← 西塞罗

为克鲁恩蒂乌斯辩护

§112-116

法尔库拉的无罪与赔偿额估定的法律效力

西塞罗援引参与奥皮亚尼库斯审判的法尔库拉被判无罪的事实,论证针对法官的受贿指控毫无根据,并指出赔偿额估定并不具备正式裁决的效力,不能作为证明受贿罪责的法律依据。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§112

​si quis autem hoc uno nititur quod sit ignobilis, procedit saepe longius quam si idem ille esset cum isdem suis vitiis nobilissimus. Vt Quinctius — nihil enim dicam de ceteris — si fuisset homo nobilis, quis eum cum illa superbia atque intolerantia ferre potuisset? quod eo loco fuit, ita tulerunt ut, si quid haberet a natura boni, prodesse ei putarent oportere, superbiam autem atque adrogantiam eius deridendam magis arbitrarentur propter humilitatem hominis quam pertimescendam. sed ut illuc revertar, quo tempore Fidiculanius est absolutus, tu qui iudicia facta commemoras quid tum esse existimas iudicatum? certe gratiis iudicasse.

然而,如果有人仅凭自己出身卑贱这一点为立足点,他往往比他本人带着自身同样缺点而身为最显贵的名门之人时走得更远。例如昆克提乌斯——暂且不论其余的人——倘若他是名门出身,谁能忍受他那样的傲慢与霸道?正因为他处于卑微地位,人们才这样宽容他:如果他天生具有某些优点,人们认为这应当对他有所助益;至于他的骄横和自大,人们则认为由于此人身份低微,更应当加以嘲笑而不是畏惧。但回到原题:在菲迪库拉尼乌斯被判无罪之时,你这位不断援引既决案件的人,认为当时法庭作出了怎样的裁决?无疑是裁定他未受贿赂而作出了判决。

§113

​at condemnarat, at causam totam non audierat, at in contionibus omnibus a L. Quinctio, tribuno plebis, vehementer erat et saepe vexatus. illa igitur omnia Quinctiana iniqua, falsa, turbulenta, popularia, seditiosa iudices iudicaverunt. esto, potuit esse innocens Falcula. iam ergo aliquis Oppianicum gratiis condemnavit, iam non eos Iunius subsortitus est qui pecunia accepta condemnarent, iam potest aliquis ab initio non sedisse et tamen Oppianicum gratiis condemnasse. verum, si innocens Falcula, quaero quis sit nocens; si hic gratiis condemnavit, quis accepit? nego rem esse ullam cuiquam illorum obiectam quae Fidiculanio non obiecta sit, aliquid fuisse in Fidiculani causa quod idem non esset in ceterorum.

可是有人会说,他曾作出有罪判决,他未曾听取全部案情,在所有公民大会上他曾多次遭到平民保民官卢基乌斯·昆克提乌斯的激烈抨击。那么,法官们正是判定昆克提乌斯的一切指控全是不公正的、虚假的、混乱的、迎合煽动性的和叛逆的。好吧,就算法尔库拉可能是清白的。那么由此可见,已经有人不收金钱就定罪了奥皮亚尼库斯;由此可见,尤尼乌斯并未补选那些收钱才定罪的人;由此可见,有人即便未从一开始就列席,也仍然可以在不收金钱的情况下定罪奥皮亚尼库斯。然而,假使法尔库拉是清白的,我倒要问谁是有罪的?如果此人未受贿赂而定罪,那么谁收了钱?我断言,针对那些法官中的任何一人所提出的指控,没有一项不是针对菲迪库拉尼乌斯提出的;在菲迪库拉尼乌斯的案子中,也绝没有任何不同于其他法官案情之处。

§114

​aut hoc iudicium reprehendas tu cuius accusatio rebus iudicatis nitebatur necesse est aut, si hoc verum esse concedis, Oppianicum gratiis condemnatum esse fateare.1 quamquam satis magno argumento esse debet quod ex tam multis iudicibus absoluto Falcula nemo reus factus est. quid enim mihi damnatos ambitus conligitis2 alia lege, certis criminibus, plurimis testibus? cum primum illi ipsi debuerint potius accusari de pecuniis repetundis quam ambitus. nam si in ambitus iudiciis hoc eis obfuit, cum alia lege causam dicerent, certe, si propria lege huius peccati adducti essent, multo plus obfuisset.

既然你的控告依托于既决案件,你就必须要么指责这一判决,要么,若你承认此判决属实,就必须承认奥皮亚尼库斯是在未受贿赂的情形下被定罪的。况且,在法尔库拉被判无罪之后,那么多法官中竟无一人被列为被告,这本身就应当是一个足够有力的证据。因为你们为何要向我罗列那些在另一法律下、根据确凿罪状并经众多证人证实而被判犯有行贿罪的人呢?既然他们本来首先就应当依反贪污法而非行贿罪受到控告。因为如果在他们依另一法律受审的行贿审判中,这一嫌疑对他们不利,那么倘若依针对该过错的专门法律来指控他们,所造成的损害无疑会沉重得多。

§115

​deinde, si tanta vis fuit istius criminis ut, qua quisque lege ex illis iudicibus reus factus esset, tamen hac plaga periret, cur in tanta multitudine accusatorum, tantis praemiis, ceteri rei facti non sunt? hic profertur id quod iudicium appellari non oportet, P. Septimio Scaevolae litem eo nomine esse aestimatam. cuius rei quae consuetudo sit, quoniam apud homines peritissimos dico, pluribus verbis docere non debeo. numquam enim ea diligentia quae solet adhiberi in ceteris iudiciis, eadem reo damnato adhibita est.

其次,如果那一指控的分量如此之大,以至于那些法官中无论依何种法律成为被告的人都会被这记重击摧毁,那么在有如此众多控告者、如此丰厚悬赏的情况下,其余的人为何没有被列为被告呢?在此,有人提出了本不应当被称为判决的事情:普布利乌斯·塞普蒂米乌斯·斯凯沃拉曾在此项名义下被评估了赔偿额。关于这种事项的惯例如何,鉴于我是在向经验极丰富的人发言,我不必多费口舌予以说明。因为在其他审判中通常所采取的那种慎重,在面对已被定罪的被告时从未被同样运用过。

§116

​in litibus aestimandis fere iudices aut, quod sibi eum quem semel condemnarunt inimicum putant esse, si qua in eum lis capitis3 inlata est, non admittunt aut, quod se perfunctos iam esse arbitrantur cum de reo iudicarunt, neglegentius attendunt cetera. itaque et maiestatis absoluti sunt permulti quibus damnatis de pecuniis repetundis lites maiestatis essent aestimatae, et hoc cotidie fieri videmus ut reo damnato de pecuniis repetundis, ad quos pervenisse pecunias in litibus aestimandis statutum sit, eos idem iudices absolvant; quod cum fit, non iudicia rescinduntur sed hoc statuitur, aestimationem litium non esse iudicium. Scaevola condemnatus est aliis criminibus frequentissimis Apuliae testibus. omni contentione pugnatum est uti lis haec capitis aestimaretur. quae res si rei iudicatae pondus habuisset, ille postea vel isdem vel aliis inimicis reus hac lege ipsa factus esset.

在估定赔偿额时,法官们通常要么因为认为这个被他们判过一次有罪的人已成为仇敌,因而在针对他提出涉及公民权与重大责任的赔偿请求时不予受理;要么因为认为在对被告定罪之后自己的职责已告完成,便对其余事项敷衍应付。因此,许多在贪污罪被定罪后估定了叛国罪赔偿额的人,在叛国罪审判中被宣告无罪;我们每天都看到这种情况发生:在某个被判贪污罪的被告案件中,被估定赔偿认定收受了金钱的人,后来却被同一批法官宣告无罪。发生这种情况时,以往的判决并未被撤销,而是确立了这样一条原则:赔偿额评估并非正式判决。斯凯沃拉是因阿普利亚众多证人所指证的其他罪状被定罪的。当时人们全力争斗,意图将这种重大刑事责任估定在赔偿额中。假使此事拥有既决案件的效力,他后来必然会由同一批或另一批仇敌直接依据这项法律本身提起公诉了。

语法注3 条
  1. 114aut hoc iudicium reprehendas... necesse est aut... fateare

    无人称动词 necesse est 直接支配虚拟式动词 reprehendas 和 fateare(省略了连接词 ut),构成了非此即彼的严密两难推理('你必须要么斥责……要么承认……')。

  2. 114quid enim mihi damnatos ambitus conligitis

    mihi 为伦理性与格,表达演说者对对方论调的主观反感与切身关涉;ambitus 则是修饰分词 damnatos 的罪由属格(genitive of charge)。

  3. 116lis capitis

    罗马法术语,指在估定赔偿程序(litis aestimatio)中提出的并非单纯金钱赔偿、而是涉及当事人公民权或首要身份丧失(caput)的重大刑事责任请求。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:112-116