← 西塞罗

论马尼利乌斯法

§29-33

庞培的武勇与平定地中海海盗的战功

西塞罗极力称赞庞培无可比拟的武勇(virtus),回顾了他在以往诸多战役中的辉煌战功。随后,他阐述了庞培如何以惊人的神速,彻底荡平了曾瘫痪整个地中海并危及罗马近郊的猖獗海盗势力。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§29

​iam vero virtuti Cn. Pompei quae potest oratio par inveniri? quid est quod quisquam aut illo dignum aut vobis novum aut cuiquam inauditum possit adferre? neque enim solae sunt virtutes imperatoriae quae volgo existimantur, labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo, quae tanta sunt in hoc uno quanta in omnibus reliquis imperatoribus quos aut vidimus aut audivimus non fuerunt. Testis est Italia quam ille ipse victor L. ​Sulla huius virtute et subsidio confessus est liberatam; testis Sicilia quam multis undique cinctam periculis non terrore belli sed consili celeritate explicavit;1 testis Africa quae magnis oppressa hostium copiis eorum ipsorum sanguine redundavit; testis Gallia per quam legionibus nostris iter in Hispaniam Gallorum internicione patefactum est; testis Hispania quae saepissime plurimos hostis ab hoc superatos prostratosque conspexit; testis iterum et saepius Italia quae, cum servili bello taetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit, quod bellum exspectatione eius attenuatum atque imminutum est, adventu sublatum ac sepultum.

如今,究竟能找到怎样的言辞,足以与格奈乌斯·庞培的武勇相匹敌?又有何人能够提出既配得上他、对你们而言又属新颖、或对任何人来说闻所未闻之事呢?因为统帅的品德,并不单单是世人通常所认为的那些——事务中的勤勉、危险中的果敢、行动中的进取、完成时的敏捷、谋划中的远见;这些品德在这一人身上之卓越,是在我们所目睹或听说过的所有其他统帅身上都未曾有过的。意大利就是明证,那位胜利者卢基乌斯·苏拉本人曾承认,意大利正是凭借此人的武勇与协助而获得解放;西西里就是明证,当它四面受困于重重危局时,他并非通过战争的恐怖,而是以谋略的敏捷使其摆脱了困境;阿非利加就是明证,当它被庞大的敌军压迫时,大地溢满了敌军自身的鲜血;高卢就是明证,经由那里,通过对高卢人的诛灭,为我军军团开辟了通往西班牙的道路;西班牙就是明证,它屡次目睹无数敌人被此人击溃并消灭;意大利再次且更加频繁地成为明证,当它被一场丑恶而凶险的奴隶战争所困扰时,曾向远在他方的此人求援,而那场战争因对他的期盼而削弱减退,因他的到来而彻底根除并埋葬。

§31

​testes nunc vero iam omnes orae atque omnes terrae gentes nationes, maria denique omnia cum universa tum in singulis oris omnes sinus atque portus. quis enim toto mari locus per hos annos aut tam firmum habuit praesidium ut tutus esset, aut tam fuit abditus ut lateret? quis navigavit qui non se aut mortis aut servitutis periculo committeret, cum aut hieme aut referto praedonum mari navigaret? hoc tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum atque dispersum quis umquam arbitraretur aut ab omnibus imperatoribus uno anno aut omnibus annis ab uno imperatore confici posse?

如今,所有的海岸、所有的土地、部族与民族,乃至所有的海洋——无论是整个海洋还是每一处海岸上的所有海湾与港口——无一不是见证。因为在这些年间,整片大海上何处曾拥有如此坚固的防守以致安全无虞,或是何处曾如此隐秘以致能够匿迹潜形?有谁扬帆起航而不置身于死亡或奴役的危险之中——毕竟他航行之时要么正值严冬,要么海面上满是海盗?这样一场如此浩大、如此耻辱、如此持久、如此广泛分散而蔓延的战争,曾几何时有谁认为它能够由所有统帅在一年内完成,抑或由一位统帅用尽所有岁月来终结?

§32

​quam provinciam tenuistis a praedonibus liberam per hosce annos? quod vectigal vobis tutum fuit? quem socium defendistis? cui praesidio classibus vestris fuistis? quam multas existimatis insulas esse desertas, quam multas aut metu relictas aut a praedonibus captas urbis esse sociorum? sed quid ego longinqua commemoro? fuit hoc quondam, fuit proprium populi Romani longe a domo bellare et propugnaculis imperi sociorum fortunas, non sua tecta defendere. sociis ego vestris mare per hosce annos clausum fuisse dicam, cum exercitus vestri numquam Brundisio nisi hieme summa transmiserint? qui ad vos ab exteris nationibus venirent, captos querar, cum legati populi Romani redempti sint? mercatoribus mare tutum non fuisse dicam, cum duodecim secures2 in praedonum potestatem pervenerint?

在这些年里,你们曾使哪一个行省免受海盗的侵扰?对你们而言有哪一项赋税是安稳的?你们保卫了哪一位盟友?你们的舰队曾成为谁的庇护?你们认为有多少岛屿荒无人烟,有多少盟邦城市因恐惧而被遗弃或被海盗攻占?然而,我又何必提及远方之事?曾经,远涉家园之外作战,并用帝国的屏障保卫盟友的财产而非自己的家园,曾是罗马人民固有的风范。当你们的军队除非在深冬时节否则绝不从布伦杜西乌姆渡海时,难道我要说在这些年里大海向你们的盟友关闭?当罗马人民的使节都被赎回时,难道我要哀叹那些从异国来到你们这里的人遭到劫持?当十二把战斧落入海盗之手时,难道我要说大海对商贾并不安全?

§33

​Cnidum aut Colophonem aut Samum, nobilissimas urbis, innumerabilisque alias captas esse commemorem, cum vestros portus atque eos portus quibus vitam ac spiritum ducitis in praedonum fuisse potestate sciatis? an vero ignoratis portum Caietae celeberrimum et plenissimum navium inspectante praetore a praedonibus esse direptum, ex Miseno autem eius ipsius liberos qui cum praedonibus antea bellum gesserat3 a praedonibus esse sublatos? nam quid ego Ostiense incommodum atque illam labem atque ignominiam rei publicae querar, cum prope inspectantibus vobis classis ea cui consul populi Romani praepositus esset a praedonibus capta atque depressa est? pro di immortales! tantamne unius hominis incredibilis ac divina virtus tam brevi tempore lucem adferre rei publicae potuit ut vos, qui modo ante ostium Tiberinum classem hostium videbatis, ei nunc nullam intra Oceani ostium praedonum navem esse audiatis?4

当你们明知你们自己的港口、乃至你们赖以维系生命与喘息的那些港口都曾落入海盗之手时,难道我还要提及克尼多斯、科洛丰或萨摩斯等显赫城市以及无数其他城邑的陷落?抑或你们当真不知道,在裁判官的注视下,极其闻名且泊满船只的卡伊埃塔港遭到海盗洗劫,而从米塞努姆,那位早先曾与海盗作战之人的子女竟被海盗掳走?至于我何必哀叹奥斯提亚的灾祸以及国家的耻辱与污点,当时几乎就在你们的眼皮底下,由罗马人民的一位执政官统领的那支舰队被海盗捕获并击沉!不死的神明啊!仅凭一人那不可思议而如神般的武勇,竟能在如此短暂的时间内为国家带来如此巨大的光芒,以至于刚刚还在台伯河口亲眼目睹敌军舰队的你们,如今听闻在大洋海口之内竟无一艘海盗船只存在?

语法注4 条
  1. 30consili celeritate explicavit

    动词 explicavit 意为从重重危难中“解救”、“使摆脱困境”,以关系代词 quam(先行词为 Sicilia)作其直接宾语。non terrore belli sed consili celeritate 为表示手段的夺格短语,形成了非以武力震慑、而是以谋略神速实现解困的鲜明对比。

  2. 32duodecim secures

    “十二把战斧”是以斧代指长官的借代(metonymy),指两位裁判官(praetor)被俘。在行省或军务中,每位裁判官依法由六名手持带有战斧的笞棒(fasces)的侍从官(lictores)扈从,故两位即有十二把战斧。此句极言代表国家最高指挥权象征的法器落入贼手之奇耻大辱。

  3. 33eius ipsius liberos qui cum praedonibus antea bellum gesserat

    关系从句 qui ... gesserat 的先行词为属格代词 eius ipsius,指公元前102年曾受命征讨奇里乞亚海盗的雄辩家马尔库斯·安东尼乌斯;此处指其女儿安东尼娅在米塞努姆被海盗劫持的史实。昔日平盗主帅之后代反遭海盗掠夺,极力彰显了罗马受辱之甚。

  4. 33ei nunc nullam intra Oceani ostium praedonum navem esse audiatis

    在主语代词 vos 之后插入了关系从句 qui modo ... videbatis,随后出现的复数主格代词 ei 起到复指与复奏(resumptive)作用,在谓语动词 audiatis 之前重新唤起并强调 vos。这一句法呼应强化了听众从亲睹敌舰的恐慌到听闻海内肃清的戏剧性逆转。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.humanitext-lat2:29-33