← 西塞罗

论马尼利乌斯法

§1-6

首次向民众演说与米特拉达梯战争危机

西塞罗首次登上演说坛,回顾自己的法庭履历及当选裁判官的经过,随后陈述对米特拉达梯和提格兰战争的危急局势,指出国家荣耀、盟友安全、税赋收入与公民财产皆悬于此役。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1

​quamquam mihi semper frequens conspectus vester multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites, tamen hoc aditu laudis qui semper optimo cuique maxime patuit non mea me voluntas adhuc sed vitae meae rationes ab ineunte aetate susceptae prohibuerunt.1 nam cum antea nondum huius auctoritatem loci attingere auderem statueremque nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum industria adferri oportere, omne meum tempus amicorum temporibus2 transmittendum putavi.

各位公民,尽管对我而言,你们的济济一堂始终是最令人欣悦的景象,而此地也是处理政务最为庄严、发表演说最为荣耀的场所,然而,通往这一始终对所有最优秀之人最为敞开的声誉之门的道路,至今阻拦我的并非我自己的意愿,而是我自青年时代起所确立的生涯规划。因为在此之前,我尚不敢染指此处的崇高威严,并认定唯有凭才智臻于完美、以勤勉悉心锤炼之作,方可呈献于此,所以我认为应当将我全部的精力奉献给朋友们的危难。

§2

​ita neque hic locus vacuus fuit umquam ab eis qui vestram causam defenderent et meus labor in privatorum periculis caste integreque versatus ex vestro iudicio fructum est amplissimum consecutus. nam cum propter dilationem comitiorum ter praetor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, et quid de me iudicaretis et quid aliis praescriberetis. nunc cum et auctoritatis in me tantum sit quantum vos honoribus mandandis esse voluistis, et ad agendum facultatis tantum quantum homini vigilanti ex forensi usu prope cotidiana dicendi exercitatio potuit adferre, certe et, si quid auctoritatis in me est, apud eos utar qui eam mihi dederunt et, si quid in dicendo consequi possum, eis ostendam potissimum qui ei quoque rei fructum suo iudicio tribuendum esse duxerunt.

因此,这个地方从未缺乏捍卫你们事业的人,而我在平民诉讼的险境中清正廉洁地付出的辛劳,也借由你们的裁决获得了最为丰硕的成果。实际上,由于选举的推迟,我三次被全部百人队推举为首席裁判官时,各位公民,我便清楚地领会了你们对我抱有怎样的评价,以及你们向其他人做出了怎样的昭示。如今,既然你们通过授予官职而希望赋予我的威望已如你们所愿,而在诉讼实践中近乎每日的演说操练所能给予一个勤勉之人的办事才能我也同样具备,那么可以肯定的是,如果我身上尚有任何威望,我必将在赐予我威望的诸位面前运用它;如果我在演说中能取得任何成效,我也必将首先向那些认定应以自身裁决对此项才能予以奖赏的人展示它。

§3

​atque illud in primis mihi laetandum iure esse video quod3 in hac insolita mihi ex hoc loco ratione dicendi causa talis oblata est in qua oratio deesse nemini possit. dicendum est enim de Cn. Pompei singulari eximiaque virtute; huius autem orationis difficilius est exitum quam principium invenire. ita mihi non tam copia quam modus in dicendo quaerendus est.

而且我尤其看到,我有充分的理由感到欣慰,因为在从这个地点发表演说这一对我而言并不习惯的方式中,呈现在我面前的是这样一个绝不会让任何人辞穷的案由。因为我必须谈论格奈乌斯·庞培卓越超凡的武勇;然而对于这篇演说而言,找到结尾远比找到开端更为困难。因此,我在演说中所当探求的,与其说是丰富的内容,不如说是适度与节制。

§4

​atque ut inde oratio mea proficiscatur unde haec omnis causa ducitur, bellum grave et periculosum vestris vectigalibus atque sociis a duobus potentissimis adfertur regibus, Mithridate et Tigrane, quorum alter relictus, alter lacessitus occasionem sibi ad occupandam Asiam oblatam esse arbitratur. equitibus Romanis, honestissimis viris, adferuntur ex Asia cotidie litterae, quorum magnae res aguntur in vestris vectigalibus exercendis occupatae; qui ad me pro necessitudine quae mihi est cum illo ordine causam rei publicae periculaque rerum suarum detulerunt, ​Bithyniae quae nunc vestra provincia est vicos exustos esse compluris, regnum Ariobarzanis quod finitimum est vestris vectigalibus totum esse in hostium potestate; L. Lucullum magnis rebus gestis ab eo bello discedere; huic qui successerit, non satis esse paratum4 ad tantum bellum administrandum; unum ab omnibus sociis et civibus ad id bellum imperatorem deposci atque expeti, eundem hunc unum ab hostibus metui, praeterea neminem.

为了让我的演说从这一整个案由的源头出发,一场严重而危险的战争正由两位最为强大的国王——米特拉达梯和提格兰——强加给你们的赋税与盟友;他们当中一人未被除尽,另一人受到挑衅,皆认为占领亚细亚的良机已然摆在面前。亚细亚每日向罗马骑士——那些最可敬的人士——送达书信,他们投入经营你们税收的巨额资产正悬于一线;出于我与该阶层的亲密关系,他们向我呈报了国家的危局以及他们私人财产的险境:即如今已成为你们行省的比提尼亚有许多村庄被焚毁;与你们的纳税区相邻的阿里奥巴尔赞王国完全落入敌手;卢基乌斯·卢库鲁斯在立下赫赫战功之后正退出那场战争;接替他的人尚未作好主持如此大战的充分准备;全体盟友与公民共同要求并热切企盼唯一的统帅来指挥这场战争,而敌人所惧怕的也唯独此一人,除他之外再无他人。

§6

​causa quae sit videtis; nunc quid agendum sit ipsi considerate. primum mihi videtur de genere belli, deinde de magnitudine, tum de imperatore deligendo esse dicendum. genus est eius belli quod maxime vestros animos excitare atque inflammare ad persequendi studium debeat. in quo agitur populi Romani gloria quae vobis a maioribus cum magna in omnibus rebus tum summa in re militari tradita est; agitur salus sociorum atque amicorum pro qua multa maiores vestri magna et gravia bella gesserunt; aguntur certissima populi Romani vectigalia et maxima quibus amissis et pacis ornamenta et subsidia belli requiretis; aguntur bona multorum civium quibus est a vobis et ipsorum causa et rei publicae consulendum.5

你们已看清案情为何;现在请你们亲自斟酌当采取何种行动。在我看来,首先应当谈论这场战争的性质,其次谈论其规模,然后谈论统帅的遴选。这场战争的性质,理应极大地激发并点燃你们彻底追剿的热情。在此所系者,乃罗马人民的荣耀——那是你们的祖先在一切事务上皆显其崇高、尤在军事上登峰造极而传承给你们的;在此所系者,乃盟友与朋友的安全——为此,你们的祖先曾进行过多次重大而艰巨的战争;在此所系者,乃罗马人民最可靠、最庞大的税赋——若失去这些税赋,你们将既缺乏和平时期的装点,也缺乏战争时期的支柱;在此所系者,乃众多公民的财产——无论为了他们自身还是为了国家,你们都必须对他们予以妥善关照。

语法注5 条
  1. 1hoc aditu laudis qui semper optimo cuique maxime patuit non mea me voluntas adhuc sed vitae meae rationes ab ineunte aetate susceptae prohibuerunt

    hoc aditu laudis 作动词 prohibuerunt 的分离夺格。mea me 为主格物主代词与宾格人称代词并置的修辞对照(polyptoton)。optimo cuique 采用“最高级+quisque”的固定用法,意为“所有最优秀之人”。

  2. 1amicorum temporibus

    temporibus 在此非单纯指“时间”,而是法庭诉讼中的专门用法,意为“危难、急难之刻”,并与前文的 omne meum tempus(我的全部时间)构成双关对照。

  3. 3illud in primis mihi laetandum iure esse video quod

    laetor 虽为不及物动词,但以中性单数代词 illud 作为动形容词的宾格主语(内在宾格/同族宾格用法),构成 illud laetandum esse 结构。其后的 quod 从句作为同格从句,具体解释 illud 的内容。

  4. 5huic qui successerit, non satis esse paratum

    接续前文 detulerunt 所引出的间接引语(宾格加不定式)长句链。关系从句中的 successerit 是直接引语中的直陈式完成时在间接引语从属句中转变为虚拟式的用法。

  5. 6quibus est a vobis et ipsorum causa et rei publicae consulendum

    非人称动形容词结构(consulendum est)。由于 consulo(关照、顾及)支配与格 quibus,若施事者亦用与格则易引起歧义,故施事者改用介词 a 加夺格(a vobis)表示。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.humanitext-lat2:1-6