← 西塞罗

为克鲁恩蒂乌斯辩护

§177-181

刑讯的中止与斯特拉托罪行引发的新阴谋

协助者们看穿了萨西亚企图逼供伪证的图谋并叫停了对奴隶的刑讯,萨西亚因无法陷害儿子而恼恨地返回拉里努姆,并为医生斯特拉托开业提供资助,隐忍了三年。此后,她通过将女儿强嫁给年轻的奥皮亚尼库斯以掌控他来进行控告;正值此时斯特拉托在宅中行窃杀人,罪行因一把带齿小锯的下落而败露并遭到审讯,萨西亚则趁机威逼并夺走忠仆尼科斯特拉图斯将其送去处死。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§177

​quaestio illo die de amicorum sententia dimissa est. satis longo intervallo post iterum advocantur. habetur de integro quaestio; nulla vis tormentorum acerrimorum praetermittitur; aversari advocati et iam vix ferre posse, furere crudelis atque importuna mulier1 sibi nequaquam ut sperasset ea quae cogitasset procedere. cum iam tortor atque essent tormenta ipsa defessa neque tamen illa finem facere vellet, quidam ex advocatis, homo et honoribus populi ornatus et summa virtute praeditus, intellegere se dixit non id agi ut verum inveniretur sed ut aliquid falsi dicere cogerentur.2 hoc postquam ceteri comprobarunt, ex omnium sententia constitutum est satis videri esse quaesitum.

那一天的审讯根据协助者们的意见中止了。过了相当长的一段时间后,他们再次被召集。审讯重新开始;没有遗漏任何最严酷的酷刑;协助者们纷纷转过脸去,几乎再也无法忍受,而那个残忍而狠毒的女人则因自己所谋划的事情绝未如愿发展而狂怒不已。当刑吏和酷刑本身都已筋疲力尽,而她仍不肯罢手时,协助者中的一人——一位深受罗马人民公职荣耀且具备极高德行的人——表示,他看出此举的目的并非要查明真相,而是要迫使他们供出虚假之辞。在其余人对此表示赞同后,根据所有人的意见,决定认为审讯已经足够了。

§178

​redditur Oppianico Nicostratus, Larinum ipsa proficiscitur cum suis maerens quod iam certe incolumem filium fore putabat, ad quem non modo verum crimen sed ne ficta quidem suspicio perveniret, et cui non modo aperta inimicorum oppugnatio sed ne occultae quidem matris insidiae nocere potuissent. Larinum postquam venit, quae a Stratone illo venenum antea viro suo datum sibi persuasum esse simulasset, instructam ei continuo et ornatam Larini medicinae exercendae causa tabernam dedit. Vnum, alterum, tertium annum Sassia quiescebat, ut velle atque optare aliquid calamitatis filio potius quam id struere et moliri videretur.

尼科斯特拉图斯被归还给奥皮亚尼库斯,她本人则带着随从悲伤地前往拉里努姆,因为她认为儿子如今必定平安无事了——不仅真实的罪名,甚至连捏造的嫌疑都无法波及于他,不仅仇敌公然的攻击,甚至连母亲暗中的陷害都未能伤害到他。到达拉里努姆后,先前曾假装确信是那个斯特拉托给自己的丈夫下了毒的她,立刻在拉里努姆给了他一间设备齐全、修葺完备的店铺,以便他行医。一年、两年、三年过去了,萨西亚一直按兵不动,以至于她看起来更像是在盼望和祈求儿子遭遇某种灾祸,而不是在策划和谋害他。

§179

​tum interim Q. Hortensio Q. Metello consulibus ut hunc Oppianicum aliud agentem ac nihil eius modi cogitantem ad hanc accusationem detraheret invito despondit ei filiam suam, illam quam ex genero susceperat, ut eum nuptiis adligatum simul et testamenti spe devinctum posset habere in potestate. hoc ipso fere tempore Strato ille medicus domi furtum fecit et caedem eius modi. cum esset in aedibus armarium in quo sciret esse nummorum aliquantum et auri, noctu duos conservos dormientis occidit in piscinamque deiecit; ipse armari fundum exsecuit et HS x et auri quinque pondo abstulit uno ex servis puero non grandi conscio.3

在此期间,在昆图斯·霍尔滕西乌斯和昆图斯·梅泰卢斯任执政官的那一年,为了把忙于他事且对此类勾当毫无防备的这位奥皮亚尼库斯拖入这场控告,她违背其意愿,将自己的女儿——即她与女婿所生的那个女儿——许配给他,以便通过婚姻将他束缚,同时以对遗产的期望将他笼络在自己的掌控之下。大约就在这个时候,那个医生斯特拉托在家里犯下了一桩盗窃案和如下的一起杀人案。由于屋里有一个箱子,他知道里面存有相当数量的钱币和黄金,他在夜间趁两个同侪奴隶熟睡时将他们杀死并扔进鱼塘;他自己切开了箱底,在一名尚未成年的小奴隶作为同谋的情况下,盗走了一万塞斯特尔提乌斯和五磅黄金。

§180

​furto postridie cognito omnis suspicio in eos servos qui non comparebant commovebatur. cum exsectio illa fundi in armario animadverteretur, homines quonam modo fieri potuisset requirebant. quidam ex amicis Sassiae recordatus est se nuper in auctione quadam vidisse in rebus minutis aduncam ex omni parte dentatam et tortuosam venire serrulam qua illud potuisse ita circumsecari videretur.4 ne multa, perquiritur a coactoribus, invenitur ea serrula ad Stratonem pervenisse. hoc initio suspicionis orto et aperte insimulato Stratone puer ille conscius pertimuit, rem omnem dominae indicavit; homines in piscina inventi sunt, Strato in vincula coniectus est, atque etiam in taberna eius nummi, nequaquam omnes, reperiuntur.

次日盗窃案败露后,所有的嫌疑都集中在那些没有露面的奴隶身上。当人们注意到箱底被切开的痕迹时,便探究这究竟是如何做到的。萨西亚的一位朋友回想起自己不久前在一次拍卖会的琐碎杂物中,曾见过一把带钩、四周带齿且弯曲的小锯子出售,用它似乎能够以这种方式将那处锯开。简而言之,经过向拍卖收款人追查,发现那把小锯子落入了斯特拉托的手中。这一嫌疑的端倪出现后,斯特拉托受到了公开指控,那个同谋的少年恐慌起来,向女主人揭发了全过程;被害人尸体在鱼塘中被找到,斯特拉托被投入镣铐,而且在他的店铺里也搜出了钱款——尽管绝非全部。

§181

​constituitur quaestio de furto. nam quid quisquam suspicari aliud potest? an hoc dicitis, armario expilato, pecunia ablata, non omni reciperata, occisis hominibus institutam esse quaestionem de morte Oppianici?5 cui probatis? quid est quod minus veri simile proferre potuistis? deinde, ut omittam cetera, triennio post mortem Oppianici de eius morte quaerebatur? atque etiam incensa odio pristino Nicostratum eundem illum tum sine causa in quaestionem postulavit. Oppianicus primo recusavit. postea cum illa abducturam se filiam, mutaturam esse testamentum minaretur, mulieri crudelissimae servum fidelissimum non in quaestionem detulit sed plane ad supplicium dedidit.

针对盗窃案设立了审讯。因为任何人还能怀疑别的什么呢?难道你们会说,在箱子被洗劫、钱款被盗且未全部追回、人命被杀害的情况下,设立的却是关于奥皮亚尼库斯之死的审讯吗?你们能让谁相信这一点?你们所能提出的说法中,还有什么比这更不可信的呢?再者,姑且不论其余,难道在奥皮亚尼库斯死后整整三年,才来就他的死因进行审讯吗?而且,在往日仇恨的煽动下,她当时又毫无理由地要求将同一个尼科斯特拉图斯提审。奥皮亚尼库斯起初拒绝了。后来,当她威胁要带走女儿并修改遗嘱时,他不是为了审讯,而是彻头彻尾地为了处死,将最忠诚的奴隶交给了那个最残酷的女人。

语法注5 条
  1. 177aversari advocati et iam vix ferre posse, furere crudelis atque importuna mulier

    aversari、posse 与 furere 均为历史不定式(infinitivus historicus),生动地描绘了现场的紧张气氛以及各方当事人强烈对立的情绪。各自的主语分别为 advocati 和 mulier。

  2. 177non id agi ut verum inveniretur sed ut aliquid falsi dicere cogerentur

    这是无人称结构 id agitur(“正在谋求……”、“意图在于……”)后接起同格说明作用的 ut 从句。aliquid falsi 是部分属格(genitivus partitivus),意为“某些虚假之事”。

  3. 179uno ex servis puero non grandi conscio

    这是由名词和形容词构成的独立夺格结构(因 esse 缺乏现在分词)。uno ex servis(奴隶之一)附有同位语 puero non grandi(尚未长大的少年),形容词 conscio(知情的、同谋的)作表语性补足语。

  4. 180venire serrulam qua illud potuisse ita circumsecari videretur

    venire 是动词 veneo(被出售)的现在时不定式。它位于间接引语中,从属于 vidisse,而 vidisse 又从属于 recordatus est。qua 为工具夺格,先行词为 serrulam,引导带有虚拟式 videretur 的特征关系从句。

  5. 181an hoc dicitis, armario expilato, pecunia ablata, non omni reciperata, occisis hominibus institutam esse quaestionem de morte Oppianici?

    由 an 引导的强烈反诘疑问句。在受 dicitis 支配的对格不定式结构(institutam esse quaestionem)之前,连续叠用了四个独立夺格短语(armario expilato、pecunia ablata、non omni reciperata、occisis hominibus),将盗窃与谋杀案发当场的显明事实与对方所谓“针对奥皮亚尼库斯死因设立审讯”的荒谬主张形成尖锐对照。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:177-181