← 西塞罗

为克鲁恩蒂乌斯辩护

§157-160

法律扩大解释的危险与裁判官的誓约

西塞罗谴责将该法审问权扩大至普通民众的危险企图,承诺为任何不受该法约束却遭指控者提供法律辩护,阐述了受法律与誓约约束的裁判官应有的良知与职责,并就此结束法律条文的辩论而转向反驳剩余的具体指控。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§157

​hic nunc est quiddam quod ad me pertineat, de quo ante dixi, quod ego populo Romano praestare debeam, quoniam is meae vitae status est ut omnis mihi cura et opera posita sit in hominum periculis defendendis. video quanta et quam periculosa et quam infinita quaestio temptetur ab accusatoribus, cum eam legem quae in nostrum ordinem scripta sit in populum Romanum transferre conentur. qua in lege est: ' "qui coierit",' quod quam late pateat videtis. ' "convenerit" '; aeque incertum et infinitum est. ' "consenserit" '; hoc vero cum infinitum tum obscurum et occultum. ' "falsumve testimonium dixerit" '; quis de plebe Romana testimonium dixit umquam cui non hoc periculum T. Attio auctore paratum esse videatis? nam dicturum quidem certe, si hoc iudicium plebi Romanae propositum sit, neminem umquam esse confirmo.

在此,现在有一件关涉到我自身的事,即我此前所谈及的、我应当向罗马人民履行的义务,因为我生活的处境就是将我全部的心力与劳作都倾注于在危难中为人辩护。我看到,控方正企图发起一场多么重大、多么危险且多么无休止的审问,因为他们试图将那部针对我们阶层制定的法律转移适用到罗马人民身上。该法律中写道:“凡结伙者”——你们看到这涵盖得何等宽泛。“凡聚集者”——这同样是不确定且无休止的。“凡串谋者”——这更是既无休止又模糊晦暗。“或凡作伪证者”——在罗马平民之中,有谁作过证而让你们看不出在提图斯·阿蒂乌斯的倡导下这一危险已经为其准备好了呢?因为我断言,如果将这种法庭置于罗马平民面前,确实绝不会再有任何人愿意作证。

§158

​sed hoc polliceor omnibus, si cui forte hac lege negotium facessetur qui lege non teneatur, si is uti me defensore voluerit, me eius causam legis praesidio defensurum et vel his iudicibus vel horum similibus facillime probaturum, et omni me defensione usurum esse legis, qua nunc ut utar ab eo cuius voluntati mihi obtemperandum est non conceditur.1 non enim debeo dubitare, iudices, quin, si qua ad vos causa eius modi delata sit eius qui lege non teneatur, etiam si is invidiosus aut multis offensus esse videatur, etiam si eum oderitis, etiam si inviti absoluturi sitis, tamen absolvatis et religioni potius vestrae quam odio pareatis.

但我向所有人承诺:如果碰巧有人不受该法约束却依据该法被刁难,如果他愿意用我作辩护人,我必将借助法律的庇护为他的案件辩护,并极容易地向这些裁判官或同等的裁判官证明其理由,且我必将运用法律的一切辩护手段——而我必须遵从其意愿的那个人现在却不容许我运用这种手段。实际上,裁判官们,我不应当怀疑,如果有此类涉及不受该法约束之人的诉讼被呈交到你们面前,即便此人显得遭人怨恨或触怒了众人,即便你们痛恨他,即便你们是在不情愿的情况下将要宣告其无罪,你们也依然会宣告其无罪,顺从你们的誓约而非顺从仇恨。

§159

​est enim sapientis iudicis2 cogitare tantum sibi a populo Romano esse permissum quantum commissum sit et creditum, et non solum sibi potestatem datam verum etiam fidem habitam esse meminisse; posse quem oderit absolvere, quem non oderit condemnare, et semper non quid ipse velit sed quid lex et religio cogat cogitare; animadvertere qua lege reus citetur, de quo reo cognoscat, quae res in quaestione versetur. cum haec sunt videnda, tum vero illud est hominis magni, iudices, atque sapientis,3 cum illam iudicandi causa tabellam sumpserit, non se reputare solum esse nec sibi quodcumque concupierit licere, sed habere in consilio legem, religionem, aequitatem, fidem; libidinem autem, odium, invidiam, metum cupiditatesque omnis amovere maximique aestimare conscientiam mentis suae quam ab dis immortalibus accepimus, quae a nobis divelli non potest; quae si optimorum consiliorum atque factorum testis in omni vita nobis erit, sine ullo metu et summa cum honestate vivemus.

因为明智的裁判官理当想到,罗马人民准许给他的,仅以委托和托付给他的为限;理当记住,不仅权力被赋予了他,信任也被寄托于他;他能够宣告自己痛恨的人无罪,能够定罪自己不痛恨的人,并且时刻考虑的不是自己想要什么,而是法律与誓约强求什么;他理当注意被告是依据何部法律被传唤、自己审理的是怎样的被告、审问中涉及的是何种实质问题。在必须看清这些的同时,裁判官们,当一个人为了作出判决而拿起那块表决板时,不认为自己是孤立一人的,也不认为自己渴望的任何事都是被允许的,而是将法律、誓约、公平与信义作为自己的顾问;屏除私欲、仇恨、嫉妒、恐惧和一切贪念,并将我们从不朽神明那里领受的、无法与我们剥离的心灵良知视为至高无上——这确实是一个伟大而明智之人的品格。如果在我们一生中,这良知作为最佳谋划与作为的见证者伴随我们,我们将毫无畏惧且极尽高洁地生活。

§160

​haec si T. Attius aut cognovisset aut cogitasset, profecto ne conatus quidem esset dicere, id quod multis verbis egit, iudicem quod ei videatur statuere et non devinctum legibus esse oportere. quibus de rebus mihi pro Cluenti voluntate nimium, pro rei dignitate parum, pro vestra prudentia satis dixisse videor. reliqua perpauca sunt; quae quia vestrae quaestionis erant, idcirco illi statuerunt fingenda esse sibi et proferenda ne omnium turpissimi reperirentur, si in iudicium nihil praeter invidiam attulissent. atque ut existimetis me necessario de his rebus de quibus iam dixerim pluribus egisse verbis, attendite reliqua; profecto intellegetis ea quae paucis demonstrari potuerint brevissime esse defensa.

如果提图斯·阿蒂乌斯知晓或深思过这些道理,他甚至绝不会企图宣称——正如他用许多言辞所主张的那样——裁判官应当按照自己认为合适的方式判决而不应受法律束缚。关于这些问题,依克鲁恩蒂乌斯的意愿而言,我觉得自己说得太多了;依事情的重要性而言,我说得太少了;但依你们的明智而言,我说得足够了。剩下的指控极少;正因为这些指控属于你们审问管辖的范围,所以控方认定必须由他们捏造并提出,以免如果他们除了偏见之外没有向法庭带来任何实质内容,就会被视为全天下最无耻的人。为了让你们认定我是因为必要才用较多言辞讨论了我已经谈过的这些事项,请关注接下来的内容;你们必定会明白,那些能够用寥寥数语讲明的事,已经得到了最简短的辩护。

语法注3 条
  1. 158qua nunc ut utar ab eo cuius voluntati mihi obtemperandum est non conceditur

    一种语序倒装(hyperbaton):关系代词 qua(先行词为前句的 omni defensione legis)充当 ut utar 从句中 utar 的宾语,却被前置到整个从属结构的句首;该从句受无人称动词 non conceditur 支配。动作发出者短语 ab eo... 嵌套于主句框架之中。

  2. 159est enim sapientis iudicis

    与系动词 est 连用的特征或职责属格(表语性质属格)。其语法主语是后接的一系列不定式短语(cogitare, meminisse, posse, animadvertere),意为“……是明智裁判官的本分/特质”。

  3. 159cum haec sunt videnda, tum vero illud est hominis magni, iudices, atque sapientis

    关联结构 cum... tum vero...(“不仅……而且诚然……”)。前半部分的 cum 从句采用直陈式 sunt videnda 来陈述既定事实;后半部分的代词 illud 与表语特征属格 hominis magni atque sapientis 连用,并前瞻后文的一系列不定式(non se reputare... sed habere... amovere... maximique aestimare)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:157-160