← 西塞罗

为克鲁恩蒂乌斯辩护

§122-126

监察官惩戒的可变性与依据传闻的评注

西塞罗论证监察官的评注经常被后任推翻且同僚间互有分歧,因而绝非确定判决;在罗列奥皮亚尼库斯确凿罪行的同时,他指出监察官仅凭传闻行事,其评注在法律上不具有不可动摇的效力。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§122

​censores denique ipsi saepe numero superiorum censorum iudiciis, si ista iudicia appellare voltis, non steterunt. atque etiam ipsi inter se censores sua iudicia tanti esse arbitrantur ut alter alterius iudicium non modo reprehendat sed etiam rescindat, ut alter de senatu movere velit, alter retineat et ordine amplissimo dignum existimet, ut alter in aerarios referri aut tribu moveri iubeat, alter vetet. qua re qui vobis in mentem venit1 haec appellare iudicia quae a populo Romano rescindi, ab iuratis iudicibus repudiari, a magistratibus neglegi, ab eis qui eandem potestatem adepti sunt commutari, inter conlegas discrepare videatis?

最后,监察官们自己也屡次不恪守前任监察官们的判决——如果你们愿意把那些东西称作判决的话。不仅如此,监察官们彼此之间对其决定的重视程度甚至使得一人不仅非难而且废除另一人的决定:一人主张将某人逐出元老院,另一人却将其保留并认为他配得上这一最高阶层;一人下令将某人降入纳税民名册或逐出部族,另一人却予以禁止。既然如此,当你们眼见这些事项被罗马人民废除,被宣誓就职的法官们摒弃,被长官们忽视,被获得相同权能的人们更改,并在同僚之间产生分歧时,你们怎会想到把它们称作判决呢?

§123

​quae cum ita sint, videamus quid tandem censores de illo iudicio corrupto iudicasse dicantur. ac primum illud statuamus utrum, quia censores subscripserint, ita sit, an, quia ita fuerit, illi subscripserint. si quia subscripserint, videte quid agatis ne in unum quemque nostrum censoribus in posterum potestatem regiam permittatis, ne subscriptio censoria non minus calamitatis civibus quam illa acerbissima proscriptio possit adferre, ne censorium stilum cuius mucronem multis remediis maiores nostri rettuderunt aeque posthac atque illum dictatorium gladium pertimescamus. sin autem quod subscriptum est, ​quia verum est, idcirco grave debet esse, hoc quaeramus verum sit an falsum; removeantur auctoritates censoriae, tollatur id ex causa quod in causa non est; doce quam pecuniam Cluentius dederit, unde dederit, quem ad modum dederit; unum denique aliquod a Cluentio profectae pecuniae vestigium ostende. vince deinde bonum virum fuisse Oppianicum, hominem integrum, nihil de illo umquam secus esse existimatum, nihil denique praeiudicatum. tum auctoritatem censoriam amplexato, tum illorum iudicium cum re coniunctum esse defendito.2

既然事情是这样,就让我们看看监察官们究竟被认为就那桩受贿审判作出了何种裁定。首先让我们确定这一点:究竟是因为监察官评注了,事实才是如此,还是因为事实本是如此,他们才予以评注?如果是由于他们评注了,请想想你们在做什么,免得你们今后向监察官让渡针对我们每个人的君王般权力;免得监察官的评注给公民带来的灾祸不亚于那场最残酷的公敌宣告;免得我们今后畏惧那已被我们先祖用诸多补救措施钝化了尖芒的监察官铁笔,犹如畏惧那把独裁官的利剑。然而,如果是因为所评注的内容属实,因此才应当具有分量,那么就让我们探究这到底是真是假:把监察官的权威撇在一边,将不属于本案之物从本案中剔除;说明克卢恩提乌斯给了什么钱、从何处给的、以何种方式给的;简而言之,哪怕指出一处出自克卢恩提乌斯资金的痕迹。接着,去证明奥皮亚尼库斯是个善人,是个正直之士,关于他从未有过任何不良评价,简而言之没有任何预先的不利裁定。到那时再去拥抱监察官的权威,到那时再去辩称他们的判断与事实相符吧。

§125

​dum vero eum fuisse Oppianicum constabit qui tabulas publicas municipi manu sua corrupisse iudicatus sit, qui testamentum interleverit, qui supposita persona falsum testamentum obsignandum curaverit, qui eum cuius nomine id obsignatum est interfecerit, qui avunculum fili sui in servitute ac vinculis necaverit, qui municipes suos proscribendos occidendosque curaverit, qui eius uxorem quem occiderat in matrimonium duxerit, qui pecuniam pro abortione dederit, qui socrum, qui uxores, qui uno tempore fratris uxorem speratosque liberos fratremque ipsum, qui denique suos liberos interfecerit, qui, cum venenum privigno suo dare vellet, manifesto deprehensus sit, cuius ministris consciisque damnatis ipse adductus in iudicium pecuniam iudici dederit ad sententias iudicum corrumpendas,3 dum haec, inquam, de Oppianico constabunt neque ullo argumento Cluentianae pecuniae crimen tenebitur, quid est quod te ista censoria sive voluntas sive opinio fuit adiuvare aut hunc innocentem opprimere posse videatur?

然而,只要奥皮亚尼库斯确实是这样一个人——被判定亲手篡改市镇公文、刮改遗言书、安排冒名顶替者在假遗言书上加盖封印、杀害以其名义盖印之人、在奴役与镣铐中致死自己儿子的舅父、策划使同乡人被宣告为公敌并遭杀害、迎娶被自己杀害之人的妻子、出资用于堕胎、杀害岳母、数位妻子、在一举之间杀害兄弟之妻及其预期的胎儿与兄弟本人,并最终杀害自己的骨肉、企图向继子下毒时被当场拿获,而在其从犯与爪牙被定罪后,他本人被带上法庭时竟向一名陪审法官行贿以收买众陪审法官的判决——我说,只要关于奥皮亚尼库斯的这些事实确凿无疑,且没有任何论据能证实克卢恩提乌斯行贿的罪名,究竟有什么理由能表明监察官的那种意图或见解能够帮助你,或是能够压垮这位无辜者呢?

§126

​quid igitur censores secuti sunt? ne ipsi quidem, ut gravissime dicam, quicquam aliud dicent praeter sermonem atque famam. nihil se testibus, nihil tabulis, nihil aliquo gravi argumento comperisse, nihil denique causa cognita statuisse dicent. quod si ita fecissent, tamen id non ita fixum esse deberet ut convelli non liceret. non utar exemplorum copia quae summa est, non rem veterem, non hominem potentem aliquem aut gratiosum proferam. nuper hominem tenuem, scribam aedilicium, D. Matrinium, cum defendissem apud M. Iunium Q. Publicium praetores et M. Plaetorium C. Flaminium aedilis curulis, persuasi ut scribam iurati legerent eum quem idem isti censores aerarium reliquissent.4 cum enim in homine nulla culpa inveniretur, quid ille meruisset, non quid de eo statutum esset, quaerendum esse duxerunt.

那么监察官依据的是什么?哪怕他们本人,极而言之,除了传言与风评之外也不会说出任何其他依据。他们会承认自己没有通过证人、没有通过公文、没有通过任何确凿的论据发现任何事情,简而言之,他们没有在正式审理案情之后作出决定。即使他们那样做了,这项决定也不应当固定到不容推翻的地步。我不会动用极其充裕的大量例证,也不会拿出久远的陈年旧事,或是某个有权有势、深具影响力的人物。不久前,当我在裁判官马尔库斯·尤尼乌斯、昆图斯·普布利基乌斯以及高座营造官马尔库斯·普莱托里乌斯、盖乌斯·弗拉米尼乌斯面前为一位地位低微之人——营造官文书德基穆斯·马特里尼乌斯辩护时,我说服了这些立下誓言的人,选录了那同一批监察官将其留置于纳税民名册中的那个人担任文书。因为既然在该人身上未发现任何过错,他们便认为应当查究的是他配得上什么,而非对他作出了何种裁定。

语法注4 条
  1. 122qui vobis in mentem venit

    qui 在此为古夺格形式,作副词用,相当于 quomodo(“如何”、“怎样”)。它并非疑问代词的阳性单数主格,而是修饰非人称短语 venire in mentem(“浮现在脑海中”)的疑问副词。

  2. 124amplexato ... defendito

    以 -to 结尾的第二人称单数未来祈使气(imperativus futuri)。这种形式常见于法律条文或庄重文体中,在此带有一种讽刺和挑衅的语气,表明只有在控方能证明前述条件的前提下,才可以在那时采取该行动。

  3. 125cuius ministris consciisque damnatis ipse adductus in iudicium pecuniam iudici dederit ad sententias iudicum corrumpendas

    该分句位于受 dum vero eum fuisse Oppianicum constabit 支配的系列关系从句(qui... qui...)的末尾,修饰先行词 Oppianicum。cuius 起连接所有格作用,句式中嵌套了独立夺格(ministris consciisque damnatis)与分词短语(ipse adductus in iudicium),最终落实于完成时虚拟式动词 dederit。

  4. 126aerarium reliquissent

    aerarium relinquere 是监察官处罚的专门术语,意为“将其保留在仅承担纳税义务而被剥夺政治权利的名册(aerarii)中”。此处的过去完成时虚拟式 reliquissent 体现了虚拟间接引语或原因色彩,表达重新审视此事的法官们所认知的先行动作。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:122-126