← 西塞罗

为克鲁恩蒂乌斯辩护

§192-197

萨茜亚所受的唾弃与拉里努姆市民的声援

西塞罗揭露了萨茜亚为定儿子死罪而赶往罗马沿途所激起的普遍唾弃及其暗中进行的阴谋活动,并将她的残暴与拉里努姆全城及周边城镇公民和骑士阶级为声援克鲁恩提乌斯而全员出动的深厚爱戴与热忱作了鲜明对比。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§192

​atque his rebus cum instructum accusatorem filio suo Romam misisset, ipsa paulisper conquirendorum et conducendorum testium causa Larini est commorata; postea autem quam appropinquare huius iudicium ei nuntiatum est, confestim huc advolavit ne aut accusatoribus diligentia aut pecunia testibus deesset, aut ne forte mater hoc sibi optatissimum spectaculum huius sordium atque luctus et tanti squaloris amitteret. iam vero quod iter Romam eius mulieris fuisse existimatis? quod ego propter vicinitatem Aquinatium et Fabraternorum ex multis audivi et comperi; quos concursus in his oppidis, quantos et virorum et mulierum gemitus esse factos? mulierem quandam Larino advolare, usque a mari supero Romam proficisci cum magno comitatu et pecunia quo facilius circumvenire iudicio capitis atque opprimere filium posset?1

当她用这些手段把武装齐备的控告者派往罗马去对付自己的儿子后,她自己在拉里努姆稍作停留,以便物色并收买证人;但是在得知此人的审判临近之后,她立刻飞奔到这里,以免控告者缺乏热情,或是证人缺少金钱,抑或是这位母亲万一错过了这场对她而言最为期盼的景象——看到此人的丧服、哀痛以及如此巨大的凄惨。如今,你们认为那个女人的罗马之行是怎样的呢?根据我借助阿奎努姆和法布拉特里亚的邻近关系从许多人那里听到并查明的情况:在那些城镇中聚集了怎样的人群,男男女女发出了多么巨大的悲叹!竟然有个女人从拉里努姆飞奔而来,远从亚得里亚海一路前往罗马,带着大批随从和金钱,以便更容易在关乎性命的审判中陷害并压垮自己的儿子!

§193

​nemo erat illorum, paene dicam, quin expiandum illum locum esse arbitraretur quacumque illa iter fecisset, nemo quin terram ipsam violari quae mater est omnium vestigiis consceleratae matris putaret. itaque nullo in oppido consistendi potestas ei fuit, nemo ex tot hospitibus inventus est qui non contagionem aspectus fugeret; nocti se potius ac solitudini quam ulli aut urbi aut hospiti committebat.

在他们中间,我几乎可以这样说,凡是她走过的地方,没有人不认为那个地方应当举行赎罪祭,没有人不认为作为万物之母的大地本身已被这个罪大恶极的母亲的足迹所玷污。因此,在任何城镇她都无法立足停留,在如此众多的故旧宾客中,没有一个人不躲避与她相见的污染;她宁愿将自己托付给黑夜与孤寂,也不愿托付给任何一座城市或任何一位宾客。

§194

​nunc vero quid agat, quid moliatur, quid denique cotidie cogitet quem ignorare nostrum putat? quos appellarit, quibus pecuniam promiserit, quorum fidem pretio labefactare conata sit tenemus. quin etiam nocturna sacrificia quae putat occultiora esse sceleratasque eius preces et nefaria vota cognovimus; quibus illa etiam deos immortalis de suo scelere testatur neque intellegit pietate et religione et iustis precibus deorum mentis, non contaminata superstitione neque ad scelus perficiendum caesis hostiis posse placari. cuius ego furorem atque crudelitatem deos immortalis a suis aris atque templis aspernatos esse confido.

然而现在,她在做什么,在密谋什么,归根结底每天在思量什么,她以为我们当中有谁不知道呢?我们清楚她找过哪些人,向哪些人许诺过金钱,试图用重金动摇哪些人的忠义。不仅如此,连她自以为更为隐秘的夜间祭祀,以及她罪恶的祈求与邪恶的许愿,我们也全都知道;通过这些,她甚至让不朽的神明为自己的罪行作证,却不明白神明的心意是可以通过虔敬、宗教信仰和正当的祈祷来抚慰的,而不是靠污秽的迷信或为了实施犯罪而宰杀的牺牲所能取悦的。我相信,不朽的神明已经将她的狂暴与残忍从他们的祭坛和神庙前驱逐了出去。

§195

​vos, iudices, quos huic A. Cluentio quosdam alios deos ad omne vitae tempus fortuna esse voluit, huius importunitatem matris a fili capite depellite. multi saepe in iudicando peccata liberum parentum misericordiae concesserunt; vos ne huius honestissime actam vitam matris crudelitati condonetis rogamus,2 praesertim cum ex altera parte totum municipium videre possitis. omnis scitote, iudices — incredibile dictu est, sed a me verissime dicetur — omnis Larinatis qui valuerunt venisse Romam ut hunc studio frequentiaque sua quantum possent in tanto eius periculo sublevarent. pueris illud hoc tempore et mulieribus oppidum scitote esse traditum, idque in praesentia communi Italiae pace, non domesticis copiis esse tutum. quos tamen ipsos aeque et eos quos praesentis videtis huius exspectatio iudici dies noctesque sollicitat.3

审判官们,命运希望你们在阿卢斯·克鲁恩提乌斯一生的各个时刻成为宛如另一批神明一样的庇护者,请你们将这位母亲的凶残从儿子的头顶驱散。许多人在审判时常常因体谅父母的怜爱而宽恕子女的过失;我们请求你们,切莫将此人极为正直的一生牺牲给母亲的残忍,尤其是当你们在另一边能够看到整个市镇的时候。审判官们,你们要知道——这说起来令人难以置信,但我所说的是确凿无疑的实情——拉里努姆凡是有气力行动的人全都来到了罗马,以便在如此巨大的危险中,倾其所有以他们的热情和密集的人数来扶助他。你们要知道,那座城镇如今已经全交给了孩童和妇女,目前它所仰赖的并非本地的守卫,而是意大利共同的和平来确保安全;然而,对此案判决的悬心期待,正如困扰你们眼前所见的人一样,也昼夜困扰着那些留守的人们。

§196

​non illi vos de unius municipis fortunis arbitrantur sed de totius municipi statu dignitate commodisque omnibus sententias esse laturos. summa est enim, iudices, hominis in communem municipi rem diligentia, in singulos municipes benignitas, in omnis homines iustitia et fides. praeterea nobilitatem illam inter suos locumque a maioribus traditum sic tuetur ut maiorum gravitatem, constantiam, gratiam, liberalitatem adsequatur. itaque eis eum verbis publice laudant ut non solum testimonium suum iudiciumque significent verum etiam curam animi ac dolorem. quae dum laudatio recitatur, vos, quaeso, qui eam detulistis adsurgite.

他们并不认为你们是对一个城镇居民一人的命运作出判决,而是对整个市镇的地位、尊严以及一切利益作出裁判。因为,审判官们,此人对市镇公共事务的尽心、对每个同乡的仁慈、对所有人的正义与信义,都是无可比拟的。此外,他维系着自己在同胞中的显赫声望以及祖先传下的地位,足以媲美先辈的威重、坚定、人望与慷慨。因此,他们用这样的言辞公开赞扬他,不仅表明他们的证词和评判,更表达了内心的关切与痛苦。当这份颂词被宣读之时,我恳请送来此文的诸位起立。

§197

​ex lacrimis horum, iudices, existimare potestis omnis haec decuriones decrevisse lacrimantis. age vero, vicinorum quantum studium, quam incredibilis benivolentia, quanta cura est! non illi in libellis laudationem decretam miserunt, sed homines honestissimos, quos nossemus omnes, huc frequentis adesse et hunc praesentis laudare voluerunt. adsunt Ferentani, homines nobilissimi, Marrucini item pari dignitate; Teano Apulo atque Luceria equites Romanos, homines honestissimos, laudatores videtis; Boviano totoque ex Samnio cum laudationes honestissimae missae sunt, tum homines amplissimi nobilissimique venerunt.

审判官们,从这些人的眼泪中,你们可以推知全体十人议员是在流泪中通过这些决议的。来吧,邻近城镇的热忱何等巨大,他们令人难以置信的善意与关切何等深厚!他们没有用文书送来所决议的赞辞,而是希望我们大家都熟知的极为高尚的人士成群来到这里,亲临现场赞扬此人。费伦图姆人在此,他们是极为显贵的人;马鲁基尼人同样具有同等的尊严;你们看到来自阿普利亚的特阿努姆和卢凯里亚的罗马骑士,那些极为正直的人,充当赞誉者;不仅从博维亚努姆以及整个萨姆尼乌姆送来了极其庄重的颂词,而且最有声望、最显贵的人物也都亲身到场了。

语法注3 条
  1. 192mulierem quandam Larino advolare, usque a mari supero Romam proficisci cum magno comitatu et pecunia quo facilius circumvenire iudicio capitis atque opprimere filium posset?

    该不定式从句既可视为承接前文“quantos et virorum et mulierum gemitus esse factos”的间接引语,转述城镇居民惊骇与愤慨的议论内容;亦可视为感叹性宾格加不定式结构(accusativus cum infinitivo exclamativus),表达“竟有这样一个女人远道奔赴罗马企图陷害儿子”的强烈惊异与愤懑。

  2. 195vos ne huius honestissime actam vitam matris crudelitati condonetis rogamus

    此句为主句动词“rogamus”后置、由“ne”引导虚拟式现在时“condonetis”的否定意愿从句前置的倒装结构(hyperbaton)。短语“condonare vitam crudelitati”(将生命牺牲/让步于残忍)与前句“peccata liberum parentum misericordiae concesserunt”(因父母之怜悯而宽恕子女之罪过)构成了鲜明的修辞对照。

  3. 195quos tamen ipsos aeque et eos quos praesentis videtis huius exspectatio iudici dies noctesque sollicitat

    此处包含“aeque et...”(如同……一样同样地……)的关联结构。“quos tamen ipsos”指代前文留守城镇的妇孺(“pueris... et mulieribus”),作为宾语与“eos quos praesentis videtis”并列,共同受后置的主语“huius exspectatio iudici”和单数主动词“sollicitat”支配。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:192-197