- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.humanitext-lat2:24-28
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗阐述了由于米特拉达梯的反击以及卢库鲁斯指挥权被更替而导致战局恶化,随后转入统帅人选的议题,力陈庞培拥有无人能及的军事学识与传奇军旅履历。
hic iam plura non dicam; fuit enim illud extremum ut ex eis locis a militibus nostris reditus magis maturus quam progressio longior quaereretur.1 Mithridates autem se et suam manum iam confirmarat eorum opera qui ad eum ex ipsius regno concesserant et magnis adventiciis auxiliis multorum regum et nationum iuvabatur. iam hoc fere sic fieri solere accepimus ut regum adflictae fortunae facile multorum opes adliciant ad misericordiam, maximeque eorum qui aut reges sunt aut vivunt in regno, ut eis nomen regale magnum et sanctum esse videatur.
在此我不再多言;因为最终的结果是,我们的士兵所谋求的是尽早从那些地域撤回,而非进一步推进。而米特拉达梯此时借助那些从他本国投奔他的人们的效力,已经重整了自己和他的部众,并且得到了来自许多国王与民族的大量外来援兵的协助。我们深知通常情况大抵如此:君王衰落的命运容易诱发多数人的同情与援助,特别是那些自己就是君王或生活在王国之中的人,因为在他们看来,王者的名号是崇高而神圣的。
itaque tantum victus efficere potuit quantum incolumis numquam est ausus optare. nam cum se in regnum suum recepisset, non fuit eo contentus quod ei praeter spem acciderat, ut illam postea quam pulsus erat terram umquam attingeret, sed in exercitum nostrum clarum atque victorem impetum fecit. sinite hoc loco, Quirites, sicut poetae solent qui res Romanas scribunt, praeterire me nostram calamitatem, quae tanta fuit ut eam ad auris imperatoris non ex proelio nuntius sed ex sermone rumor adferret. hic in illo ipso malo gravissimaque belli offensione L. Lucullus, qui tamen aliqua ex parte eis incommodis mederi fortasse potuisset, vestro iussu coactus qui imperi diuturnitati modum statuendum vetere exemplo putavistis,2 partim militum qui iam stipendiis confectis erant dimisit, partim M'. Glabrioni tradidit. multa praetereo consulto; sed ea vos coniectura perspicite quantum illud bellum factum putetis3 quod coniungant reges potentissimi, renovent agitatae nationes, suscipiant integrae gentes, novus imperator noster accipiat vetere exercitu pulso.
因此,他虽遭溃败,却能做到他在毫发无损时甚至从未敢奢望的事情。因为当他退回自己的王国后,他并不满足于那件出乎意料发生在他身上的事——即在被驱逐之后竟然还能再次踏上那片土地——而是向我们那支战功赫赫的胜捷之师发起了猛攻。各位公民,请允许我在此像那些书写罗马历史的诗人们通常所做的那样,略过我们的这场灾难;这场灾难是如此巨大,以至于将其带到主帅耳边的,不是来自战场的信使,而是街谈巷议中的传闻。此时此刻,正是在那场灾难与战争中极其严重的挫折之中,卢基乌斯·卢库鲁斯——尽管他本或许能在某种程度上补救这些不利局面——被迫遵从你们的命令(因为你们依照古老先例认为应当对军事指挥权的期限加以限制),解散了士兵中已经服役期满的一部分,并将另一部分移交给了马尼乌斯·格拉布里奥。许多事情我故意略去不提;但请你们通过推测来察知那些事——当最具权势的国王们携手联兵、被激怒的部族重新发难、未受损的民族群起响应、而我们的新统帅在旧军队受挫后接手战局时,你们应当认为那场战争已经变得何等巨大。
satis multa mihi verba fecisse videor qua re esset hoc bellum genere ipso necessarium, magnitudine periculosum. restat ut de imperatore ad id bellum deligendo ac tantis rebus praeficiendo dicendum esse videatur. Vtinam, Quirites, virorum fortium atque innocentium copiam tantam haberetis ut haec vobis deliberatio difficilis esset quemnam potissimum tantis rebus ac tanto bello praeficiendum putaretis! nunc vero cum sit unus Cn. Pompeius qui non modo eorum hominum qui nunc sunt gloriam sed etiam antiquitatis memoriam virtute superarit, quae res est quae cuiusquam animum in hac causa dubium facere possit?
我认为我已经说得足够充分,阐明了为何这场战争就其性质本身而言是不可避免的,就其规模而言是危险的。剩下的事情,似乎便是应当讨论为这场战争选拔统帅并委以如此重任的问题。各位公民,但愿你们拥有如此众多的英勇而清廉之士,以至于使你们在考虑究竟应优先任用何人来掌管如此重任和如此大战时感到难以决断!然而如今,既然唯有格奈乌斯·庞培一人,他凭借武勇不仅超越了当世之人的荣耀,甚至超越了古代的记忆,那么在这桩事业上,还有什么事情能让任何人的心意产生动摇呢?
ego enim sic existimo, in summo imperatore quattuor has res inesse oportere, scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, felicitatem. quis igitur hoc homine scientior umquam aut fuit aut esse debuit? qui e ludo atque e pueritiae disciplinis bello maximo atque acerrimis hostibus ad patris exercitum atque in militiae disciplinam profectus est, qui extrema pueritia miles in exercitu summi fuit imperatoris, ineunte adulescentia maximi ipse exercitus imperator, qui saepius cum hoste conflixit quam quisquam cum inimico concertavit, plura bella gessit quam ceteri legerunt, pluris provincias confecit quam alii concupiverunt, cuius adulescentia ad scientiam rei militaris non alienis praeceptis sed suis imperiis, non offensionibus belli sed victoriis, non stipendiis sed triumphis4 est erudita. quod denique genus esse belli potest in quo illum non exercuerit fortuna rei publicae? civile, Africanum, Transalpinum, Hispaniense mixtum ex civibus atque ex bellicosissimis nationibus, servile, navale bellum, varia et diversa genera et bellorum et hostium non solum gesta ab hoc uno sed etiam confecta nullam rem esse declarant in usu positam militari quae huius viri scientiam fugere possit.
因为我正是这样认为的:一位卓越的统帅应当具备这四种特质:军事学识、英勇、权威与幸运。那么,曾几何时有谁比这个人更有学识,或者理应更有学识呢?他从学堂与童年的训导中走出,在极其重大的战争与极其凶悍的强敌之中奔赴父亲的军营并投身严苛的军纪;在少年将尽之时便在一位卓越统帅的军中效力为卒,在青年伊始便亲自担任了一支庞大军队的统帅;他与外敌交战的次数比任何人与私敌论辩的次数还要频繁;他所经历的战争比其他人读到的还要多;他所平定的行省比其他人所觊觎的还要多;他的青年时代通向军事学识的训练,并非依靠他人的训诫,而是依靠自己的指挥权;并非依靠战争的失利,而是依靠胜利;并非依靠长年的兵役,而是依靠凯旋仪式。归根结底,究竟能有哪一种战争,国家的命运未曾在其中磨砺过他?内战、阿非利加战争、山外高卢战争、由公民与极其好战的民族交织而成的西班牙战争、奴隶战争、海上战争——不仅由他一人单独进行而且彻底终结的这林林总总的战争与敌人类别表明,在一切军事实践中,绝没有任何事物能够逃过这位英雄的学识。
- 24fuit enim illud extremum ut ex eis locis a militibus nostris reditus magis maturus quam progressio longior quaereretur
指示代名词 illud 预先指代其后由 ut 引导的说明性/结果性从句,extremum 作谓语名词,意为“顶点”、“极限”或“最终结果”。整个句式表达“士兵们要求尽早撤退而非继续挺进成了最终的结局/局限”。
- 26vestro iussu coactus qui imperi diuturnitati modum statuendum vetere exemplo putavistis
关系代名词 qui 所支配的动词为第二人称复数 putavistis,这是因为它的先行词在意义上呼应了所有格形容词 vestro(你们的)中所隐含的第二人称复数人称概念(即“根据你们的命令,你们认为……”),属于典型的“按意义一致”(constructio ad sensum)。
- 26ea vos coniectura perspicite quantum illud bellum factum putetis
ea 为回指前句 multa 的中性复数宾格,作 perspicite 的宾语(coniectura 为方式/手段夺格,“凭推测”),其后由 quantum 引导的间接疑问从句(quantum illud bellum factum [esse] putetis)对 ea 加以具体说明。随后的四个虚拟式现在时动词 coniungant、renovent、suscipiant、accipiat 均从属于由 quod 引导的特征性关系从句。
- 28non stipendiis sed triumphis
stipendiis 此处并非指普通的“薪饷”,而是指“服役期/从军年数”。它与前文的对比(别人的训导/自己的指挥权、战事的挫败/胜利)相呼应,以“非通过普通兵役期,而是通过凯旋仪式”突显庞培超越常人晋升梯阶的传奇历程。
