- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.humanitext-lat2:7-12
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗提醒公民们谨记米特拉达梯在全亚细亚屠杀罗马公民后仍长期统治的耻辱,并援引先祖的光辉先例,敦促他们奋起捍卫帝国的荣耀与盟友的安全。
et quoniam semper appetentes gloriae praeter ceteras gentis atque avidi laudis fuistis, delenda vobis est illa macula Mithridatico bello superiore concepta quae penitus iam insedit ac nimis inveteravit in populi Romani nomine, quod is qui uno die tota in Asia tot in civitatibus uno nuntio atque una significatione omnis civis Romanos necandos trucidandosque curavit,1 non modo adhuc poenam nullam suo dignam scelere suscepit sed ab illo tempore annum iam tertium et vicesimum regnat, et ita regnat ut se non Ponti neque Cappadociae latebris occultare velit sed emergere ex patrio regno atque in vestris vectigalibus, hoc est in Asiae luce, versari.
由于你们比其他各族人民向来更为渴望荣耀、热衷赞誉,你们必须洗雪前次米特拉达梯战争所蒙受的那桩耻辱——它如今已深深扎根并过分长久地附着在罗马人民的名声之上:即那名在同一天内于全亚细亚、在如此众多的城邦中,凭着一道口信和一个信号便指使屠杀并残戮了所有罗马公民的人,至今不仅未曾受到与其罪行相称的任何惩处,反而自那时起已统治至第二十三个年头,并且他是以这样一种方式在统治:他不求藏匿于本都或卡帕多西亚的隐秘之地,而是走出祖传的王国,出入于你们的征税之地,亦即亚细亚的朗朗天日之下。
etenim adhuc ita nostri cum illo rege contenderunt imperatores ut ab illo insignia victoriae, non victoriam reportarent. triumphavit L. Sulla, triumphavit L. Murena de Mithridate, duo fortissimi viri et summi imperatores, sed ita triumpharunt ut ille pulsus superatusque regnaret.2 verum tamen illis imperatoribus laus est tribuenda quod egerunt, venia danda quod reliquerunt, propterea quod ab eo bello Sullam in Italiam res publica, Murenam Sulla revocavit.
事实上,直到如今我们的统帅们与那名国王交战,其结果只是从他那里带回了胜利的标志,而非胜利本身。卢基乌斯·苏拉曾就击败米特拉达梯举行过凯旋式,卢基乌斯·穆雷纳也举行过凯旋式,这两位都是极其英勇的杰出统帅;然而他们举行凯旋式的结果,却是那人虽遭击溃受挫,却依然君临其国。不过,对于这些统帅,理当就其所成就的予以赞赏,就其所搁置的予以宽宥,因为从那场战争中将苏拉召回意大利的是国家,而将穆雷纳召回的是苏拉。
Mithridates autem omne reliquum tempus non ad oblivionem veteris belli sed ad comparationem novi contulit. qui postea, cum maximas aedificasset ornassetque classis exercitusque permagnos quibuscumque ex gentibus potuisset comparasset et se Bosphoranis, finitimis suis, bellum inferre simularet, usque in Hispaniam legatos ac litteras misit ad eos duces quibuscum tum bellum gerebamus, ut, cum duobus in locis disiunctissimis maximeque diversis uno consilio a binis hostium copiis bellum terra marique gereretur, vos ancipiti contentione districti de imperio dimicaretis.
然而米特拉达梯却将全部剩余的时间,不是用来忘却旧战,而是用来筹备新战。后来,在他建造并装备了庞大的舰队、从其所能网罗的各族中集结了极其庞大的军队,并伪称向其邻邦博斯普鲁斯人发动战争之后,他向远至西班牙当时正与我们作战的那些将领派去了使节和信函,以便在两个相距悬隔、性质截然不同的地区,由两支敌军依同一谋略在陆地和海洋同时进行战争,使你们陷入首尾受敌的窘境,为帝国的存亡而殊死搏杀。
sed tamen alterius partis periculum, Sertorianae atque Hispaniensis, quae multo plus firmamenti ac roboris habebat, Cn. Pompei divino consilio ac singulari virtute depulsum est; in altera parte ita res ab L. Lucullo, summo viro, est administrata ut initia illa rerum gestarum magna atque praeclara non felicitati eius sed virtuti, haec autem extrema quae nuper acciderunt non culpae sed fortunae tribuenda esse videantur. sed de Lucullo dicam alio loco, et ita dicam, Quirites, ut neque vera laus ei detracta oratione mea neque falsa adficta esse videatur;
然而,塞托里乌斯派及西班牙一侧的危险——那一方原本具有远为稳固的基础和实力——已凭借格奈乌斯·庞培卓越的谋略与非凡的武勇被彻底击退;在另一侧,事情由卓越的人物卢基乌斯·卢库鲁斯处置得极为出色,以至于那些伟大辉煌的事业开端似乎应归功于他的武勇而非运气,而最近发生的那些最终失利似乎应归咎于命运而非过失。但我将在另一处谈及卢库鲁斯,而且各位公民,我将以这样一种方式谈论他,使得我的演说既不剥夺他应得的真实赞誉,也不为他增添虚妄的夸饰。
de vestri imperi dignitate atque gloria, quoniam is est exorsus orationis meae, videte quem vobis animum suscipiendum putetis. maiores nostri saepe pro mercatoribus aut naviculariis nostris iniuriosius tractatis bella gesserunt; vos tot milibus civium Romanorum uno nuntio atque uno tempore necatis quo tandem animo esse debetis? legati quod erant appellati superbius, Corinthum patres vestri totius Graeciae lumen exstinctum esse voluerunt; vos eum regem inultum esse patiemini qui legatum populi Romani consularem vinculis ac verberibus atque omni supplicio excruciatum necavit? illi libertatem imminutam civium Romanorum non tulerunt; vos ereptam vitam neglegetis? ius legationis verbo violatum illi persecuti sunt; vos legatum omni supplicio interfectum relinquetis?
关于你们帝国的尊严与荣耀——既然这是我演说的开端——请你们省思,自认为应当抱有怎样的决心。我们的先祖常常为了遭到不公正对待的商人或船主而发起战争;而今如此众多的数千罗马公民在同一道口信和同一时刻被杀害,你们究竟应当抱有怎样的心境?只因使节受到稍显傲慢的言语对待,你们的父辈便决意让全希腊之光柯林斯归于熄灭;难道你们竟容忍那位用镣铐、鞭笞以及诸般酷刑折磨并杀害了罗马人民执政官级使节的国王逍遥法外吗?先祖们无法容忍罗马公民的自由受到侵蚀;你们难道要漠视生命的被剥夺吗?他们对言语上受到侵犯的使节权尚且予以追讨;你们难道要对使节遭酷刑杀害置之不理吗?
videte ne, ut illis pulcherrimum fuit tantam vobis imperi gloriam tradere, sic vobis turpissimum sit3 id quod accepistis tueri et conservare non posse. quid? quod salus sociorum summum in periculum ac discrimen vocatur,4 quo id tandem animo ferre debetis? regno est expulsus Ariobarzanes rex, socius populi Romani atque amicus; imminent duo reges toti Asiae non solum vobis inimicissimi sed etiam vestris sociis atque amicis; civitates autem omnes cuncta Asia atque Graecia vestrum auxilium exspectare propter periculi magnitudinem coguntur; imperatorem a vobis certum deposcere, cum praesertim vos alium miseritis, neque audent neque id se facere sine summo periculo posse arbitrantur.
请警惕,正如向你们传下如此宏大的帝国荣耀对于他们曾是至高无上的荣耀,同样,莫让无法守护与保持所继承之物对你们而言成为莫大的耻辱。再说,盟友的安全正陷于极度的危险与存亡关头,这一事实你们究竟应当以怎样的心境来承受?罗马人民的盟友与朋友阿里奥巴尔赞国王被逐出王位;两位对你们不仅怀有极深敌意、对你们的盟友与朋友亦极为敌对的国王正虎视眈眈逼近全亚细亚;而全亚细亚和希腊的所有城邦鉴于危险的严重性,被迫企盼你们的援助;但要向你们确指要求某一特定统帅,特别是由于你们已经派出了另一人,他们既不敢,也认为若无极大的危险便无法做到。
- 7delenda vobis est illa macula... quod is qui... curavit...
在主句的动形容词被动结构“delenda vobis est illa macula”(你们必须洗雪那桩耻辱,其中 vobis 为施动者与格)之后,由 quod 引导的从句(quod is... curavit...)充当同位语/解释性从句,具体说明 illa macula 的内容。
- 8sed ita triumpharunt ut ille pulsus superatusque regnaret
此句虽为“ita... ut...”引导的结果从句,但在语境中带有转折或限制的悖论意味,即“他们举行了凯旋式,但其结果却是那人虽遭击溃受挫却依然在统治”。分词“pulsus superatusque”修饰主语“ille”,具有让步意味。
- 12videte ne, ut illis pulcherrimum fuit... sic vobis turpissimum sit
祈使动词“videte”后接由“ne”引导的预防/戒备从句(“当心/警惕莫让……”)。该从句内部嵌套了“ut... sic...”(正如……同样……)的对应结构,将“illis pulcherrimum fuit”(对他们曾是至高荣耀)与“vobis turpissimum sit”(对你们将是莫大耻辱)形成鲜明对照。
- 12quid? quod salus sociorum summum in periculum ac discrimen vocatur
“quid? quod...”是修辞演说中常用的过渡程式,省略自“quid dicam de eo quod...”(关于……的事实我又该说什么呢?/再说,……又该如何看?),用于向听众引入一个新的重要论点。
