- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:161-166
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗简明地逐一驳斥了控方捏造的有关克鲁恩蒂乌斯品行的种种枝节性指控(涉及财产争端、暴力、遗产继承等),随后将辩护转向法庭实际审判管辖的下毒罪名(毒害维比乌斯以及婚礼上下毒谋害年轻奥皮亚尼库斯)。
Cn. Decidio Samniti, ei qui proscriptus est, iniuriam in calamitate eius ab huius familia factam esse dixit. ab nullo ille liberalius quam a Cluentio tractatus est. huius illum opes in rebus eius incommodissimis sublevarunt, atque hoc cum ipse tum omnes eius amici necessariique cognorunt. Anchari et Paceni pastoribus huius vilicos vim et manus attulisse.1 cum quaedam in callibus, ut solet, controversia pastorum esset orta, habiti vilici rem domini et privatam possessionem defenderunt. cum esset expostulatio facta, causa illis demonstrata sine iudicio controversiaque discessum est.
控方声称,在被剥夺法律保护的萨姆奈特人格奈乌斯·德基迪乌斯身遭灾祸时,此人(克鲁恩蒂乌斯)的奴仆们曾对他施加不法侵害。然而,没有人比克鲁恩蒂乌斯对他更慷慨相待了。正是在他境遇最为困顿之际,此人的资财救助了他,这一点不仅他本人,连同他所有的亲友族人都十分清楚。控方声称,此人的农庄管事们对安卡里乌斯和帕凯努斯的牧人动用了暴力和强权。当牛羊小道上像往常一样在牧人间爆发某种争执时,哈比图斯的管事们不过是在捍卫主人的财产和私人领地。当对方提出交涉后,在向他们阐明缘由之后,双方未经诉讼和纷争便各自离去。
P. Aeli testamento propinquus exheredatus cum esset, heres hic alienior institutus est. P. Aelius habiti merito fecit, neque hic in testamento faciendo interfuit, idque testamentum ab huius inimico Oppianico est obsignatum. Floro legatum ex testamento infitiatum esse. non est ita; sed cum HS xxx scripta essent pro HS xxxx neque ei cautum satis videretur, voluit eum aliquid acceptum referre liberalitati suae. primo deberi negavit, post sine controversia solvit. Cei cuiusdam Samnitis uxorem post bellum ab hoc esse repetitam. mulierem cum emisset a sectoribus, quo tempore eam primum liberam esse audivit, sine iudicio reddidit Ceio.
控方声称,普布利乌斯·埃利乌斯的遗嘱废除了其近亲的继承权,却立了此人这个血缘更疏远的人为继承人。普布利乌斯·埃利乌斯这样做是出于哈比图斯的恩惠,而此人并未参与遗嘱的制定,且该遗嘱是由此人的仇敌奥皮亚尼库斯盖印确认的。控方声称,弗洛鲁斯依据遗嘱应得的遗赠被此人赖账了。事实并非如此;而是因为遗嘱上将四万塞斯特斯误写为三万塞斯特斯,且在他看来并未得到充分担保,所以他希望弗洛鲁斯能承认这是受惠于他的慷慨。起初他否认负有给付义务,后来未经争议便予以支付。控方声称,战后〔有人〕向克鲁恩蒂乌斯追讨某萨姆奈特人凯乌斯的妻子。当他从没收财产拍卖人手中买下那个女人后,一旦听说她是自由人,他便未经诉讼将她归还给了凯乌斯。
Ennium esse quendam cuius bona teneat habitus. est hic Ennius egens quidam calumniator, mercennarius Oppianici, qui permultos annos quievit; deinde aliquando cum servis habiti furti egit, nuper ab ipso habito petere coepit. hic illo privato iudicio, mihi credite, vobis isdem fortasse patronis2 calumniam non effugiet. atque etiam, ut nobis renuntiatur, hominem multorum hospitum, A. Bivium quendam, coponem de via Latina, subornatis qui sibi a Cluentio servisque eius in taberna sua manus adlatas esse dicat. quo de homine nihil etiam nunc dicere nobis est necesse. si invitaverit, id quod solet, sic hominem accipiemus ut moleste ferat se de via decessisse.3
控方声称,有一个叫恩尼乌斯的人,其财产被哈比图斯所强占。这个恩尼乌斯是个穷困潦倒的诬告者,是奥皮亚尼库斯雇佣的走卒,多年来一直保持沉默;后来有一次他以盗窃罪起诉哈比图斯的奴隶,近来又开始向哈比图斯本人索赔。请相信我,在那场民事审判中,哪怕或许有你们这些人充当其辩护人,他也绝逃脱不了诬告的惩罚。此外,据向我们报告的消息,你们还收买了一个结识众多宾客的人,即拉丁大道上的旅店老板奥卢斯·比维乌斯,让他宣称自己在酒馆内遭到了克鲁恩蒂乌斯及其奴隶的殴打。关于这个人,我们现在尚无必要多说什么。如果他像往常那样发出招揽,我们自会好好招待他,让他为脱离正道而追悔莫及。
habetis, iudices, quae in totam causam de moribus A. Cluenti quem illi invidiosum esse reum volunt annos octo meditati accusatores conlegerint, quam levia genere ipso, quam falsa re, quam brevia responsu! cognoscite nunc id quod ad vestrum ius iurandum pertinet, quod vestri iudici est, quod vobis oneris imposuit ea lex qua coacti huc convenistis, de criminibus veneni, ut omnes intellegant quam paucis verbis haec causa perorari potuerit, et quam multa a me dicta sint quae ad huius voluntatem maxime, ad vestrum iudicium minime pertinerent.
裁判官们,控方为了把奥卢斯·克鲁恩蒂乌斯塑造成遭人痛恨的被告,苦思冥想了八年之久,为整个案子搜集了关于其品行的种种指控,你们现在都看到了——它们在性质上是何等微不足道,在事实上是何等虚妄,在答辩中是何等简短!现在,请了解关涉到你们誓约的事项,属于你们审问权限的事项,以及迫使你们齐聚于此的法律强加给你们的职责所在——即关于下毒的指控;这样所有人都会明白,这个案子本可以用多么寥寥数语完成最终辩词,而我又说了多么大量与此人的意愿紧密相关、却与你们的裁决极少相关的话语。
obiectum est C. Vibium capacem ab hoc A. Cluentio veneno esse sublatum. opportune adest homo summa fide et omni virtute praeditus, L. Plaetorius, senator qui illius Vibi hospes fuit et familiaris. apud hunc ille Romae habitavit, apud hunc aegrotavit, huius domi est mortuus. at heres est Cluentius. intestatum dico esse mortuum possessionemque eius bonorum ex edicto praetoris huic illius sororis filio, adulescenti pudentissimo et in primis honesto, equiti Romano, datam, N. Cluentio quem videtis.
有人指控盖乌斯·维比乌斯·卡帕克斯是被这位奥卢斯·克鲁恩蒂乌斯用毒药害死的。恰逢其时,在此有一位品格至为忠诚、兼具一切美德之人出席,即元老院议员卢基乌斯·普莱托里乌斯,他曾是那个维比乌斯的东道主和挚友。维比乌斯在罗马时便寄宿在他家中,在他家中患病,并在他宅邸中离世。“但继承人是克鲁恩蒂乌斯。”我在此说明,他是未立遗嘱而去世的,依据裁判官的告示,其遗产占有权被授予了其姐妹的儿子,一位至为谦逊、极为体面的年轻罗马骑士,即你们所见到的努梅里乌斯·克鲁恩蒂乌斯。
alterum venefici crimen Oppianico huic adulescenti, cum eius in nuptiis more Larinatium multitudo hominum pranderet, venenum habiti consilio paratum;4 id cum daretur in mulso, Balbutium quendam, eius familiarem, intercepisse, bibisse, statimque esse mortuum. hoc ego si sic agerem tamquam mihi crimen esset diluendum, haec pluribus verbis dicerem per quae nunc paucis percurrit oratio mea.
另一项下毒指控声称,针对这位年轻的奥皮亚尼库斯,依照拉里努姆人的习俗,当大批民众在其婚礼上进餐时,有毒药依哈比图斯的计谋被准备好;当毒药被混入蜂蜜酒呈递时,他的密友巴尔布提乌斯截留并饮下了它,随后当场暴毙。如果我处理此事时仿佛我有指控必须驳斥一般,那么对于我眼下用寥寥数语一带而过的这些事情,我本会用更多的言辞加以论述。
- 161Anchari et Paceni pastoribus huius vilicos vim et manus attulisse
省略了直接引出词的宾格加不定式结构。它承接前句的主动词 dixit(控方声称),延续间接引语以列举控方的各项指控。
- 163vobis isdem fortasse patronis
由代词和名词构成的独立夺格结构(因 esse 缺乏现在分词,故仅由名词与代词构成主谓补足关系),具有让步意味,意为“即便有你们这些人充当其辩护人”。
- 163ut moleste ferat se de via decessisse
由相关词 sic 引出的表示结果的 ut 从句。此处含有双关修辞,将从拉丁大道(via Latina)离开正道这一字面动作与“背离正途/行差踏错”这一比喻义结合起来。
- 166alterum venefici crimen Oppianico huic adulescenti, cum eius in nuptiis more Larinatium multitudo hominum pranderet, venenum habiti consilio paratum
概括指控内容的间接引语宾格加不定式结构,承前省略了诸如 obiectum est 之类的支配动词。Oppianico huic adulescenti 作 paratum [esse] 的受损与格(或对象与格),意为“针对这位年轻的奥皮亚尼库斯准备了毒药”。
