← 西塞罗

为克鲁恩蒂乌斯辩护

§182-186

萨西亚再次私讯的非法性与伪造口供

西塞罗揭露了萨西亚重新挑起对丈夫死因的私下审讯纯属非法捏造,指出这场借盗窃案之名设立的审讯在记录中却对盗窃只字未提的荒谬矛盾,并严厉质问控方阿提乌斯为何没有任何证人签署记录以及受审奴隶的下落。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§182

​post triennium igitur agitata denuo quaestio de viri morte habebatur. at de quibus servis? nova, credo, res obiecta, novi quidam homines in suspicionem vocati sunt. de Stratone et de Nicostrato. quid? Romae quaesitum de istis hominibus non erat? itane tandem, mulier iam non morbo sed scelere furiosa, cum quaestionem habuisses Romae, cum de T. Anni, L. Rutili, P. Saturi, ceterorum honestissimorum virorum sententia constitutum esset satis quaesitum videri, eadem de re triennio post isdem de hominibus nullo adhibito non dicam viro,1 ne colonum forte adfuisse dicatis, sed bono viro, in fili caput quaestionem habere conata es?

因此,三年之后,关于丈夫之死的审讯又被重新挑起并进行。但是针对的是哪些奴隶呢?想必是提出了什么新的罪状,有某些新人受到了怀疑吧。针对的是斯特拉托和尼科斯特拉图斯。什么?难道在罗马没有就这些人进行过审讯吗?果真如此吗,你这个如今不再因疾病而是因罪行而发狂的女人:当你在罗马举行过审讯,当根据提图斯·安尼乌斯、卢基乌斯·鲁提利乌斯、普布利乌斯·萨图利乌斯以及其余最可敬之人的意见,已经确定认为审讯足够了之后,难道你竟敢在三年后就同一件事,针对同一些人,在没有召集任何——我且不说一名男子,免得你们说碰巧有佃农在场——体面人的情况下,试图就你亲生儿子的性命举行审讯吗?

§183

​an hoc dicitis — mihi enim venit in mentem quid dici possit, tametsi adhuc non esse hoc dictum mementote — cum haberetur de furto quaestio, Stratonem aliquid de veneno esse confessum? hoc uno modo, iudices, saepe multorum improbitate depressa veritas emergit et innocentiae defensio interclusa respirat, quod aut ei qui in fraude callidi sunt non tantum audent quantum excogitant, aut ei quorum eminet audacia atque proiecta est a consiliis malitiae deseruntur.2 quod si aut confidens astutia aut callida esset audacia, vix ullo obsisti modo posset. Vtrum furtum factum non est? at nihil clarius Larini. an ad Stratonem suspicio non pertinuit? at is et ex serrula insimulatus et a puero conscio est indicatus. an id actum non est in quaerendo? quae fuit igitur alia causa quaerendi? an id quod vobis dicendum est, et quod tum Sassia dictitavit: cum de furto quaereretur, tum Stratonem isdem in tormentis dixisse de veneno?

或者你们会这样说——因为我想到了可能会有什么说法,尽管请记住直到现在这还没有被说过——当就盗窃案进行审讯时,斯特拉托供认了有关毒药的某些事情?审判官们,往往被许多人的奸恶所压制的真相得以浮现,被堵塞的无罪辩护得以喘息,全凭这唯一的方式:要么是那些精于诈伪的人不敢像他们所谋划的那样放手去干,要么是那些胆大包天、鲁莽行事的人失去了奸计的智谋。如果有自信的狡黠,或者有狡黠的大胆,那就几乎没有任何办法可以抵挡了。难道盗窃没有发生吗?但在拉里努姆没有什么比这更确凿的了。难道嫌疑没有落到斯特拉托身上吗?但他既因那把小锯子受到指控,又被同谋的少年揭发。难道审讯中调查的不是这件事吗?那么进行审讯的其他原因又是什么呢?难道是你们不得不说的、以及当时萨西亚反复声称的:当就盗窃进行审讯时,斯特拉托在同一酷刑下交代了毒药之事?

§184

​hem hoc illud est quod ante dixi: mulier abundat audacia, consilio et ratione deficitur. nam tabellae quaestionis plures proferuntur quae recitatae vobisque editae sunt, illae ipsae quas tum obsignatas esse dixit; in quibus tabellis de furto nulla littera invenitur. non venit in mentem primum orationem Stratonis conscribere de furto, post aliquod dictum adiungere de veneno3 quod non percontatione quaesitum sed per dolorem expressum videretur? quaestio de furto est, veneni iam suspicio superiore quaestione sublata; quod ipsum haec eadem mulier iudicarat quae, ut Romae de amicorum sententia statuerat satis esse quaesitum, postea per triennium maxime ex omnibus servis Stratonem illum dilexerat, in honore habuerat, commodis omnibus adfecerat.

啊,这正是我先前所说的情况:这个女人胆量有余,而智谋与理性不足。因为呈交了若干份已经向你们宣读并出示的审讯记录,正是她声称当时被封存的那些;而在这些记录中,找不到哪怕一个关于盗窃的字。难道她就没有想到,先写下斯特拉托关于盗窃的供词,然后再附加上某句关于毒药的话,使其看起来不是通过盘问所得,而是在痛苦逼迫下被榨出来的吗?审讯是关于盗窃的,关于毒药的嫌疑早已被之前的审讯消除了;这一点正是这同一个女人自己做过判断的,她在罗马根据朋友们的意见判定审讯已经足够之后,此后三年间在所有奴隶中最宠爱那个斯特拉托,敬重他,赐予他一切便利。

§185

​cum igitur de furto quaereretur, et eo furto quod ille sine controversia fecerat, tum ille de eo quod quaerebatur verbum nullum fecit? de veneno statim dixit, de furto si non eo loco quo debuit, ne in extrema quidem aut media aut aliqua denique parte quaestionis verbum fecit ullum? iam videtis illam nefariam mulierem, iudices, eadem manu qua, si detur potestas, interficere filium cupiat, hanc fictam quaestionem conscripsisse. atque istam ipsam quaestionem dicite qui obsignarit unum aliquem nominatim. neminem reperietis, nisi forte eius modi hominem quem ego proferri malim quam neminem nominari.

那么,当就盗窃进行审讯,而且是他无可争辩地犯下的那桩盗窃进行审讯时,难道他对于所调查的事情竟没有说一个字吗?他立刻谈到了毒药,而关于盗窃,如果说没有在应有的地方提及,难道他在审讯的结尾、中间或任何一部分都没有提过哪怕一个字吗?审判官们,你们现在已经看清楚了,那个邪恶的女人正是用她那只——如果被赋予权力——渴望用来杀死亲生儿子的手,写下了这份虚假的审讯记录。而且请说出,是谁封签了那份审讯记录,具体指出哪怕一个人来。你们一个人也找不到,除非恰好是这样一种人,比起不提任何人的名字,我更希望他被提出来。

§186

​quid ais, T. Atti? tu periculum capitis, tu indicium sceleris, tu fortunas alterius litteris conscriptas in iudicium adferes neque earum auctorem litterarum neque obsignatorem neque testem ullum nominabis? et quam tu pestem innocentissimo filio de matris sinu deprompseris, hanc hi tales viri comprobabunt? esto, in tabellis nihil est auctoritatis; quid? ipsa quaestio iudicibus, quid? amicis hospitibusque Oppianici quos adhibuerat antea, quid? huic tandem ipsi tempori cur non reservata est? quid istis hominibus factum est, Stratone et Nicostrato?4

你说什么,提图斯·阿提乌斯?你要把关乎死罪的险境、犯罪的指控、记录在文书中的他人生死命运带上法庭,却既不提那份文书的起草人,也不提封签人,更不提任何证人吗?难道这些体面的人会赞同你从一个母亲的怀抱中抽出来用以对付最无辜儿子的这种祸害吗?好吧,就算记录中毫无权威可言;那么,审讯本身为什么没有保留给审判官们,为什么没有保留给她先前召集过的奥皮亚尼库斯的朋友和宾客们,到底为什么没有保留到如今这个关头呢?那些人,斯特拉托和尼科斯特拉图斯,他们遭遇了什么?

语法注4 条
  1. 182nullo adhibito non dicam viro, ne colonum forte adfuisse dicatis, sed bono viro

    核心结构为独立夺格 nullo adhibito ... bono viro。中间插入了修辞性纠正结构 non dicam A, ne ..., sed B(且不说A——免得你们说……——而是B)。西塞罗从单纯的成年男子(viro)转为正派公民(bono viro),以此预先堵死了控方可能声称萨西亚手下的依附性佃农(colonum)也在场的辩解借口。

  2. 183quod aut ei qui in fraude callidi sunt non tantum audent quantum excogitant, aut ei quorum eminet audacia atque proiecta est a consiliis malitiae deseruntur

    quod 引导一个解释性名词从句(即事实从句),用以说明前文 hoc uno modo(仅凭这唯一的方式)的具体内容。从句内部由 aut ei ... aut ei ... 构成并列对比结构,分别指“长于诈伪者不敢如其所谋”与“胆大包天者失去奸巧智谋”。

  3. 184non venit in mentem primum orationem Stratonis conscribere de furto, post aliquod dictum adiungere de veneno

    venit in mentem 作非人称用法,后接不定式短语 primum ... conscribere ..., post ... adiungere ... 作为其逻辑主语(“难道就没有想到先记录……然后附加上……”)。西塞罗以此反问指出萨西亚伪造审讯记录在谋划上的拙劣破绽。

  4. 186quid istis hominibus factum est, Stratone et Nicostrato?

    属于 quid + 夺格(或与格)+ fio 的习惯用法,意为“那些人遭遇了什么/他们怎么样了?”。istis hominibus 为夺格(或与格),后带同位语 Stratone et Nicostrato。此问句强烈暗示这两名奴隶在审讯后已被处决灭口。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:182-186