- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:107-111
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗列举了定罪奥皮亚尼库斯的各位法官卓越的美德与名望以确证判决的公正,并严厉揭露了保民官昆克提乌斯煽动民意、专横跋扈且缺乏真正才能的嘴脸。
ac ne ex facto solum sapientes illos iudicetis, sed etiam ex hominibus ipsis quod hi fecerunt rectissime ac sapientissime factum probetis,1 quis P. Octavio Balbo ingenio prudentior, iure peritior, fide, religione, officio diligentior aut sanctior commemorari potest? non absolvit. quis Q. Considio constantior, quis iudiciorum atque eius dignitatis quae in iudiciis publicis versari debet peritior, quis virtute, consilio, auctoritate praestantior? ne is quidem absolvit. longum est de singulorum virtute ita dicere,2 quaeque iam cognita sunt ab omnibus verborum ornamenta non quaerunt. qualis vir M. Iuventius Pedo fuit ex vetere illa iudiciorum disciplina, qualis L. Caulius mergus, M. Basilus, C. Caudinus! qui omnes in iudiciis publicis iam tum florente re publica floruerunt. ex eodem numero L. Cassius, Cn. Heius pari et integritate et prudentia; quorum nullius sententia est Oppianicus absolutus. atque in his omnibus natu minimus, ingenio et diligentia et religione par eis quos antea commemoravi, P. Saturius, in eadem sententia fuit.
为了使你们不仅从行为本身判定那些人是明智的,而且能从法官本人身上认可他们所做的事情是最正直、最明智的,试问有谁能在才智上比普布利乌斯·奥克塔维乌斯·巴尔布斯更审慎,在法律上更精通,在信用、虔敬和职责上更勤勉或更圣洁呢?他没有判决无罪。有谁比昆图斯·孔西迪乌斯更坚定,有谁比他更熟悉审判以及公设法庭中应当保持的尊严,有谁在美德、谋略和威望上更杰出呢?连他也绝没有判决无罪。若要逐一这样谈论每个人的美德,未免过于冗长,况且尽人皆知的事实并不需要辞藻的修饰。按照法庭古老规训培养出来的马尔库斯·尤文提乌斯·佩多是怎样的一位杰出人物啊!卢基乌斯·考利乌斯·梅尔古斯、马尔库斯·巴西卢斯、盖乌斯·考迪努斯又是怎样的人啊!他们所有人都在昔日共和国鼎盛之时于公设法庭中享有盛誉。同列之中的卢基乌斯·卡西乌斯和格奈乌斯·海乌斯同样兼具正直与审慎;在他们任何一人的投票中,奥皮亚尼库斯都未被赦免。而在所有人中年龄最幼、但在才智、勤谨和虔敬上均能与我前述诸人相媲美的普布利乌斯·萨图里乌斯,也持同样的判决意见。
O innocentiam Oppianici singularem! quo in reo qui absolvit ambitiosus, qui distulit cautus, qui condemnavit constans existimatur. haec tum agente Quinctio neque in contione neque in iudicio demonstrata sunt; neque enim ipse dici patiebatur nec per multitudinem concitatam consistere cuiquam in dicendo licebat. itaque ipse postquam Iunium pervertit, totam causam reliquit; paucis enim diebus illis et ipse privatus est factus et hominum studia defervisse intellegebat. quod si, per quos dies Iunium accusavit, Fidiculanium accusare voluisset, respondendi Fidiculanio potestas facta non esset. ac primo quidem omnibus illis iudicibus qui Oppianicum condemnarant minabatur.
啊,奥皮亚尼库斯非同寻常的清白!在这位被告的案件中,判其无罪者被视作收买人心,推迟表决者被视作行事审慎,而定其有罪者被视作坚定不移。在昆克提乌斯操弄此事之时,这些事实无论在公民大会还是在法庭上都未曾得以揭示;因为他本人既不容许他人陈述,在被煽动起来的暴民干扰下,也没有任何人能够站稳脚跟进行辩论。因此,他在彻底击垮尤尼乌斯之后,便放弃了整个案子;因为就在那几天之内,他本人变成了平民身份,并且意识到人们的狂热已经降温。然而,假使在他控告尤尼乌斯的那几天里,他打算去控告菲迪库拉尼乌斯,菲迪库拉尼乌斯就绝不会获得答辩的机会。事实上,起初他曾威胁所有那些判定奥皮亚尼库斯有罪的法官。
iam insolentiam noratis hominis, noratis animos eius ac spiritus tribunicios. quod erat odium, di immortales! quae superbia, quanta ignoratio sui, quam gravis atque intolerabilis adrogantia! qui illud iam ipsum acerbe tulerit, ex quo illa nata sunt omnia, non sibi ac defensioni suae condonatum esse Oppianicum; proinde quasi non satis signi esse debuerit3 ab omnibus eum fuisse desertum qui se ad patronum illum contulisset. erat enim Romae summa copia patronorum, hominum eloquentissimorum atque amplissimorum, quorum certe aliquis defendisset equitem Romanum in municipio suo nobilem, si honeste putasset eius modi causam posse defendi.
你们本已知晓此人的专横跋扈,知晓他的狂妄以及保民官的傲慢气焰。不死的神明啊,那是何等的怨毒!那是何等的傲慢,何等盲目自大,那是多么沉重而令人无法容忍的专横!他极其愤懑的是——而所有这一切正是由此引发的——法庭没有看在他的面子和辩护上宽恕奥皮亚尼库斯;就仿佛一个人投奔了像他这样的辩护人,本不该足以成为此人已被所有人抛弃的明证一样。因为罗马当时有极多优秀的辩护人,他们都是极具口才和显赫地位的人物;假使他们认为能够光明正大地为这等案件辩护,其中必然会有人站出来为自己自治市中具有显贵地位的罗马骑士辩护。
nam Quinctius quidem quam causam umquam antea dixerat, cum annos ad quinquaginta natus esset? quis eum umquam non modo in patroni sed in lautioris advocati loco viderat? qui quod rostra iam diu vacua locumque illum post adventum L. Sullae a tribunicia voce desertum oppresserat multitudinemque desuefactam iam a contionibus ad veteris consuetudinis similitudinem revocarat, idcirco cuidam hominum generi paulisper iucundior fuit. atque idem quanto in odio postea fuit illis ipsis per quos in altiorem locum ascenderat!
因为昆克提乌斯本人在此之前究竟经办过什么案件呢,尽管他当时已经年近五十?又有谁莫说曾见过他担任主辩律师,哪怕只是见过他担任较为体面的助辩顾问呢?只因为他强占了长期空置的讲坛,占领了自卢基乌斯·苏拉到来之后便听不到保民官声音的那个场所,并将早已不习惯公民大会的群众唤回到了类似以往旧俗的状态中,所以他在短时间内受到某类人的青睐。然而,后来正是那些将他推上更高职位的人,对他的憎恨又是何等深重!
neque iniuria. facite enim ut non solum mores et adrogantiam eius sed etiam voltum atque amictum atque etiam illam usque ad talos demissam purpuram recordemini.4 is, quasi non esset ullo modo ferendum se ex iudicio discessisse victum, rem ab subselliis ad rostra detulit. et iam querimur saepe hominibus novis non satis magnos in hac civitate esse fructus? nego usquam umquam fuisse maiores; ubi si quis ignobili loco natus ita vivit ut nobilitatis dignitatem virtute tueri posse videatur, usque eo pervenit quoad eum industria cum innocentia prosecuta est.
这绝非无理。因为请你们不仅回想他的品行和傲慢,而且回想他的面容、装束,乃至那条一直垂到脚踝的紫袍。他仿佛完全无法容忍自己败诉走出法庭的事实,将事端从法官席直接捅到了公民讲坛上。而我们如今难道还常常抱怨在这一城邦中新人得不到足够优厚的回报吗?我敢断言,任何地方都未曾有过比这更大的回报;在那里,即使出身卑微的人,只要其生活方式展现出能够凭借美德捍卫显贵的尊严,他便能一直达到勤勉与清白伴他同行所至之处。
- 107ac ne ex facto solum sapientes illos iudicetis, sed etiam ex hominibus ipsis quod hi fecerunt rectissime ac sapientissime factum probetis
句首的 ne... iudicetis, sed... probetis 为引导后文修辞性疑问句(quis P. Octavio Balbo... commemorari potest?)的预备性/省略性否定目的从句,意为“为了使你们不仅……[我在此发问]”。
- 107longum est de singulorum virtute ita dicere
longum est 为拉丁语惯用表达,使用直陈式现在时表达“若要谈论……未免过于冗长”,相当于条件句结论部但规则性地采用直陈式以示陈述客观事实。
- 109proinde quasi non satis signi esse debuerit
proinde quasi 引导虚构的比较从句(后接虚拟式 debuerit),signi 为部分属格,作 satis 的修饰成分,意为“仿佛……本不该是充分的证据一样”。
- 111facite enim ut non solum mores et adrogantiam eius sed etiam voltum atque amictum atque etiam illam usque ad talos demissam purpuram recordemini
facite ut 配合虚拟式(recordemini)构成了使役动词 facio 的迂回祈使结构,比单独使用祈使式 recordamini 更加生动有力地敦促听众在脑海中重现场景。
