← 西塞罗

论马尼利乌斯法

§40-44

庞培卓越的克制之德与崇高威望

西塞罗颂扬了庞培卓越的克制、诚信与人道等美德,并以其空前的崇高威望以及立竿见影的军事与经济影响力为据,论证任命他执掌全权统帅职位的必要性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§40

​age vero, ceteris in rebus quae sit temperantia considerate. Vnde illam tantam celeritatem et tam incredibilem cursum inventum putatis? non enim illum eximia vis remigum aut ars inaudita quaedam gubernandi aut venti aliqui novi tam celeriter in ultimas terras pertulerunt, sed eae res quae ceteros remorari solent non retardarunt. non avaritia ab instituto cursu ad praedam aliquam devocavit, non libido ad voluptatem, non amoenitas ad delectationem, non nobilitas urbis ad cognitionem, non denique labor ipse ad quietem; postremo signa et tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum quae ceteri tollenda esse arbitrantur, ea sibi ille ne visenda quidem existimavit.1

那么,请考察他在其他方面的自制力究竟如何。你们认为那如此巨大的神速与如此不可思议的航程究竟源自何处?因为并不是划桨手的非凡力量,或是某种前所未闻的掌舵技巧,或是某种新奇的风,将他如此迅速地带往最遥远的土地,而是那些惯常拖延他人的事物未能延缓他的脚步。贪欲未曾召唤他离开既定航线去攫取财物,私欲未曾诱他求乐,风景秀丽未曾引他消遣,城市的名声未曾诱他观览,甚至连劳苦本身也未能迫他歇息;最后,那些被其他人认为应当洗劫一空的希腊城镇的塑像、画作以及其他装饰品,他甚至认为自己连看都不必去看。

§41

​itaque omnes nunc in eis locis Cn. Pompeium sicut aliquem non ex hac urbe missum sed de caelo delapsum intuentur; nunc denique incipiunt credere fuisse homines Romanos hac quondam continentia, quod iam nationibus exteris incredibile ac falso memoriae proditum videbatur; nunc imperi vestri splendor illis gentibus lucem adferre coepit; nunc intellegunt non sine causa maiores suos tum cum ea temperantia magistratus habebamus servire populo Romano quam imperare aliis maluisse. iam vero ita faciles aditus ad eum privatorum, ita liberae querimoniae de aliorum iniuriis esse dicuntur, ut is qui dignitate principibus excellit facilitate infimis par esse videatur.

因此,现在那些地方的所有人都仰视格奈乌斯·庞培,仿佛他不是从这座城市派遣出去的,而是从天而降的人;现在他们终于开始相信,曾经的确有过具备此种自制的罗马人,而这在异国民族看来曾是难以置信、被虚假传载于记忆中的;现在你们帝国的辉煌已开始为那些民族带来光明;现在他们明白了,当年在我们拥有具备此等自制的长官时,他们的先祖宁愿服从罗马人民也不愿统治他人,并非毫无缘由。如今,据说平民百姓接触他竟是如此容易,对他人的侵害提出控告竟是如此自由,以至于这位在尊严上超越群伦的人物,在和易平易上却似乎与最卑微者无异。

§42

​iam quantum consilio, quantum dicendi gravitate et copia valeat, in quo ipso inest quaedam dignitas imperatoria, vos, Quirites, hoc ipso ex loco saepe cognostis. fidem vero eius quantam inter socios existimari putatis quam hostes omnes omnium generum sanctissimam iudicarint?2 humanitate iam tanta est ut difficile dictu sit utrum hostes magis virtutem eius pugnantes timuerint an mansuetudinem victi dilexerint. et quisquam dubitabit quin huic hoc tantum bellum permittendum sit qui ad omnia nostrae memoriae bella conficienda divino quodam consilio natus esse videatur?

至于他在谋略上的造诣,在言辞的庄重与宏富上的深湛——这本身就蕴含着某种统帅的威严——公民们,你们正是在这同一地点屡屡领教过的。再者,一切种类的所有敌人都判定其信义最为神圣不可侵犯,你们认为它在盟邦之中又受到何等崇高的估价呢?他在人道方面又是如此卓绝,以至于很难说敌人在作战时是更畏惧他的武勇,还是在战败后更爱戴他的宽厚。既然这个人仿佛凭借某种神圣的天意降生,就是为了终结我们记忆中的一切战争,难道还有谁会怀疑必须把这场大战托付给他吗?

§43

​et quoniam auctoritas quoque in bellis administrandis multum atque in imperio militari valet, certe nemini dubium est quin ea re idem ille imperator plurimum possit. vehementer autem pertinere ad bella administranda quid hostes, quid socii de imperatoribus nostris existiment quis ignorat, cum sciamus homines in tantis rebus ut aut metuant aut contemnant aut oderint aut ament opinione non minus et fama quam aliqua ratione certa commoveri? quod igitur nomen umquam in orbe terrarum clarius fuit, cuius res gestae pares? de quo homine vos, id quod maxime facit auctoritatem, tanta et tam praeclara iudicia fecistis?

既然在战争的指导和军事统帅权中,威望也具有巨大的效力,那么毫无疑问,在这一点上这位统帅同样能够发挥最大的作用。而且,谁又会不知道敌人和盟友如何看待我们的统帅对战争的指导关系重大呢?因为我们深知,在如此重大的事务中,人们之所以产生畏惧、鄙视、憎恨或爱戴,受舆论与传闻的影响并不亚于任何确切的理性考量。那么,普天之下曾有何人的威名更为显赫,有何人的功勋能与之匹敌?关于何人,你们曾做出过如此伟大、如此辉煌的公论——而这正是最能树立威望的?

§44

​an vero ullam usquam esse oram tam desertam putatis quo non illius diei fama pervaserit, cum universus populus Romanus referto foro completisque omnibus templis ex quibus hic locus conspici potest unum sibi ad commune omnium gentium bellum Cn. Pompeium imperatorem depoposcit? itaque ut plura non dicam neque aliorum exemplis confirmem quantum auctoritas valeat in bello, ab eodem Cn. Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur. qui quo die a vobis maritimo bello praepositus est imperator,3 tanta repente vilitas ex summa inopia et caritate rei frumentariae consecuta est unius hominis spe ac nomine quantam vix in summa ubertate agrorum diuturna pax efficere potuisset.

难道你们真以为世上有哪片海岸荒凉到那一日的盛名竟未曾传达的吗?那一天,整个罗马人民挤满了广场,凡能望见此处的庙宇无不人山人海,全体同声要求格奈乌斯·庞培一人担任统帅,以应对这场关乎所有民族的共同战争。因此,为了不再赘言,也不再用他人的事例来证实威望在战争中有多大力量,就让我们从这位格奈乌斯·庞培身上汲取一切卓越事迹的榜样吧。就在他被你们任命为海战统帅的那一天,仅凭一人的威名与指望,从谷物的极度匮乏与昂贵中陡然随之出现了如此低廉的价格,此种廉价,哪怕在田野收成最好时的长期和平也几乎难以企及。

语法注3 条
  1. 40ea sibi ille ne visenda quidem existimavit

    动形词 visenda [esse] 所伴随的与格 sibi 是动作主体与格(dativus auctoris),表示“甚至不应由他观看”,即“他不屑一顾”。由于与主语 ille(庞培)指代同一人,故使用反身代词 sibi。

  2. 42fidem vero eius quantam inter socios existimari putatis quam hostes omnes omnium generum sanctissimam iudicarint?

    quantam... quam 具有相关代词/关系词的呼应关系。关系从句中的虚拟式 iudicarint(即 iudicaverint,完成时虚拟式)表示程度特征或原因/让步关系,意即“既然各色各样的所有敌人都判定其信义至为神圣,你们认为盟邦又会何等崇敬它”。

  3. 44qui quo die a vobis maritimo bello praepositus est imperator

    此处是拉丁语典型的复合关系连结结构,结合了句首连接性关系代词 qui 与先行词前置入从句的 quo die(即替代 eo die, quo)。qui 指庞培,而主句的核心主语则是后面的 tanta repente vilitas(如此陡然的廉价)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.humanitext-lat2:40-44