← 西塞罗

为克鲁恩蒂乌斯辩护

§141-144

依凭事实而非法律豁免的辩护与被告意志

西塞罗结束了克拉苏揭露布鲁图斯挥霍父产从而有力反击的轶事,并表示自己并不惧怕旧日言论被宣读。接着他指出,与阿蒂乌斯的预料相反,自己并没有躲在法律免责条款之后,而是据实为克鲁恩蒂乌斯辩护,并说明拒绝诉诸骑士豁免特权正是被告本人维护自身声誉的坚定意愿。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§141

​itaque in respondendo primum exposuit utriusque rationem temporis ut oratio ex re et ex causa habita videretur, deinde ut intellegere posset Brutus quem hominem et non solum qua eloquentia verum etiam quo lepore et quibus facetiis praeditum lacessisset, tris ipse excitavit recitatores cum singulis libellis quos M. Brutus, pater illius accusatoris, de iure civili reliquit. Eorum initia cum recitarentur, ea quae vobis nota esse arbitror: 'forte evenit ut ruri in Privernati essemus ego et Brutus filius,' fundum Privernatem flagitabat;1 'in Albano eramus ego et Brutus filius,' Albanum poscebat; 'in Tiburti forte cum adsedissemus ego et Brutus filius,' Tiburtem fundum requirebat; Brutum autem, hominem sapientem, quod fili nequitiam videret, quae praedia ei relinqueret testificari voluisse dicebat. quod si potuisset honeste scribere se in balneis cum id aetatis filio2 fuisse, non praeterisset; eas se tamen ab eo balneas non ex libris patris sed ex tabulis et ex censu quaerere. Crassus tum ita Brutum ultus est ut illum recitationis suae paeniteret; moleste enim fortasse tulerat se in eis orationibus reprehensum quas de re publica habuisset, in quibus forsitan magis requiratur constantia. ego autem illa recitata esse non moleste fero.

因此,克拉苏在答辩中首先说明了两次时局的具体情况,以表明那些演说是根据事实和具体案件而作的;接着,为了让布鲁图斯明白他所挑衅的是怎样一个人——不仅具有雄辩之才,而且富有魅力与机智——他自己召来了三位宣读者,各自拿着那位原告的父亲马尔库斯·布鲁图斯留下的关于民法的一卷书。当宣读那些书的开头时——我想那是你们所熟知的:‘碰巧我和儿子布鲁图斯在普里韦尔努姆的乡村庄园’,他就追问普里韦尔努姆庄园的下落;‘我和儿子布鲁图斯在阿尔巴’,他就索要阿尔巴的庄园;‘当我和儿子布鲁图斯碰巧在蒂布尔坐在一起时’,他就寻找蒂布尔的庄园;并且他说,老布鲁图斯是个睿智之人,因为看到了儿子的放荡,便想以此证明自己留给了他哪些产业。假若他能够体面地写下自己曾与那样年纪的儿子一起泡在公共浴场里,他本也不会遗漏;然而克拉苏说,自己追查那些浴场并非出自他父亲的书,而是出自公账和人口调查财产册。克拉苏当时就这样报复了布鲁图斯,以致使后者悔恨于自己的宣读;因为克拉苏对自己在那几篇关乎国家的演说中受到指责或许感到不快,在那类演说中或许更要求有一贯性。然而,我对于自己当年的话被宣读出来并不感到不快。

§142

​neque enim ab illo tempore quod tum erat, neque ab ea causa quae tum agebatur aliena fuerunt; neque mihi quicquam oneris suscepi, cum ita dixi, quo minus honeste hanc causam et libere possem defendere. quod si velim confiteri me causam A. Cluenti nunc cognosse, antea fuisse in ea opinione populari, quis tandem id possit reprehendere? praesertim, iudices, cum a vobis quoque ipsis hoc impetrari sit aequissimum quod ego et ab initio petivi et nunc peto ut, si quam huc graviorem de illo iudicio opinionem attulistis, hanc causa perspecta atque omni veritate cognita deponatis.

因为那些话既未脱离当时的时势,也未脱离当时审理的案件;而我当时那样说,也并未给自己招揽任何阻碍我如今体面而自由地为本案辩护的负担。退一步讲,即使我想承认自己如今才查明奥卢斯·克鲁恩蒂乌斯的案情,而此前曾持有大众的流俗见解,究竟又有谁能对此加以责难呢?审判官们,尤其是当从你们自身那里获得这一点也是极其公允之事的时候——这正是我从一开始便恳求且现在依然恳求的:如果你们曾带着对那场审判的任何较为苛刻的看法来到这里,请在查明案情并认清全部真相之后将它摒弃。

§143

​nunc, quoniam ad omnia quae abs te dicta sunt, T. Atti, de Oppianici damnatione respondi, confiteare necesse est te opinionem multum fefellisse,3 quod existimaris me causam A. Cluenti non facto eius sed lege defensurum. nam hoc persaepe dixisti tibi sic renuntiari, me habere in animo causam hanc praesidio legis defendere. itane est? ab amicis imprudentes videlicet prodimur, et est nescio quis de eis quos amicos nobis arbitramur qui nostra consilia ad adversarios deferat. quisnam hoc tibi renuntiavit, quis tam improbus fuit? cui ego autem narravi? nemo, ut opinor, in culpa est; nimirum tibi istud lex ipsa renuntiavit. sed num tibi ita defendisse videor ut tota in causa mentionem ullam legis fecerim, num secus hanc causam defendisse ac si lege habitus teneretur? certe, ut hominem confirmare oportet, nullus est locus a me purgandi istius invidiosi criminis praetermissus.

现在,提图斯·阿蒂乌斯,既然我已经对你所说关于奥皮阿尼库斯定罪的一切作出了回应,你就必须承认,你认为我不是凭奥卢斯·克鲁恩蒂乌斯的作为、而是要靠法律来为他辩护,这实在是大错特错了。因为你屡次说有人这样向你报告,说我打算依仗法律的庇护来为本案辩护。果真如此吗?显然我们不知不觉被朋友出卖了,在我们视为朋友的人中竟有人把我们的计策泄露给对手!究竟是谁向你报告了此事,谁竟如此卑劣?而我又向谁透露过呢?依我看,没有人该受责备;想必是法律本身向你报告了此事。但是在你看来,我辩护的方式难道像是整场案件中曾提过一次法律吗?难道我的辩护有异于哈比图斯受到该法律约束时的情形吗?确实,正如一个人应当断言的那样,为洗清那项令人憎恶的罪名,我没有略过任何一个论点。

§144

​quid ergo est? quaeret fortasse quispiam displiceatne mihi legum praesidio capitis periculum propulsare. mihi vero, iudices, non displicet, sed utor instituto meo. in hominis honesti prudentisque iudicio non solum meo consilio uti consuevi sed multum etiam eius quem defendo et consilio et voluntati obtempero. nam ut haec ad me causa delata est, qui leges eas ad quas adhibemur et in quibus versamur nosse deberem, dixi habito statim eo: ' "Qui coisset quo quis condemnaretur" ' illum esse liberum,4 teneri autem nostrum ordinem. atque ille me orare atque obsecrare coepit ne sese lege defenderem. cum ego quae mihi videbantur dicerem, traduxit me ad suam sententiam; adfirmabat enim lacrimans non se cupidiorem esse civitatis retinendae quam existimationis.

那么究竟是怎么回事呢?或许有人会问,借助法律的庇护来排解公民权的危机,难道会让我感到不悦吗?审判官们,对我而言确实并非不悦,但我遵循着自己的准则。在审判一位高尚而明智之人时,我不仅习惯于运用自己的见解,而且在很大程度上也遵从我所辩护之人的意见和意愿。因为当这桩案件交到我手中时,作为理应熟知我们所受聘适用且日常处理的那些法律之人,我立即对哈比图斯就‘凡为了使某人被定罪而共谋者’一条指出:他是免受约束的,而受约束的乃是我们元老阶层。然而他开始哀求我,切莫用法律来为他辩护。当我陈述我的看法时,他使我转而赞同了他的主张;因为他流着泪断言,自己渴望保全公民身份,绝不甚于渴望保全自己的声誉。

语法注4 条
  1. 141fundum Privernatem flagitabat

    紧接着引文“我和儿子布鲁图斯在普里韦尔努姆的乡村庄园”,主语克拉苏向对方布鲁图斯质问追讨“普里韦尔努姆的庄园何在”。接下来的 poscebat 与 requirebat 构成同类修辞排比,在法庭上揭露并嘲讽这位败家子早已将老布鲁图斯在著作中提及的产业变卖殆尽的事实。

  2. 141cum id aetatis filio

    id aetatis 是一种固定短语用法,中性代词宾格 id 作副词性宾格(关系宾格),统辖部分属格 aetatis,意为“与那样年纪的(儿子)”,功能相当于性质属格 eius aetatis。

  3. 143te opinionem multum fefellisse

    此处为习语 opinio aliquem fallit(‘预期欺骗了某人’,即‘某人料想错了’)的宾格加不定式结构,直接宾语 te 前置于不定式的逻辑主语 opinionem 之前,表达“你在预料上大错特错”。

  4. 144dixi habito statim eo: 'Qui coisset quo quis condemnaretur' illum esse liberum

    habito 是专有名词 Habitus 的与格,作 dixi 的间接宾语(“我立即对哈比图斯说”)。其后的 eo 为指示代词夺格,指代引号中所引用的法律条款(capite)。紧随其后的宾格加不定式结构(illum esse liberum, teneri autem nostrum ordinem)作为 dixi 的宾语从句。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:141-144