← 西塞罗

为克鲁恩蒂乌斯辩护

§117-121

监察官惩戒的性质及其与司法院判决的区别

西塞罗讨论了控方提出的监察官惩戒(nota censoria),在向涉事监察官表达个人敬意与友谊的同时,论证了监察官的评注不具备既决案件(res iudicata)的司法效力,且历来都会被人民的投票和法庭的判决所推翻。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§117

​sequitur id quod illi iudicium appellant, maiores autem nostri numquam neque iudicium nominarunt neque proinde ut rem iudicatam observarunt, animadversio atque auctoritas censoria. qua de re ante quam dicere incipio, perpauca mihi de meo officio verba facienda sunt, ut a me cum huiusce periculi tum ceterorum quoque officiorum et amicitiarum ratio conservata esse videatur. nam mihi cum viris fortibus qui censores proxime fuerunt ambobus est amicitia; cum altero vero, sicuti plerique vestrum sciunt, magnus usus et summa utriusque officiis constituta necessitudo est.

接下来是他们称之为判决、而我们的祖先从未称之为判决、也从未像对待既决案件那样予以遵守的事物——监察官的训诫与权威。在开始讨论此事之前,我必须就我自己的责任说几句简短的话,以便使大家看到,我不仅顾及了眼前这位被告的危急,也同样维系了其他各项职责与友谊。因为我与最近担任监察官的两位勇敢之士皆有友谊;而与其中一位,正如你们大多数人所知,更有深厚的往来,并通过彼此尽责而建立起极高的亲密关系。

§118

​qua re quicquid de subscriptionibus eorum mihi dicendum erit, eo dicam animo ut omnem orationem meam non de illorum facto sed de ratione censoria habitam existimari velim; a Lentulo autem, familiari meo, qui a me pro eximia sua virtute summisque honoribus quos a populo Romano adeptus est honoris causa nominatur, facile hoc, iudices, impetrabo ut, quam ipse adhibere consuevit in amicorum periculis cum fidem et diligentiam tum vim animi libertatemque dicendi, ex hac mihi concedat ut tantum mihi sumam quantum sine huius periculo praeterire non possim.1 A me tamen, ut aequum est, omnia caute pedetemptimque dicentur ut neque fides huius defensionis relicta neque cuiusquam aut dignitas laesa aut amicitia violata esse videatur.

因此,无论我对他们的监察评注不得不说些什么,我都将怀着这样一种意愿去说:希望大家认为我的整篇演说并非针对他们的个人行为,而是针对监察官的制度性质本身;至于我的密友伦图卢斯——由于他卓越的美德以及从罗马人民那里获得的最高荣誉,我在此怀着敬意提及他的名字——法官们,我很容易从他那里获得这一宽容:鉴于他本人在朋友遭遇危难时习惯于展现忠诚、勤勉以及坚定的气魄和直言不讳的自由,他也会本着这种精神允许我享有相当的自由,即我为了避免陷这位当事人于危难所不得不行使的自由。不过,按照情理,我的一切言辞都将谨慎而审慎地道出,以求既不显得放弃了这桩辩护的信义,也不显得损害了任何人的尊严或破坏了任何友谊。

§119

​video igitur, iudices, animadvertisse censores in iudices quosdam illius consili Iuniani, cum istam ipsam causam subscriberent. hic illud primum commune proponam, numquam animadversionibus censoriis hanc civitatem ita contentam ut rebus iudicatis fuisse. neque in re nota consumam tempus; exempli causa ponam illud unum, C. Getam, cum a L. Metello et Cn. Domitio censoribus ex senatu eiectus esset, censorem esse ipsum postea factum et, cuius mores erant a censoribus reprehensi, hunc postea et populi Romani et eorum qui in ipsum animadverterant moribus praefuisse. quod si illud iudicium putaretur, ut ceteri turpi iudicio damnati in perpetuum omni honore ac dignitate privantur, sic hominibus ignominia notatis neque ad honorem aditus neque in curiam reditus esset.

因此,法官们,我看到监察官确实惩戒了尤尼乌斯法庭上的某些法官,并在评注中明确写下了这一原因。在此我首先要提出这样一个众所周知的前提:这个国家对监察官的惩戒,从未像对正式司法判决那样视为定论。我不会在人所共知的事情上耗费时间;我仅举那一个例子作为证明:盖乌斯·盖塔虽然曾被监察官卢基乌斯·梅特卢斯和格奈乌斯·多米提乌斯逐出元老院,后来自己却当选了监察官;这个道德曾受监察官谴责的人,日后竟掌管了罗马人民以及当年惩戒他本人的那些人的道德风纪。倘若那项训诫被视为正式判决,那么正如其他因耻辱性审判被定罪的人被永久剥夺一切荣誉与尊严一样,受到耻辱评注的人也将既无法进入公职,亦无法重返元老院。

§120

​nunc si quem Cn. Lentuli aut L. Gelli libertus furti condemnarit, is omnibus ornamentis amissis numquam ullam honestatis suae partem reciperabit; quos autem ipse L. Gellius et Cn. Lentulus, duo censores, clarissimi viri sapientissimique homines, furti et captarum pecuniarum nomine notaverunt, ei non modo in senatum redierunt sed etiam illarum ipsarum rerum iudiciis absoluti sunt. neminem voluerunt maiores nostri non modo de existimatione cuiusquam sed ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicem, nisi qui inter adversarios convenisset.2 quapropter in omnibus legibus quibus exceptum est de quibus causis aut magistratum capere non liceat aut iudicem legi aut alterum accusare, haec ignominiae causa praetermissa est. timoris enim causam, non vitae poenam in illa potestate esse voluerunt. itaque non solum illud ostendam quod iam videtis, ​populi Romani suffragiis saepenumero censorias subscriptiones esse sublatas, verum etiam iudiciis eorum qui iurati statuere maiore cum religione et diligentia debuerunt. primum iudices, senatores equitesque Romani, in compluribus iam reis quos contra leges pecunias accepisse subscriptum est3 suae potius religioni quam censorum opinioni paruerunt. deinde praetores urbani qui iurati debent optimum quemque in lectos iudices referre numquam sibi ad eam rem censoriam ignominiam impedimento esse oportere duxerunt.

而现实中,若格奈乌斯·伦图卢斯或卢基乌斯·盖利乌斯的一个被释奴使某人被判犯有盗窃罪,那人失去了一切荣誉标志后,就永远无法恢复其社会声望的任何部分;然而,两位监察官——极其显赫且极有智慧的卢基乌斯·盖利乌斯与格奈乌斯·伦图卢斯亲自以盗窃和受贿罪名予以评注的人,不仅重返了元老院,甚至在涉及那些事项本身的正式法庭上被宣告无罪。我们的先祖不希望任何人在未获得争辩双方一致同意的情况下,成为审断他人声誉、乃至审断最微小金钱事项的裁判官。因此,在所有明确规定哪些原因不得担任长官、不得被选为法官或不得控告他人的法律中,这一监察官耻辱评注的原因都被略去了。因为先祖们希望在那项权力中存在的是威慑的由头,而非终生的惩罚。因此,我不仅要指出你们已经见到的事实,即罗马人民的选票屡次废除了监察官的评注,而且还要指出,那些宣誓后理应以更大的虔敬与谨慎作出决断的人,也用他们的司法判决否定了这些评注。首先,由罗马元老和骑士组成的法官们,在面对许多被评注为违法收受金钱的被告人时,服从了自己审判誓言的虔敬,而非监察官的见解。其次,宣誓有责任将最优秀之人列入选定法官名册的城市裁判官们,也从未认为监察官的耻辱评注应当成为自己履行该职责的障碍。

语法注3 条
  1. 118ut, quam ipse adhibere consuevit in amicorum periculis cum fidem et diligentiam tum vim animi libertatemque dicendi, ex hac mihi concedat ut tantum mihi sumam quantum sine huius periculo praeterire non possim

    在此长句中,关系从句 quam... consuevit 位于其先行代词 ex hac 之前(倒装),其指代的核心概念为从句内的 vim animi libertatemque dicendi(以及 fidem et diligentiam)。外层 ut 从句中的动词 concedat 统领后属的名词性从句 ut tantum mihi sumam...,与最外层的 impetrabo ut... 形成了两层嵌套的 ut 从句结构。

  2. 120nisi qui inter adversarios convenisset

    在 nisi qui 之前省略了先行代词 is。动词 convenisset 采用了 convenit inter aliquos(在争辩双方之间达成一致)的句式,关系代词 qui 作其主语(即“除非是双方当事人一致同意推选的人”),指代罗马法上经当事双方合意选任审判官的原则。

  3. 121in compluribus iam reis quos contra leges pecunias accepisse subscriptum est

    subscriptum est 为非人称被动用法(意为“在评注中写道”),其逻辑主语为带不定式的宾格句 quos... accepisse。关系代词 quos 先行词为 compluribus... reis,并在受非人称动词支配的不定式结构中作 accepisse 的主格性宾格(subject accusative)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:117-121