- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:127-131
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗批判监察官以收买法庭为由作出的评注,指出仅随意惩黜少数人是对军事抽签惩罚先例的错误套用,其实质不过是迎合民众舆论。
nam haec quidem quae de iudicio corrupto subscripserint quis est qui ab illis satis cognita et diligenter iudicata arbitretur? in M'. Aquilium et in Ti. Guttam video esse subscriptum. quid est hoc? duos esse corruptos solos pecunia iudicant; ceteri videlicet gratiis condemnarunt. non est igitur circumventus, non oppressus pecunia, non, ut in illa Quinctiana contione habebatur, omnes qui Oppianicum condemnarunt in culpa sunt ac suspicione ponendi. duos solos video auctoritate censorum adfinis ei turpitudini iudicari. aut illud adferant,1 aliquid eos quod de his duobus habuerint compertum de ceteris comperisse.
事实上,关于他们就收买法庭一事所作的评注,有谁会认为这是经过他们充分调查并审慎判定的呢?我看到对马尼乌斯·阿奎利乌斯和提贝里乌斯·古塔作出了评注。这是怎么回事?他们判定仅有两人是被金钱收买的;显然其余的人都是无偿定罪的。因此,奥皮亚尼库斯并未被金钱陷害,亦未受其压迫;并非如昆克蒂乌斯在那次集会上所宣称的那样,凡定奥皮亚尼库斯有罪者皆应归于罪责与嫌疑之中。依监察官的权威,我看到被判定卷入此等丑行者仅有二人。抑或让他们提出这一论据:即他们对这两人所确知的事情,对其他人也同样确知。
nam illud quidem minime probandum est, ad notationes auctoritatemque censoriam exemplum illos e consuetudine militari transtulisse. statuerunt enim ita maiores nostri ut, si a multis esset flagitium rei militaris admissum, sortito in quosdam animadverteretur, ut metus videlicet ad omnis, poena ad paucos perveniret. quod idem facere censores in delectu dignitatis et in iudicio civium et in animadversione vitiorum qui convenit?2 nam miles qui locum non tenuit, qui hostium impetum vimque pertimuit, potest idem postea et miles esse melior et vir bonus et civis utilis. qua re ne quis in bello propter hostium metum delinqueret, amplior ei mortis et supplici metus est a maioribus constitutus; ne autem nimium multi poenam capitis subirent, idcirco illa sortitio comparata est.
事实上,他们把军队习俗中的先例移植到监察官的评注与权威之中,这一做法绝不可取。因为我们的祖先曾这样规定:若多数人犯下军事罪行,则应通过抽签对某些人施以惩处,以便震慑显然能达于所有人,而刑罚仅及于少数人。监察官在元老院资格的遴选、公民的审查以及对劣行的惩治中,依循同样做法,又岂能妥当?因为一名未坚守阵地、畏惧敌人冲击与武力的士兵,日后仍能成为更优秀的士兵、良善之人以及有益的公民。因此,为免有人在战时因惧敌而犯过,祖先为之确立了更为严酷的死亡与极刑之惧;但为免过多的人遭受死罪,故而设立了抽签之法。
hoc tu idem facies censor in senatu legendo? si erunt plures qui ob innocentem condemnandum pecuniam acceperint, tu non animadvertes in omnis, sed carpes, ut velis, et paucos ex multis ad ignominiam sortiere?3 habebit igitur te sciente et vidente curia senatorem, populus Romanus iudicem, res publica civem sine ignominia quemquam qui ad perniciem innocentis fidem suam et religionem pecunia commutarit, et qui pretio adductus eripuerit patriam, fortunas, liberos civi innocenti, is censoriae severitatis nota non inuretur? tu es praefectus moribus, tu magister veteris disciplinae ac severitatis, si aut retines quemquam sciens in senatu scelere tanto contaminatum aut statuis qui in eadem culpa sit non eadem poena adfici convenire? aut quam condicionem supplici maiores in bello timiditati militis propositam esse voluerunt, eandem tu in pace constitues improbitati senatoris? quod si hoc exemplum ex re militari ad animadversionem censoriam transferendum fuit, sortito id ipsum factum esse oportuit. sin autem sortiri ad poenam et hominum delictum fortunae iudicio committere minime censorium est, certe in multorum peccato carpi paucos ad ignominiam et turpitudinem non oportet.
你作为监察官在选拔元老院成员时,也要做同样的事吗?若有多人收受贿赂以定无辜者有罪,你不对所有人施以惩处,反而随心所欲地挑选,从多数人中抽选少数人予以贬黜吗?那么,在你的知情与注视之下,元老院竟会有任何一个为害死无辜者而用自己的诚信与誓约换取金钱的人作元老、罗马人民有他作审判官、国家有他作未受贬黜的公民;而一个受贿赂驱使剥夺了无辜公民祖国、财产和子女的人,竟不被烙上监察官严惩的印记吗?若你明知某人沾染了如此重罪却仍将其留于元老院,或者你判定身处同等罪责之人不宜遭受同等惩罚,你难道还是风尚的监督者、古老纪律与严厉的导师吗?抑或祖先在战时针对士兵的怯懦所欲设立的惩罚条件,你在和平时期竟要将其确立于元老的邪恶之上吗?倘若必须将这一军事先例移植至监察官的惩戒,那么此事本身理应通过抽签进行。但如果为施刑而抽签并将人的过错交付命运的判决绝非监察官之所当为,那么在多数人犯过的情况下,挑选少数人予以耻辱与贬黜无疑是极其不当的。
verum omnes intellegimus in istis subscriptionibus ventum quendam popularem esse quaesitum. iactata res erat in contione a tribuno seditioso; incognita causa probatum erat illud multitudini; nemini licitum est contra dicere, nemo denique ut defenderet contrariam partem laborabat. in invidiam porro magnam illa iudicia venerant. etenim paucis postea mensibus alia vehemens erat in iudiciis ex notatione tabellarum invidia versata. praetermitti ab censoribus et neglegi macula iudiciorum posse non videbatur. homines, quos ceteris vitiis atque omni dedecore infamis videbant, eos hac quoque subscriptione notare voluerunt, et eo magis quod illo ipso tempore illis censoribus erant iudicia cum equestri ordine communicata, ut viderentur per hominum idoneorum ignominiam sua auctoritate rem reprendisse.
然而我们所有人都明白,在那些评注中,追求的不过是一种民众的虚风。此事曾被一个煽动性的保民官在公民大会上大肆渲染;未经查明实情,民众便认可了那一说法;无人被允许反驳,简而言之,无人努力去为对立方辩护。此外,那些法庭已招致极大的怨恨。事实上,数月之后,因投票蜡板上的标记而在法庭中又引发了另一场强烈的怨恨。法庭的污点似乎不能被监察官们视而不见、置之不理。凡他们见其因其他恶行与诸般耻辱而臭名昭著之人,他们便欲借此评注亦对其予以惩戒;加之正是在彼时,在那些监察官任内,审判权刚刚与骑士阶层分享,因而他们更是意欲通过惩黜合适之人,借其权威显示自己已纠正了此事。
quod si hanc apud eosdem ipsos censores mihi aut alii causam agere licuisset, hominibus tali prudentia praeditis certe probavissem; res enim indicat nihil ipsos habuisse cogniti, nihil comperti; ex tota ista subscriptione rumorem quendam et plausum popularem esse quaesitum. nam in P. Popilium qui Oppianicum condemnarat subscripsit L. Gellius, quod is pecuniam accepisset quo innocentem condemnaret. iam id ipsum quantae divinationis est, scire innocentem fuisse reum quem fortasse numquam viderat, cum homines sapientissimi, iudices, ut nihil dicam de eis qui condemnarunt, causa cognita sibi dixerint non liquere!4
倘若我或他人曾被允许在这些监察官本人面前为本案辩护,我定能说服这些兼具如此智慧之人;因为事实表明他们毫无调查,毫无确知;在那整套评注之中,寻求的只是一种流言与民众的喝彩。因为针对定奥皮亚尼库斯有罪的普布利乌斯·波皮利乌斯,卢基乌斯·盖利乌斯写下了评注,理由是他收受金钱以定无辜者有罪。然而,这本身需要何等巨大的预言能力啊——竟能知道一个或许自己从未见过的被告是无辜的,而那些最睿智的人、那些审判官们(且不说那些定罪的人),在审理案情之后竟宣称对他们而言案情尚不明了!
- 127aut illud adferant
现在时虚拟式第三人称复数 adferant 为独立用法,表要求或让步(“抑或让他们提出……”),后接宾格加不定式结构(aliquid eos ... comperisse)作其宾语。
- 128qui convenit?
此处的 qui 并非关系代词或疑问代词,而是源自古夺格的疑问副词(等同于 quo modo,“如何”、“怎能”),修饰无人称动词 convenit(“适宜、妥当”),以其前置的宾格加不定式句(quod idem facere censores...)为主语,构成反问句。
- 129sortiere
异相动词 sortior 的直陈式将来时第二人称单数形式(以 -re 代替 -ris),与前文的将来时动词 animadvertes 和 carpes 并列。
- 131sibi dixerint non liquere
短语 non liquere 是罗马法庭上审判官表示“案情不明/证据不足无法裁决”的法定用语。动词 dixerint 是让步性 cum 从句中的完成时虚拟式,sibi 则是指代审判官自身的与格。
