← 西塞罗

为克鲁恩蒂乌斯辩护

§145-148

法治的根本重要性与苏拉法共谋条款的适用范围

西塞罗解释了自己为何出于维护委托人的声誉而未首先援引法条豁免、而是凭事实进行辩护,强调法治是城邦与自由的基石,并通过对条文结构的剖析证明苏拉法的共谋条款仅适用于元老及政务官,而不适用于身为骑士阶层的克鲁恩蒂乌斯。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§145

​morem homini gessi et tamen idcirco feci — neque enim id semper facere debemus — quod videbam per se ipsam causam sine lege copiosissime posse defendi. videbam in hac defensione qua iam sum usus plus dignitatis, in illa qua me hic uti noluit minus laboris futurum. quod si nihil aliud esset actum nisi ut hanc causam obtineremus, lege recitata perorassem. neque me illa oratio commovet, quod ait Attius indignum esse facinus, si senator iudicio quempiam circumvenerit, legibus eum teneri; si eques Romanus hoc idem fecerit, non teneri. ​Vt tibi concedam hoc indignum esse1 quod cuius modi sit iam videro,2 tu mihi concedas necesse est multo esse indignius in ea civitate quae legibus contineatur discedi ab legibus. hoc enim vinculum est huius dignitatis qua fruimur in re publica, hoc fundamentum libertatis, hic fons aequitatis; mens et animus et consilium et sententia civitatis posita est in legibus. Vt corpora nostra sine mente, sic civitas sine lege suis partibus ut nervis ac sanguine et membris uti non potest. legum ministri magistratus, legum interpretes iudices, legum denique idcirco omnes servi sumus ut liberi esse possimus.

我顺从了委托人的意愿,而我之所以这样做——尽管我们并非总该如此——是因为我看出即便没有法律的庇护,此案本身的充足事实也完全能够进行极有力的辩护。我看出,在我现在所采用的这种辩护中会有更多的尊严,而在他不想让我采用的那种辩护中则只有较少的劳苦。假若除了打赢这桩官司之外我们别无所求,我宣读完法条之后就可以结束辩辞了。阿蒂乌斯的那套说辞也丝毫打动不了我,他说如果一个元老在审判中陷害了某人,他就受到法律的约束,而如果一个罗马骑士做了同样的事,却不受约束,这是不体面的行径。 即便我向你承认这是不体面的——至于它究竟性质如何,我稍后便会审视——你也必须向我承认,在一个靠法律来维系的城邦中,背离法律则是远为不体面的。因为法律正是我们在国家中所享有的这种尊严的纽带,是自由的基石,是公平的源泉;城邦的理智、心灵、思虑和意志都寄托在法律之中。正如我们的肉体没有理智就无法运用其筋腱、血液和四肢等各部分一样,城邦若没有法律,也无法运用其组成部分。政务官是法律的执行者,审判官是法律的解释者,我们所有人最终之所以都是法律的奴仆,是为了我们能够成为自由人。

§147

​quid est, Q. Naso, cur tu in isto loco sedeas? quae vis est qua abs te hi iudices tali dignitate praediti coerceantur? vos autem, iudices, quam ob rem ex tanta multitudine civium tam pauci de hominum fortunis sententiam fertis? quo iure Attius quae voluit dixit? cur mihi tam diu potestas dicendi datur? quid sibi autem illi scribae, quid lictores, quid ceteri quos apparere huic quaestioni video volunt?3 opinor haec omnia lege fieri totumque hoc iudicium, ut ante dixi, quasi mente quadam regi legis et administrari. quid ergo? haec quaestio sola ita gubernatur? quid M. Plaetori et C. Flamini inter sicarios, quid C. Orchivi peculatus, quid mea de pecuniis repetundis, quid C. Aquili apud quem nunc de ambitu causa dicitur, quid reliquae quaestiones? circumspicite omnis rei publicae partis; omnia legum imperio et praescripto fieri videbitis.

昆图斯·纳索,究竟是什么原因使你坐在那个位置上?究竟是什么权威使这些享有如此尊严的审判官受到你的指挥?而你们,审判官们,究竟凭什么从如此众多的公民群体中,只由你们这少数人对人们的身家性命作出判决?阿蒂乌斯凭什么权利说了他想说的话?为什么给我这么长时间的发言权?此外,那些文书、那些侍从吏,以及我看到的为本法庭服役的其他人,究竟所为何事?我认为这一切都是依法律而行的,并且如我此前所说,整个法庭仿佛是由法律的某种理智在统治和管理的。那么,难道只有这一个法庭是这样管理的吗?马尔库斯·普莱托里乌斯和盖乌斯·弗拉米尼乌斯的刺客法庭,盖乌斯·奥尔奇维乌斯的侵吞公款法庭,我自己的追讨受贿法庭,盖乌斯·阿奎利乌斯那里如今正审理非法竞选案的法庭,以及其余的法庭又如何呢?请审视国家的各个部分吧;你们会看到一切都在按照法律的权威和规定进行。

§148

​si quis apud me, T. Atti, te reum velit facere, clames te lege pecuniarum repetundarum non teneri; neque haec tua recusatio confessio sit captae pecuniae sed laboris et periculi non legitimi declinatio. nunc quid agatur et quid abs te iuris constituatur vide. iubet lex ea, qua lege haec quaestio constituta est, iudicem quaestionis, hoc est Q. Voconium, cum eis iudicibus qui ei obvenerint — vos appellat, iudices — quaerere de veneno. in quem quaerere? infinitum est. "Quicumque fecerit, vendiderit, emerit, habuerit, dederit." quid eadem lex statim adiungit? recita. "Deque eius capite quaerito." cuius? qui coierit, convenerit? non ita est. quid ergo est? dic. "Qui tribunus militum legionibus quattuor primis, quive quaestor, tribunus plebis" — deinceps omnis magistratus nominavit — "quive in senatu sententiam dixit, dixerit." quid tum? "Qui eorum coiit, coierit, convenit, convenerit quo quis iudicio publico condemnaretur.4" 'qui eorum'? quorum? videlicet qui supra scripti sunt. quid intersit utro modo scriptum sit, etsi est apertum, ipsa tamen lex nos docet. Vbi enim omnis mortalis adligat, ita loquitur: ' "Qui venenum malum fecit, fecerit." ' omnes viri, mulieres, liberi, servi in iudicium vocantur. si idem de coitione voluisset, adiunxisset: ' "Quive coierit." ' nunc ita est: "Deque eius capite quaerito qui magistratum habuerit quive in senatu sententiam dixerit, qui eorum coiit, coierit." num is est Cluentius?

提图斯·阿蒂乌斯,如果有人想在我面前控告你,你会大声宣称自己不受追讨受贿法的约束;而你的这种抗辩并不是承认收受了金钱,而是避开非法的劳苦与危险。现在请看,正在进行的是什么,以及你正在确立怎样的法理。设立这个法庭的那部法律命令法庭主持官,即昆图斯·沃科尼乌斯,与抽签分派给他的那些审判官——审判官们,法律正是在呼召你们——共同审理投毒案。针对谁审理呢?这是不加限制的:‘凡制作、出售、购买、持有、投放者。’同一部法律随即又补充了什么?请宣读。‘并当就其人身权利进行审理。’就谁的人身权利?是就‘共谋者、勾结者’吗?并非如此。那么是怎样规定的?请说。‘凡在前四个军团担任军团保民官者,或财务官、平民保民官者’——它按顺序列举了所有政务官——‘或曾在元老院发表意见、将要发表意见者。’然后呢?‘他们当中凡为了使某人在公设审判中被定罪而共谋、将要共谋、勾结、将要勾结者。’‘他们当中’?指哪些人?显然是上面所写到的那些人。以这两种方式中的哪一种来书写有何区别,虽然显而易见,法律本身却依然教导了我们。因为当法律约束所有凡人时,它是这样表述的:‘凡制作、将要制作有害毒药者。’所有的男人、女人、自由人、奴隶都被传唤受审。如果它对共谋也抱有同样的意图,它就会加上:‘或凡共谋者。’而现在的规定则是:‘并当就曾担任政务官或曾在元老院发表意见者的人身权利进行审理,他们当中凡共谋、将要共谋者。’克鲁恩蒂乌斯难道是这样的人吗?

语法注4 条
  1. 146Vt tibi concedam hoc indignum esse

    由 ut 带虚拟式(concedam)构成的让步从句,意为‘即便我向你承认……’。它与主句 tu mihi concedas necesse est(你也必须向我承认……)形成对比,通过退让一步承认对方的前提,进而提出更为严重的违背法治之举(discedi ab legibus)。

  2. 146quod cuius modi sit iam videro

    未来完成时 videro 是一种第一人称惯用表达,意为‘我稍后将考察此事’,具有暂时保留判断以便推进主线论述的功能。关系代名词 quod 指代前文的名词短语 hoc indignum esse(这是不体面的),引导关系从句并兼作 videro 所支配的间接疑问从句 cuius modi sit(它究竟性质如何)的主语。

  3. 147quid sibi autem illi scribae, quid lictores, quid ceteri quos apparere huic quaestioni video volunt?

    短语 quid sibi velle 是表示‘……意图何在/有何意义或作用’的惯用结构。动词 volunt 支配并列主语 illi scribae、lictores 和 ceteri,反身代词与格 sibi 分别与各主语相呼应。

  4. 148Qui eorum coiit, coierit, convenit, convenerit quo quis iudicio publico condemnaretur

    代词 eorum 为部分属格,其先行词为前文列举的政务官及元老(quorum? videlicet qui supra scripti sunt)。连词 quo 引出目的从句(相当于 ut eo,‘以此使……’),后接未完成过去虚拟式 condemnaretur。西塞罗正是借助 eorum 的限定范围证明,作为骑士阶层而非元老或政务官的克鲁恩蒂乌斯不受该条款管辖。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:145-148