← 西塞罗

论马尼利乌斯法

§34-39

平定海盗的神速与庞培清廉自律的品德

西塞罗详述了庞培在短短数月内肃清整个地中海海盗的惊人速度,进而阐述卓越统帅所必需的清廉与克制等品德,并将那些因贪婪而劫掠盟邦的将领与严守纪律、秋毫无犯的庞培进行了鲜明对比。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§34

​atque haec qua celeritate gesta sint, quamquam videtis, tamen a me in dicendo praetereunda non sunt. quis enim umquam aut obeundi negoti aut consequendi quaestus studio tam brevi tempore tot loca adire, tantos cursus conficere potuit, quam celeriter Cn. Pompeio duce tanti belli impetus navigavit?1 qui nondum tempestivo ad navigandum mari Siciliam adiit, Africam exploravit, inde Sardiniam cum classe venit atque haec tria frumentaria subsidia rei publicae firmissimis praesidiis classibusque munivit.

而且,这些事情是以何等的速度完成的,尽管你们亲眼所见,然而在我的演说中仍不应被忽略。因为有谁曾因急于办理公务或追逐利益,能够在如此短的时间内走访如此多的地方、走完如此遥远的路程,其迅速竟能堪比在格奈乌斯·庞培的统领下这场大战的奔涌疾驰?他在海上尚不宜航行之时便前往西西里,巡查阿非利加,随后率舰队抵达撒丁,并用最为坚固的驻军和舰队巩固了国家的这三大粮仓。

§35

​Inde cum se in Italiam recepisset, duabus Hispaniis et Gallia Transalpina praesidiis ac navibus confirmata,2 missis item in oram Illyrici maris et in Achaiam omnemque Graeciam navibus Italiae duo maria maximis classibus firmissimisque praesidiis adornavit, ipse autem ut Brundisio profectus est, undequinquagesimo die totam ad imperium populi Romani Ciliciam adiunxit; omnes qui ubique praedones fuerunt partim capti interfectique sunt, partim unius huius se imperio ac potestati dediderunt. idem Cretensibus, cum ad eum usque in Pamphyliam legatos deprecatoresque misissent, spem deditionis non ademit obsidesque imperavit. ita tantum bellum, tam diuturnum, tam longe lateque dispersum, quo bello omnes gentes ac nationes premebantur, Cn. Pompeius extrema hieme apparavit, ineunte vere suscepit, media aestate confecit.

此后,当他返回意大利时,在以驻军和船只巩固了两个西班牙及山外高卢之后,他又同样派遣船只前往伊利里库姆海沿岸、阿该亚以及全希腊,用庞大的舰队和最坚固的驻军整饬了意大利的两片海域;而他本人自布伦杜西乌姆出发后,在第四十九天便将整个基利基亚并入了罗马人民的统治之下;各地所有的海盗,一部分被俘获诛杀,一部分则归降于他一人的权杖与统治之下。同样,当克里特人遣使与求情者远赴潘菲利亚到他跟前时,他也没有剥夺他们投降的希望,而是勒令他们交出人质。就这样,一场如此浩大、如此持久、如此广泛蔓延且压迫着所有部族与民族的战争,格奈乌斯·庞培在冬末作好筹备,在初春开始行动,在盛夏便告终结。

§36

​est haec divina atque incredibilis virtus imperatoris. quid? ceterae quas paulo ante commemorare coeperam quantae atque quam multae sunt! non enim bellandi virtus solum in summo ac perfecto imperatore quaerenda est sed multae sunt artes eximiae huius administrae comitesque virtutis. ac primum quanta innocentia debent esse imperatores,3 quanta deinde in omnibus rebus temperantia, quanta fide, quanta facilitate, quanto ingenio, quanta humanitate! quae breviter qualia sint in Cn. Pompeio consideremus. summa enim sunt omnia, Quirites, sed ea magis ex aliorum contentione quam ipsa per sese cognosci atque intellegi possunt.

这就是这位统帅神圣而不可思议的武勇。那么其余的呢?我方才开始提及的其他品质是何等伟大、何等繁多!因为在最高明而完美的统帅身上,不仅应当寻求作战的武勇,更有着许多作为这武勇的助手与侍从的卓越才能。首先,统帅应当具有何等高尚的清廉,其次在一切事务中应当有何等克制,有何等诚信,有何等和易,有何等才智,有何等人道!让我们简要考察一下这些品质在格奈乌斯·庞培身上表现得如何。公民们,这一切在他身上都是登峰造极的,但比起凭其自身,它们更多地能从与其他人的对比中被认识和理解。

§37

​quem enim possumus imperatorem ullo in numero putare cuius in exercitu centuriatus veneant atque venierint? quid hunc hominem magnum aut amplum de re publica cogitare4 qui pecuniam ex aerario depromptam ad bellum administrandum aut propter cupiditatem provinciae magistratibus diviserit aut propter avaritiam Romae in quaestu reliquerit? vestra admurmuratio facit, Quirites, ut agnoscere videamini qui haec fecerint; ego autem nomino neminem; qua re irasci mihi nemo poterit nisi qui ante de se voluerit confiteri. itaque propter hanc avaritiam imperatorum quantas calamitates, quocumque ventum sit, nostri exercitus adferant quis ignorat?

因为,对于其麾下百夫长职位明码标价出售过且仍在出售的统帅,我们能把他算作什么人物呢?一个人若为了贪图行省而将从国库提取用于战事的款项分发给长官,或出于贪婪而将其留在罗马放贷谋利,我们怎能认为此人对国家抱有伟大或崇高的考量呢?公民们,你们的低语表明你们似乎认出了是谁做过这些事;但我绝不指名道姓;因此,除非有人先想坦白交代自己,否则谁也无法向我发怒。所以,由于统帅们的这种贪婪,我们的军队无论行至何处都会带来何等深重的灾难,又有谁不知道呢?

§38

​itinera quae per hosce annos in Italia per agros atque oppida civium Romanorum nostri imperatores fecerint recordamini; tum facilius statuetis quid apud exteras nationes fieri existimetis. Vtrum pluris arbitramini per hosce annos militum vestrorum armis hostium urbis an hibernis sociorum civitates esse deletas? neque enim potest exercitum is continere imperator qui se ipse non continet, neque severus esse in iudicando qui alios in se severos esse iudices non volt. hic miramur hunc hominem tantum excellere ceteris, ​cuius legiones sic in Asiam pervenerint ut non modo manus tanti exercitus sed ne vestigium quidem cuiquam pacato nocuisse dicatur? iam vero quem ad modum milites hibernent cotidie sermones ac litterae perferuntur; non modo ut sumptum faciat in militem nemini vis adfertur sed ne cupienti quidem quicquam permittitur. hiemis enim non avaritiae perfugium maiores nostri in sociorum atque amicorum tectis esse voluerunt.

回想一下近年来我们的统帅在意大利境内穿过罗马公民的田野和城镇所走的行军路线;那时你们便会更容易判定,你们认为在异国异邦之中究竟发生了什么。你们认为在这些年间,究竟是被你们士兵的武器摧毁的敌人城市更多,还是被冬营摧毁的盟邦城邑更多?因为,一个无法克制自己的统帅便无法约束军队;一个不愿他人对自己严加评判的人,在裁判时也绝不可能严明。在此种情形下,我们难道还会对这个人如此卓越出众感到惊奇吗?他的军团以这样的方式进入亚细亚,以至于据说不仅如此庞大军队的手,甚至连其足迹都未曾伤害过任何一个顺服之人!如今,关于士兵们如何度过冬营,每天都有议论与书信传来;不仅没有任何人被强迫为士兵承担开支,甚至连自愿者也不被允许作任何分摊。因为我们的先辈希望在盟友与朋友的屋檐下,有一处躲避冬寒的避难所,而非满足贪婪的藏垢之所。

语法注4 条
  1. 34quam celeriter Cn. Pompeio duce tanti belli impetus navigavit

    承接前文 tam brevi tempore tot loca adire, tantos cursus conficere potuit,构成 tam... quam 的相关比较结构。抽象名词短语 tanti belli impetus(如此大战的势头/猛烈攻势)转喻性地作为动词 navigavit 的主语,生动描绘了庞培统帅下大军渡海之迅捷神速。

  2. 35duabus Hispaniis et Gallia Transalpina praesidiis ac navibus confirmata

    独立夺格结构。尽管主语包含并列的名词短语(duabus Hispaniis[近西班牙与远西班牙]及 Gallia Transalpina),分词 confirmata 仅在性、数、格上与最近的阴性单数名词 Gallia Transalpina 保持一致,作阴性单数夺格。

  3. 36quanta innocentia debent esse imperatores

    quanta innocentia 为性质夺格(ablative of quality/description),与动词 esse 连用作表语。后文列举的 temperantia、fide、facilitate、ingenio、humanitate 亦均为并列的性质夺格。

  4. 37quid hunc hominem magnum aut amplum de re publica cogitare

    带宾格不定式(hunc hominem... cogitare)的反问句。在句法上,既可看作承前省略了支配动词(如前句中的 possumus putare 或 arbitramur),亦可视为表达愤慨或惊愕的感叹不定式(exclamatory infinitive),意为“怎能认为此人对国家抱有伟大或崇高的考量呢?”

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.humanitext-lat2:34-39