← 西塞罗

论马尼利乌斯法

§13-18

亚细亚行省的税收安全与盟邦对庞培的期盼

西塞罗阐明亚细亚盟邦在沉默中渴望由庞培统领战事,并从经济角度论证,为保卫罗马最丰厚的行省税收,以及庇护包税人与普通罗马公民在当地的庞大资产与商业利益,必须果断进行这场战争。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§13

​vident enim et sentiunt hoc idem quod vos, unum virum esse in quo summa sint omnia, et eum propter esse,1 quo etiam carent aegrius; cuius adventu ipso atque nomine, tametsi ille ad maritimum bellum venerit, tamen impetus hostium repressos esse intellegunt ac retardatos. hi vos, quoniam libere loqui non licet, taciti rogant ut se quoque dignos existimetis quorum salutem tali viro commendetis,2 atque hoc etiam magis quod ceteras in provincias eius modi homines cum imperio mittimus ut, etiam si ab hoste defendant, tamen ipsorum adventus in urbis sociorum non multum ab hostili expugnatione differant, hunc audiebant antea, nunc praesentem vident tanta temperantia, tanta mansuetudine, tanta humanitate ut ei beatissimi esse videantur apud quos ille diutissime commoretur.

事实上,他们看到并感受到的与你们完全一样:唯有一人集万般卓越品质于一身,而且他就在近旁,这使他们因缺少他而感到格外难耐;他们明白,由于他的亲临和声望,即便他只是为海战而来,敌人的攻势也已被遏制和迟滞。这些人由于不能畅所欲言,便在沉默中恳求你们,也把他们视为值得将安危托付给这样一位人物的人;而且尤甚的是,我们派往其他行省的那些持有统帅权的人,即便能御敌于外,但他们进驻盟友城邦,与敌人的攻占掠夺并无太大差别;而对于此人,他们从前早有所闻,如今更亲眼得见他怀有如此的克制、温厚与仁德,以至于在他停留最久的地方,人们似乎最为幸福。

§14

​qua re si propter socios nulla ipsi iniuria lacessiti maiores nostri cum Antiocho, cum Philippo, cum Aetolis, cum Poenis bella gesserunt, quanto vos studiosius convenit iniuriis provocatos sociorum salutem una cum imperi vestri dignitate defendere, praesertim cum de maximis vestris vectigalibus agatur? nam ceterarum provinciarum vectigalia, Quirites, tanta sunt ut eis ad ipsas provincias tuendas vix contenti esse possimus, Asia vero tam opima est ac fertilis ut et ubertate agrorum et varietate fructuum et magnitudine pastionis et multitudine earum rerum quae exportentur facile omnibus terris antecellat. itaque haec vobis provincia, Quirites, si et belli utilitatem et pacis dignitatem retinere voltis, non modo a calamitate sed etiam a metu calamitatis est defendenda.

因此,如果我们的先祖在自身未受任何侵害的情况下,为了盟友尚且与安条克、与腓力、与埃托利亚人、与迦太基人进行战争,那么在遭受侵害和挑衅之后,你们将盟友的安全同你们帝国的尊严一道予以捍卫,尤其是当关系到你们最大宗的税收时,该是何等理所应当且更为热切啊!各位公民,其他行省的税收,其数额仅勉强够我们用来保卫那些行省本身;然而亚细亚确实如此富庶肥美,无论就土地的肥沃、产物的多样、牧场的广阔,还是出口货物的繁多而言,都轻易冠绝一切土地。因此,各位公民,如果你们既想保留战时的实利,又想维护和平的体面,你们不仅应当保卫这个行省免遭灾难,而且甚至应当保卫它免于对灾难的恐慌。

§15

​nam in ceteris rebus cum venit calamitas, tum detrimentum accipitur; at in vectigalibus non solum adventus mali sed etiam metus ipse adfert calamitatem. nam cum hostium copiae non longe absunt, etiam si inruptio nulla facta est, tamen pecua relinquuntur, agri cultura deseritur, mercatorum navigatio conquiescit. ita neque ex portu neque ex decumis neque ex scriptura vectigal conservari potest; qua re saepe totius anni fructus uno rumore periculi atque uno belli terrore amittitur.

因为在其他事务中,灾难降临时才承受损失;但在税收上,不仅祸患的临头,甚至恐慌本身就会招致灾难。因为当敌军相距不远时,纵使未发生任何入侵,牲畜已被遗弃,农事已被废弛,商人的航运也陷于停滞。如此一来,无论从港口税、什一税还是牧业税中,税收都无法得到保全;因此,全年的收益往往仅凭危险的一阵风声和战争的一度恐慌便化为乌有。

§16

​quo tandem igitur animo esse existimatis aut eos qui vectigalia nobis pensitant, aut eos qui exercent atque exigunt, cum duo reges cum maximis copiis propter adsint, cum una excursio equitatus perbrevi tempore totius anni vectigal auferre possit, cum publicani familias maximas quas in salinis habent, quas in agris, quas in portibus atque in custodiis magno periculo se habere arbitrentur? putatisne vos illis rebus frui posse, nisi eos qui vobis fructui sunt conservaveritis non solum, ut ante dixi, calamitate sed etiam calamitatis formidine liberatos?

那么,你们究竟认为,当两位国王率领庞大军队迫近在侧,当骑兵的一次袭扰便能在极短时间内席卷全年的税收,当包税人认为自己置于盐场、田间、港湾以及哨卡的大批奴隶冒着巨大危险时,那些向我们缴纳税款的人,以及经营并征收税款的人,究竟抱有怎样的心境?你们难道以为,除非你们保护那些为你们带来收益的人,使他们不仅如我前述摆脱灾祸,而且摆脱对灾祸的恐惧,否则你们还能享用那些财富吗?

§17

​ac ne illud quidem vobis neglegendum est quod mihi ego extremum proposueram, cum essem de belli genere dicturus, quod ad multorum bona civium Romanorum pertinet; quorum vobis pro vestra sapientia, Quirites, habenda est ratio diligenter. nam et publicani, homines honestissimi atque ornatissimi, suas rationes et copias in illam provinciam contulerunt, quorum ipsorum per se res et fortunae vobis curae esse debent. etenim, si vectigalia nervos esse rei publicae semper duximus, eum certe ordinem qui exercet illa firmamentum ceterorum ordinum recte esse dicemus.

此外,你们甚至绝不能忽视我准备就战争性质发言时为自己设定的最后一点,即涉及许多罗马公民财产的问题;各位公民,凭着你们的智慧,必须仔细顾及这些人的利益。因为包税人这些极受尊重且极其显赫的人士,已将他们的账目和资产转移至该行省,他们自身的财产和家运就其本身而言理应受到你们的关切。事实上,如果我们始终认为税收是国家的筋脉,那么我们完全有理由说,管理税收的这个阶层确实是其余阶层的支柱。

§18

​deinde ex ceteris ordinibus homines gnavi atque industrii partim ipsi in Asia negotiantur, quibus vos absentibus consulere debetis, partim eorum in ea provincia pecunias magnas conlocatas habent.3 est igitur humanitatis vestrae magnum numerum civium calamitate prohibere, sapientiae videre multorum civium calamitatem a re publica seiunctam esse non posse. etenim illud primum parvi refert, vos publicanis amissa vectigalia postea victoria reciperare;4 neque enim isdem redimendi facultas erit propter calamitatem neque aliis voluntas propter timorem.

其次,其余阶层中勤勉能干的人士,一部分人自己正在亚细亚经商,你们应当为这些不在本土的人着想;另一部分人则在该行省投放了巨额资金。因此,防止众多公民罹受灾祸是你们仁德的分内之事,洞察众多公民的灾难不可能与国家安危相割裂则是你们智慧的体现。事实上,即使你们事后通过胜利为包税人收复了失去的税收,这首先就几乎无济于事;因为同一批人由于破产将无力重新包税,而其他人由于恐惧也将失去意愿。

语法注4 条
  1. 13propter esse

    此处 propter 并非介词,而是用作副词,意为“在近旁”、“在手边”,与 esse 连用表示他就在附近。

  2. 13dignos existimetis quorum salutem tali viro commendetis

    dignus 后接带有虚拟式动词的关系从句(quorum... commendetis)的常见结构(dignus qui + 虚拟式),表特征或结果,意为“配得上把自身安危托付给这样一位人物(的人)”。

  3. 18pecunias magnas conlocatas habent

    habere 与完成被动态分词 conlocatas 构成的迂回表达,有别于单纯完成时(conlocaverunt),强调“持有大笔已投放资金”这一持续的结果与保有状态。

  4. 18illud primum parvi refert, vos publicanis amissa vectigalia postea victoria reciperare

    非人称动词 refert 与价值属格 parvi 连用的句式。句首的指示代词 illud 预先指引后文充当实际主语的“宾格加不定式”结构(vos... reciperare),与格 publicanis 则作利害与格(“为包税人们”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.humanitext-lat2:13-18