- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:149-152
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗尊重克鲁恩蒂乌斯不依赖法律免责条款的意愿,但仍以自身立场驳斥阿蒂乌斯的法理主张,阐明元老因享有极高荣宠而承担更严格的法律约束乃理所应当,豁免骑士阶层的审判受贿罪责自格拉古与苏拉以来即有成例,并指出此次控告实质上是少数专横元老企图借此威慑并控制骑士阶层。
certe non est. quis ergo est Cluentius? qui tamen defendi causam suam lege noluit. itaque abicio legem, morem Cluentio gero. tibi tamen, Atti, pauca quae ab huius causa seiuncta sunt respondebo. est enim quiddam in hac causa quod Cluentius ad se, est aliquid quod ego ad me putem pertinere. hic sua putat interesse se re ipsa et gesto negotio, non lege defendi; ego autem mea existimo interesse me nulla in disputatione ab Attio videri esse superatum.1 non enim mihi haec causa sola dicenda est; omnibus hic labor meus propositus est quicumque hac facultate defensionis contenti esse possunt. nolo quemquam eorum qui adsunt existimare me quae de lege ab Attio dicta sunt, si reticuerim, comprobare. quam ob rem, Cluenti, de te tibi obsequor; neque ego legem recito neque hoc loco pro te dico, sed ea quae a me desiderari arbitror non relinquam.
他确实不是。那么克鲁恩蒂乌斯又是怎样的人呢?他是那种即便如此也不愿自己的案件通过法律来辩护的人。因此我弃置法律,顺从克鲁恩蒂乌斯的意愿。然而阿蒂乌斯,对于与他的案件相脱离的少数几点,我将回答你。因为在这桩案件中,有些事情克鲁恩蒂乌斯认为关涉到他自己,有些事情我认为关涉到我。他认为凭案情事实本身和实际所做之事、而非凭法律来进行辩护才符合他的利益;而我认为在任何争论中不显得被阿蒂乌斯驳倒才符合我的利益。因为并非只有这一桩案件需要我去辩护;我的这项劳作是面向所有能对我这种辩护能力感到满意的人的。我不希望在场的任何人认为,如果我保持沉默,就是赞同阿蒂乌斯关于法律所说的那些话。因此,克鲁恩蒂乌斯,就你自身而言我顺从你;我既不朗读法律,也不在此处为你说话,但我不会舍弃那些我认为大家对我的期望之事。
iniquum tibi videtur, Atti, esse non isdem legibus omnis teneri. primum, ut id iniquissimum esse confitear,2 eius modi est ut commutatis eis opus sit legibus, non ut his quae sunt non pareamus. deinde quis umquam hoc senator recusavit ne, cum altiorem gradum dignitatis beneficio populi Romani esset consecutus, eo se putaret durioribus legum condicionibus uti oportere?3 quam multa sunt commoda quibus caremus, quam multa molesta et difficilia quae subimus! atque haec omnia tamen honoris et amplitudinis commodo compensantur. converte nunc ad equestrem ordinem atque in ceteros ordines easdem vitae condiciones; non perferent. putant enim minus multos sibi laqueos legum et condicionum ac iudiciorum propositos esse oportere qui summum locum civitatis aut non potuerunt ascendere aut non petiverunt.
阿蒂乌斯,在你看来,并非所有人都受到相同法律的约束似乎是不公平的。首先,即便我承认这是极不公平的,这种情况也意味着需要修改那些法律,而不是说我们不用遵守现行的法律。其次,哪一位元老曾拒绝过这一点:当他凭借罗马人民的恩惠获得了更高一级的尊严地位时,认为自己应当因此服从更为严苛的法律条件?我们所缺乏的利益是多么繁多,我们所承受的繁重与艰辛之事又是多么繁多!然而这一切都被荣宠与显赫的益处所补偿了。现在请将同样的生活条件转向骑士阶层及其他阶层;他们是承受不了的。因为那些未能攀登或未曾谋求城邦最高地位的人认为,摆在他们面前的法律、条件和审判的罗网理应较少。
atque ut omittam leges alias omnis quibus nos tenemur, ceteri autem sunt ordines liberati, hanc ipsam legem: ' "ne quis iudicio circumveniretur",' C. Gracchus tulit; eam legem pro plebe, non in plebem tulit. postea L. Sulla, homo a populi causa remotissimus, tamen, cum eius rei quaestionem hac ipsa lege constitueret qua vos hoc tempore iudicatis, populum Romanum quem ab hoc genere liberum acceperat adligare novo quaestionis genere ausus non est. quod si fieri posse existimasset, pro illo odio quod habuit in equestrem ordinem nihil fecisset libentius quam omnem illam acerbitatem proscriptionis suae qua est usus in veteres iudices in hanc unam quaestionem contulisset.4
暂且不提我们受其约束而其余阶层得以免除的所有其他法律,单说这一部‘任何人不得在审判中被陷害’的法律,乃是盖乌斯·格拉古所提出的;他提出该法是为了平民,而非针对平民。后来,卢基乌斯·苏拉这位与民众立场最格格不入的人,当他依据你们此时据以裁判的这部法律设立对此事的审问法庭时,也未敢用一种新型的审问来束缚他接手时原本免受此类诉追的罗马人民。假如他认为这是可行的话,出于他对骑士阶层的那种仇恨,他最乐于做的事莫过于把他针对以往审判官所施加的公敌宣告的一切严酷手段,全都倾注到这一个审问法庭之中。
nec nunc quicquam agitur — mihi credite, iudices, et prospicite id quod providendum est — nisi ut equites Romani in huiusce legis periculum concludantur; neque hoc agitur ab omnibus sed a paucis. nam ei senatores qui se facile tuentur integritate et innocentia, quales, ut vere dicam, vos estis et ceteri qui sine cupiditate vixerunt, equites ordini senatorio dignitate proximos, concordia coniunctissimos esse cupiunt; sed ei qui sese volunt posse omnia neque praeterea quicquam esse aut in homine ullo aut in ordine, hoc uno metu se putant equites Romanos in potestatem suam redacturos, si constitutum sit ut de eis qui rem iudicarint huiusce modi iudicia fieri possint. vident enim auctoritatem huius ordinis confirmari, vident iudicia comprobari; hoc metu proposito evellere se aculeum severitatis vestrae posse confidunt.
现在审判官们,请相信我,并预见必须防范之事——如今所图谋的无非是将罗马骑士们卷入这部法律的危险之中;而且企图达成此事的并非所有人,而仅仅是少数人。因为那些凭借廉洁与无辜就能轻易保全自身的元老们——老实说,正像你们以及其他毫无贪欲而生活的人一样——渴望骑士阶层在尊严上最接近元老阶层、在和睦上最紧密地联合;但那些企图自己拥有一切权力、而不容任何其他人或阶层拥有任何地位的人,却认为只要确立了可以对担任过裁判的人举行此类审判,他们就能凭借这唯一的恐惧使罗马骑士屈服于自己的统治。因为他们看到这个阶层的权威正在确立,看到判决正在受到认可;他们确信通过摆出这种恐惧,就能拔除你们严正司法的锋芒。
- 149hic sua putat interesse se re ipsa et gesto negotio, non lege defendi; ego autem mea existimo interesse me nulla in disputatione ab Attio videri esse superatum.
非人称动词 interest 与物主形容词夺格单数阴性形式 sua 和 mea 搭配,表示“对某人有利/符合某人利益”。两处 interest 的真正主语分别由后接的“宾格加不定式”结构(se ... defendi 与 me ... videri)充当。
- 150ut id iniquissimum esse confitear
由 ut 带现在时虚拟式 confitear 引导的让步从句,意为“即使我承认这是极不公平的”。主句谓语 eius modi est 随后引导结果/说明性的 ut 从句(ut commutatis... non ut...)。
- 150quis umquam hoc senator recusavit ne, cum altiorem gradum dignitatis beneficio populi Romani esset consecutus, eo se putaret durioribus legum condicionibus uti oportere?
表示拒绝的动词 recusavit 以指示代词 hoc 作为前置宾语,后由带有未完成过去时虚拟式 putaret 的 ne 从句进行具体阐述。这是一个修辞性反问句:“哪位元老曾拒绝过这一点,即认为自己应当……?”
- 151nihil fecisset libentius quam omnem illam acerbitatem proscriptionis suae qua est usus in veteres iudices in hanc unam quaestionem contulisset.
由比较级副词 libentius 与连词 quam 构成的比较句式。与主句与过去事实相反的虚拟式过去完成时 fecisset 并列,quam 之后同样采用虚拟式过去完成时 contulisset,表达“比起将……倾注于此,他绝不会更乐意做任何事”。
