非事先娶了她儿子的妹妹,否则谁也无法成为其儿子足够坚定的控告者。其他人因新的姻亲关系常常放下旧的仇恨;她却认为姻亲的结合对自己而言将成为巩固仇恨的保证。
neque in eo solum diligens fuit ut accusatorem filio suo compararet sed etiam cogitavit quibus eum rebus armaret. hinc enim illae sollicitationes servorum et minis et promissis, hinc illae infinitae crudelissimaeque de morte Oppianici quaestiones, quibus finem aliquando non mulieris modus sed amicorum auctoritas fecit. ab eodem scelere illae triennio post habitae Larini quaestiones, eiusdem amentiae falsae conscriptiones quaestionum; ex eodem furore etiam illa conscelerata exsectio linguae; totius denique huius ab illa est et inventa et adornata comparatio criminis.
她不仅用心针对自己的儿子罗致一名控告者,而且还思谋用什么来武装他。正是因此,才有了那些用威胁和许诺对奴隶的拉拢;正是因此,才有了关于奥皮亚尼库斯之死无休止且极其残忍的审讯,对这些审讯,最终不是女人的克制,而是朋友们的威望才画上了句号。三年后在拉里努姆举行的那些审讯也出自同一种罪恶;虚假的审讯记录也出自同一种疯狂;那残忍割舌的行为同样出自同一种暴怒;归根结底,这整场指控的罗织,完全是由她一手策划并粉饰完成的。
- 187exsecta scitote lingua
exsecta... lingua 为夺格绝对结构(“在舌头被割掉之后”)。scitote 是 scio 的第二人称复数将来命令式。分词 exsecta 置于命令动词前而与 lingua 分隔,构成了修辞上的强调,突显其残暴行径。
- 188Mitto illam primam libidinis iniuriam
mitto(“我略去/我不提”)引导修辞上的“佯抑法”(praeteritio/paralipsis)。随后接连三次叠用(首语重复法 anaphora),表面上声称略去不谈,实际上却详加列举萨西亚过去的恶行。
- 188cuius illa quondam socrus, paulo ante uxor fuisset
cuius 是关系代词,先行词为 A. Aurium。虚拟式过去完成时 fuisset 用于表特征/转折的关系从句中,突出了萨西亚与奥里乌斯之间令人骇异的复杂亲属婚姻关系(先为其岳母,后为其妻)。
- 189Fabriciani veneni
Fabriciani veneni 作为同位语/说明性属格(genitivus definitivus),修饰并具体解释前面的 illo scelere(“即法布里基乌斯毒药案这一罪行”)。
- 189quod si esset, certe postea deprehensa re non illa ut a viro improbo discessisset sed ut a crudelissimo hoste fugisset
与过去事实相反的虚拟条件句。条件从句 quod si esset 表示与过去状态相反(“如果事实是那样的话”),归结从句动词 discessisset 和 fugisset 采用虚拟式过去完成时,表示与过去事实相反的已完成动作。illa 强调主语(萨西亚)。
