- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:153-156
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗援引罗马骑士曾公开反抗德鲁苏斯法案以拒绝审问法庭向本阶层扩展的历史先例,论证将未规定骑士的法律强加于他们是不公的,并强调克鲁恩蒂乌斯并未躲在法律庇护之后,而是完全凭借清白来洗刷罪名。
quis enim de homine audeat paulo maioribus opibus praedito vere et fortiter iudicare, cum videat sibi de eo quod coierit aut consenserit causam esse dicendam? O viros fortis, equites Romanos, qui homini clarissimo ac potentissimo, M. Druso, tribuno plebis, restiterunt, cum ille nihil aliud ageret cum illa cuncta quae tum erat nobilitate, nisi ut ei qui rem iudicassent huiusce modi quaestionibus in iudicium vocarentur! tum C. Flavius pusio, Cn. Titinius, C. Maecenas, illa robora populi Romani, ceterique eiusdem ordinis non fecerunt idem quod nunc Cluentius, ut aliquid culpae suscipere se putarent recusando,1 sed apertissime repugnarunt, cum et recusarent et palam fortissime atque honestissime dicerent, se potuisse iudicio populi Romani in amplissimum locum pervenire, si sua studia ad honores petendos conferre voluissent. sese vidisse in ea vita qualis splendor inesset, quanta ornamenta, quae dignitas; quae se non contempsisse sed ordine suo patrumque suorum contentos fuisse et vitam illam tranquillam et quietam, remotam a procellis invidiarum et huiusce modi iudiciorum sequi maluisse.
实际上,当一个人看到自己必须就结伙或串谋之事进行自辩时,谁还敢对拥有稍多财富的人公正而勇敢地作出判决呢?那是多么勇敢的人啊,那些罗马骑士们,他们挺身对抗了那位最显赫、最有权势的平民保民官马尔库斯·德鲁苏斯——当时他和那批所有的贵族除了企图通过此类审问法庭将那些担任过裁判的人传唤到法庭受审之外,别无所图!当时,盖乌斯·弗拉维乌斯·普西奥、格奈乌斯·蒂蒂尼乌斯、盖乌斯·梅塞纳斯这些罗马人民的中流砥柱,以及同阶层的其他人,并没有像如今的克鲁恩蒂乌斯那样,以为通过抗辩就会将某种罪责揽到自己身上;相反,他们极为公开地进行反抗,一边抗辩,一边公开、极其勇敢而光明正大地宣称:如果他们当初愿意把精力倾注于谋求公职,本可以通过罗马人民的裁判登上最显赫的地位。他们说,自己曾看到那种生活中蕴含着何等的荣光、多么巨大的殊荣以及怎样的尊严;但他们并未轻视这些,而是满足于自己及父辈的阶层,更愿意追求那种远离嫉妒风暴和此类审判的宁静与安详的生活。
aut sibi ad honores petendos aetatem integram restitui oportere aut, quoniam id non posset, eam condicionem vitae quam secuti petitionem reliquissent manere.2 iniquum esse eos qui honorum ornamenta propter periculorum multitudinem praetermisissent populi beneficiis esse privatos, iudiciorum novorum periculis non carere. senatorem hoc queri non posse, propterea quod ea condicione proposita petere coepisset quodque permulta essent ornamenta quibus eam mitigare molestiam posset, locus, auctoritas, domi splendor, apud exteras nationes nomen et gratia, toga praetexta, sella curulis, insignia, fasces, exercitus, imperia, provinciae; quibus in rebus cum summa recte factis maiores nostri praemia tum plura peccatis pericula proposita esse voluerunt. illi non hoc recusabant ne ea lege accusarentur qua nunc habitus accusatur, quae tunc erat Sempronia, nunc est Cornelia — intellegebant enim ea lege equestrem ordinem non teneri — sed ne nova lege adligarentur laborabant.
他们主张,要么应当向他们恢复完整的盛年以谋求公职,要么由于这不可能做到,就应当维持他们在放弃谋求公职时所选择的生活条件。他们认为,那些因危险繁多而放弃了官职殊荣的人,被剥夺了人民的恩惠,却不能免于新法庭审判的危险,这是不公平的。他们说,元老不能抱怨这一点,因为他是在明知这一条件摆在面前的情况下开始谋求公职的,而且有极多的殊荣可以用来缓解这种辛劳:地位、权威、家门的荣耀、在外国部族中的声名与威望、宽边托加袍、高官象牙椅、官阶徽记、权标、军队、统帅权、行省;在这些事务中,我们的先祖既希望将最高的奖赏赋予正确的作为,也希望将更多的危险置于过失之前。他们当时并非抗拒依据如今哈比图斯所受指控的法律受到控告——该法当时是塞姆普罗尼乌斯法,现在是科尔内利乌斯法——因为他们明白骑士阶层不受该法约束;他们是在竭力避免被一部新法律所束缚。
habitus ne hoc quidem umquam recusavit quo minus vel ea lege rationem vitae suae redderet3 qua non teneretur. quae si vobis condicio placet, omnes id agamus ut haec quam primum in omnis ordines quaestio perferatur. interea quidem, per deos immortalis! quoniam omnia commoda nostra, iura, libertatem, salutem denique legibus obtinemus, a legibus non recedamus, simul et illud quam sit iniquum cogitemus, populum Romanum aliud nunc agere, vobis rem publicam et fortunas suas commisisse, sine cura esse, non metuere ne lege ea quam numquam ipse iusserit et quaestione qua se solutum liberumque esse arbitretur per paucos iudices astringatur.
哈比图斯甚至从未拒绝过哪怕依据一部不约束他的法律来交代自己的一生。如果这种条件令你们满意,那么就让我们大家共同促成将这种审问法庭尽早扩大到所有阶层。然而与此同时,以不朽的神明作证!既然我们凭借法律保有我们的一切利益、权利、自由以及最终的安全,我们就切不可背离法律;同时我们也当想想,如今罗马人民正忙于其他事务,将共和国和他们自身的命运托付给你们,毫无忧虑,并不害怕通过少数裁判官而被一部他们自己从未下令颁布的法律以及一项他们自认为免除且自由的审问法庭所束缚,这是多么的不公!
agit enim sic causam T. Attius, adulescens bonus et disertus, omnis civis legibus teneri omnibus; vos auditis et attenditis silentio, sicut facere debetis. A. Cluentius, eques Romanus, causam dicit ea lege, qua lege senatores et ei qui magistratum habuerunt soli tenentur; mihi per eum recusare et in arce legis praesidia constituere defensionis meae non licet. si obtinuerit causam Cluentius, sicuti vestra aequitate nixi confidimus, omnes existimabunt, id quod erit, obtinuisse propter innocentiam, quoniam ita defensus sit; in lege autem quam attingere noluerit praesidi nil fuisse.
因为正直且善辩的青年提图斯·阿蒂乌斯是以这样的方式进行论辩的:即所有公民都受一切法律的约束;你们正如理应做到的那样,在静默中倾听并关注着。罗马骑士奥卢斯·克鲁恩蒂乌斯所依据受审的,正是那部唯独约束元老和担任过长官之人的法律;由于他的缘故,我不被允许提出抗辩并将我辩护的防线建立在法律的堡垒之中。如果克鲁恩蒂乌斯赢得了诉讼——正如我们仰仗你们的公正所确信的那样——所有人都会像实际情况那样认为,他是因无辜而胜诉的,因为他是以此种方式接受辩护的;而在他不愿意触及的法律之中,根本没有任何庇护。
- 153ut aliquid culpae suscipere se putarent recusando
ut 从句充当说明性结果从句(名词性从句),具体阐释前面的代词 idem(“同样的事”)。夺格动名词 recusando 表示手段或伴随情状,意为“通过提出抗辩/拒绝”。
- 154aut sibi ad honores petendos aetatem integram restitui oportere aut, quoniam id non posset, eam condicionem vitae quam secuti petitionem reliquissent manere
延续前文 dicerent 所引出的间接引语。非人称不定式 oportere 带主语不定式短语 sibi... restitui,其后由 aut... aut 引导并列项,manere(以 eam condicionem vitae 为主格不定式的主语)并列构成间接陈述的内容。从属从句中的虚拟式 reliquissent 属于间接引语中的从属从句代换。
- 155habitus ne hoc quidem umquam recusavit quo minus vel ea lege rationem vitae suae redderet
表示阻碍或拒绝的动词 recusavit 带有否定词 ne... quidem,因此引导带有虚拟式 redderet 的 quo minus 从句。recusare quo minus 是经典的惯用句型,意为“拒绝/回避做某事”,全句表示哈比图斯甚至从未拒绝过在一部不约束他的法律下交代自己的一生。
