- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:132-136
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗通过指出两位监察官对波皮利乌斯处理的分歧以及援引大西庇阿的先例,驳斥了监察官评注的绝对权威性;随后他揭示了埃格纳蒂乌斯遗嘱中的自相矛盾,并证明元老院决议仅是附带条件的普遍谴责,而非对行贿事实的定论。
verum esto; condemnat Popilium Gellius, iudicat eum accepisse a Cluentio pecuniam. negat hoc Lentulus; nam Popilium, quod erat libertini filius, in senatum non legit, locum quidem senatorium ludis et cetera ornamenta relinquit et eum omni ignominia liberat. quod cum facit, iudicat eius sententia gratiis esse Oppianicum condemnatum. et eundem Popilium postea Lentulus in ambitus iudicio pro testimonio diligentissime laudat. qua re si neque L. Gelli iudicio stetit Lentulus neque Lentuli existimatione contentus fuit Gellius, et si uterque censor censoris opinione standum non putavit,1 quid est quam ob rem quisquam nostrum censorias subscriptiones omnis fixas et in perpetuum ratas putet esse oportere?
但即便如此:盖利乌斯定波皮利乌斯有罪,判定他收受了克卢恩蒂乌斯的金钱。伦图卢斯却否定这一点;因为波皮利乌斯是获释奴之子,伦图卢斯虽未选录他进入元老院,却保留了他在赛会上的元老席位及其他荣誉标志,免除了他的一切耻辱。伦图卢斯这样做,便是判定奥皮亚尼库斯是因波皮利乌斯无偿的判决而被定罪的。而且后来在一次竞选行贿的审判中,伦图卢斯作为证人极尽赞誉这位波皮利乌斯。因此,如果伦图卢斯未恪守卢基乌斯·盖利乌斯的判决,盖利乌斯亦不满意伦图卢斯的评价,且两位监察官都不认为应当墨守同僚监察官的意见,那么我们之中又有何理由认为,所有监察官的评注都应当是不可更改且永久有效的呢?
at in ipsum habitum animadverterunt. nullam quidem ob turpitudinem, nullum ob totius vitae non dicam vitium sed erratum. neque enim hoc homine sanctior neque probior neque in omnibus officiis retinendis diligentior esse quisquam potest; neque illi aliter dicunt, sed eandem illam famam iudici corrupti secuti sunt; neque ipsi secus existimant quam nos existimari volumus de huius pudore, integritate, virtute, sed putarunt praetermitti accusatorem non potuisse, cum animadversum esset in iudices. qua de re tota si unum factum ex omni antiquitate protulero, plura non dicam.
然而有人说,他们处分了哈比图斯本人。这绝非因任何丑行,也绝非因其一生的任何——我且不说恶行——差错。事实上,不可能有任何人比此人更虔敬、更正直、在履行一切职责上更为审慎;监察官们亦未作相反之论,他们只是附和了法庭被收买的同一流言;他们自身对此人的谦逊、品正与美德的评价,与我们所希望的评价并无二致,只是认为既然审判官们受到了处分,原告便不可被忽略过去。关于这整件事,若我能从古代历史中举出一个先例,便无须多言了。
non enim mihi exemplum summi et clarissimi viri, P. Africani, praetereundum videtur; qui cum esset censor et in equitum censu C. Licinius Sacerdos prodisset, clara voce ut omnis contio audire posset dixit se scire illum verbis conceptis peierasse; si qui contra vellet dicere, usurum esse eum suo testimonio. deinde cum nemo contra diceret, iussit equum traducere.2 ita is cuius arbitrio et populus Romanus et exterae gentes contentae esse consuerunt ipse sua scientia ad ignominiam alterius contentus non fuit. quod si hoc habito facere licuisset, facile illis ipsis iudicibus et falsae suspicioni et invidiae populariter excitatae restitisset.
因为我认为不可略过那位至高而显赫的人物普布利乌斯·阿非利加努斯的先例。当他担任监察官并在骑士审查中盖乌斯·利基尼乌斯·萨凯尔多斯走上前时,他用整个集会都能听见的洪亮声音说道:他知道此人曾在誓词中发过伪誓;若有人愿作相反的指控,便可使用他本人的证词。接着,当无人提出相反意见时,他便命令此人牵马通过。就这样,罗马人民与异邦民族向来习惯于服从其裁决的这位人物,在施辱于他人之事上,自己却不满足于自己的知晓。倘若哈比图斯亦获准如此行事,即便由正是那些人担任审判官,他本也可轻易抵御虚妄的嫌疑以及在民众中被煽动起来的怨恨。
Vnum etiam est quod me maxime perturbat, cui loco respondere vix videor posse,3 quod elogium recitasti de testamento Cn. Egnati patris, hominis honestissimi videlicet et sapientissimi, idcirco se exheredasse filium quod is ob Oppianici condemnationem pecuniam accepisset. de cuius hominis levitate et inconstantia plura non dicam; hoc testamentum ipsum quod recitas eius modi est ut ille, cum eum filium exheredaret quem oderat, ei filio coheredes homines alienissimos adiungeret quem diligebat. sed tu, Atti, consideres censeo diligenter utrum censorium iudicium grave velis esse an Egnati. si Egnati, leve est quod censores de ceteris subscripserunt; ipsum enim Cn. Egnatium quem tu gravem esse vis ex senatu eiecerunt; sin autem censorium, hunc Egnatium quem pater censoria subscriptione exheredavit censores in senatu, cum patrem eicerent, retinuerunt.
还有一件事极度困扰着我,在这一论点上我似乎几乎无法回应:即你宣读了父亲格奈乌斯·埃格纳蒂乌斯(显然是一位极高尚、极明智之士)的遗嘱条款,称他之所以剥夺儿子的继承权,是因为其因定罪奥皮亚尼库斯而收受了金钱。关于此人的轻浮与反复无常,我不多赘述;你所宣读的这份遗嘱本身就是如此性质:他在剥夺自己所憎恨的儿子的继承权时,却给自己所喜爱的儿子硬塞了完全陌生的外人作为共同继承人。但阿蒂乌斯,我认为你应当仔细考量:你究竟是希望监察官的判断具有权威,还是埃格纳蒂乌斯的?若是埃格纳蒂乌斯的,那么监察官对其他人所作的评注便毫无分量,因为他们将你欲赋以权威的格奈乌斯·埃格纳蒂乌斯本人逐出了元老院;但若是监察官的,那么这位被父亲以监察官式的评注剥夺继承权的埃格纳蒂乌斯,在监察官逐出其父亲时,却被他们保留在元老院中。
at enim senatus universus iudicavit illud corruptum esse iudicium. quo modo? suscepit causam. an potuit rem delatam eius modi repudiare? cum tribunus plebis, populi concitator, rem paene ad manus revocasset, cum vir optimus et homo innocentissimus pecunia circumventus diceretur, cum invidia flagraret ordo senatorius, potuit nihil decerni, potuit illa concitatio multitudinis sine summo periculo rei publicae repudiari? at quid est decretum? quam iuste, quam sapienter, quam diligenter! "si qui sunt quorum opera factum sit ut iudicium publicum corrumperetur.4" Vtrum videtur id senatus factum iudicare an, si factum sit, moleste graviterque ferre? si ipse A. Cluentius sententiam de iudiciis rogaretur, aliam non diceret atque ei dixerunt quorum sententiis Cluentium condemnatum esse dicitis.
然而有人辩称,全体元老院曾判定该法庭已被收买。以何种方式?元老院受理了此案。难道它能拒绝呈递上来的此类事项吗?当鼓动民众的平民保民官几乎将事情逼至动武的地步,当极善之人、极无辜之人被指称遭金钱陷害,当元老阶层深陷怨愤之烈火中时,元老院难道能不作任何决议,难道能在不置国家于极大危险的情况下拒绝民众的那种激愤吗?然而决议的内容究竟是什么?何等公正,何等睿智,何等审慎! “若有人曾出力促使公共法庭遭受收买。” 元老院看起来是判定此事确实发生过呢,还是说若发生过便深表愤慨与严重关切?倘若向阿乌卢斯·克卢恩蒂乌斯本人征询关于这些法庭的意见,他所发表的意见绝不会不同于那些你们声称其意见定克卢恩蒂乌斯有罪的人所发表的意见。
- 132censoris opinione standum non putavit
动形词结构 standum [esse] 中,动词 stare 支配夺格(censoris opinione),构成无人称短语,意为“恪守/遵从……的意见”。此句构成了强调两位监察官彼此意见不合这一论点的核心。
- 134iussit equum traducere
equum traducere(牵马走过)是监察官审查骑士阶层(recognitio equitum)时的专门行政用语。与剥夺马匹及骑士资格(equum adimere)相对,该命令意味着监察官认可其骑士身份并准其通过保留名位。
- 135cui loco respondere vix videor posse
cui 为关系形容词,修饰 loco(论点、要点)。主干结构 vix videor posse 为拉丁语典型的人称结构(“我似乎几乎不能……”),在此用作修辞上的反讽,随后西塞罗立即对其予以驳斥。
- 136si qui sunt quorum opera factum sit ut iudicium publicum corrumperetur
此句引用了元老院决议的正式用语。在条件从句(si qui sunt)内部嵌套了由致使/生起表达(factum sit)所引导的结果从句(ut... corrumperetur)。西塞罗特意引用此句法结构,以论证元老院并未将受贿定为既成事实,而仅仅是通过了一项假设性的、普遍性的决议。
