- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.humanitext-lat2:19-23
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗通过指出亚细亚的财政危机直接导致罗马本土信用体系瓦解,力陈全力投入该战事的必要性,随后转而探讨战争的规模。他在充分肯定卢库鲁斯以往辉煌战绩的同时,详细解释了为何由于米特拉达梯逃脱、提格兰的庇护、周边部落的受惊反抗以及罗马军队因战线过长而军心动摇,剩下的战事依然规模庞大且不容轻视。
deinde quod nos eadem Asia atque idem iste Mithridates initio belli Asiatici docuit, id quidem certe calamitate docti memoria retinere debemus. nam tum, cum in Asia magnas permulti res amiserunt, scimus Romae solutione impedita fidem concidisse. non enim possunt una in civitate multi rem ac fortunas amittere ut non pluris secum in eandem trahant calamitatem:1 a quo periculo prohibete rem publicam. etenim — mihi credite id quod ipsi videtis — haec fides atque haec ratio pecuniarum quae Romae, quae in foro versatur, implicata est cum illis pecuniis Asiaticis et cohaeret; ruere illa non possunt ut haec non eodem labefacta motu concidant. qua re videte num dubitandum vobis sit omni studio ad id bellum incumbere in quo gloria nominis vestri, salus sociorum, vectigalia maxima, fortunae plurimorum civium coniunctae cum re publica defendantur.
此外,在亚细亚战争初期,同一个亚细亚和同一个米特拉达梯所教给我们的教训,我们由于遭受了灾难而领悟,确实理应铭记于心。因为那时,当极其众多的人在亚细亚丧失巨额财产时,我们知道,在罗马由于支付受阻,信用彻底瓦解。因为在同一个城邦中,多数人不可能在破产与丧失财产的同时,不将更多的人一同卷入同一场灾祸之中:请使国家免遭这一危险。事实上——请相信我所说的话,这正是你们亲眼所见的——在罗马、在广场上运转的这套信用与货币体系,与那些亚细亚的资本纠缠在一起并紧密相连;后者不可能崩溃而不使前者受到同等震荡的破坏并随之倾覆。因此,请你们考虑,对于一场旨在捍卫你们的名声与荣耀、盟友的安全、最丰厚的税收以及同国家休戚与共的无数公民财富的战争,你们难道还应当犹豫是否全力以赴吗?
quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca dicam. potest enim hoc dici, belli genus esse ita necessarium ut sit gerendum, non esse ita magnum ut sit pertimescendum. in quo maxime laborandum est ne forte ea vobis quae diligentissime providenda sunt contemnenda esse videantur. atque ut omnes intellegant me L. Lucullo tantum impertire laudis quantum forti viro et sapienti homini et magno imperatori debeatur, dico eius adventu maximas Mithridati copias omnibus rebus ornatas atque instructas fuisse,2 urbemque Asiae clarissimam nobisque amicissimam Cyzicenorum oppressam esse ab ipso rege maxima multitudine et oppugnatam vehementissime; quam L. Lucullus virtute, adsiduitate, consilio summis obsidionis periculis liberavit.
既然我已经谈了战争的性质,现在我就其规模简短地说几句。因为或许有人会这样说:这场战争的性质虽然极其紧迫以至必须进行,其规模却并非如此巨大以至令人恐惧。关于这一点,必须付出最大努力,以免那些极需审慎防范的事物万一被你们视为不足为虑。为了让所有人明白,我对卢基乌斯·卢库鲁斯的赞誉,完全符合一位英勇之士、睿智之人与伟大统帅所应得的分量,我宣称:在他抵达之时,米特拉达梯最精锐的军队在各方面均已装备就绪、部署停当;亚细亚最著名、对我们最友善的基齐库斯城,正被国王本人以庞大兵力所围困并受到极其猛烈的进攻;而卢基乌斯·卢库鲁斯凭借勇气、坚毅和谋略,使该城从围城的极度危险中解脱出来。
ab eodem imperatore classem magnam et ornatam quae ducibus Sertorianis ad Italiam studio atque odio inflammata raperetur superatam esse atque depressam; magnas hostium praeterea copias multis proeliis esse deletas patefactumque nostris legionibus esse Pontum qui antea populo Romano ex omni aditu clausus fuisset; Sinopen atque Amisum, quibus in oppidis erant domicilia regis omnibus rebus ornata ac referta, ceterasque urbis Ponti et Cappadociae permultas uno aditu adventuque esse captas; regem spoliatum regno patrio atque avito ad alios se reges atque ad alias gentis supplicem contulisse; atque haec omnia salvis populi Romani sociis atque integris vectigalibus esse gesta. satis opinor hoc esse laudis atque ita, Quirites, ut hoc vos intellegatis, a nullo istorum qui huic obtrectant legi atque causae L. Lucullum similiter ex hoc loco esse laudatum.
我宣称,正是由这位统帅击败并击沉了由塞尔托里乌斯派将领统帅、在热情与仇恨驱使下冲向意大利的大型精锐舰队;此外,敌人的大军在多次交战中被消灭,先前向罗马人民封闭了一切通道的本都向我们的军团洞开;锡诺珀和阿米苏斯——国王那布置齐备、充斥着一切财富的居所所在的城镇——以及本都和卡帕多细亚的许多其他城市,仅凭他的一次进逼和抵临便被攻克;国王被剥夺了祖传的王国,作为乞求者逃奔其他国王和其他部族;而所有这一切,都是在保全了罗马人民的盟友且税收完整无损的情况下完成的。我认为这已经是足够的赞誉了,各位公民,其程度足以让你们明白,那些抨击此项法案与动议的人中,没有一个曾在这个讲坛上以同样的方式赞誉过卢基乌斯·卢库鲁斯。
requiretur fortasse nunc quem ad modum, cum haec ita sint, reliquum possit magnum esse bellum. cognoscite, Quirites; non enim hoc sine causa quaeri videtur. primum ex suo regno sic Mithridates profugit ut ex eodem Ponto Medea illa quondam fugisse dicitur, quam praedicant in fuga fratris sui membra in eis locis qua se parens persequeretur dissipavisse, ut eorum conlectio dispersa maerorque patrius celeritatem consequendi retardaret. sic Mithridates fugiens maximam vim auri atque argenti pulcherrimarumque rerum omnium quas et a maioribus acceperat et ipse bello superiore ex tota Asia direptas in suum regnum congesserat in Ponto omnem reliquit. haec dum nostri conligunt omnia diligentius, rex ipse e manibus effugit. ita illum in persequendi studio maeror, hos laetitia tardavit.
也许现在有人会问,既然情况如此,剩下的战争怎么可能还具有巨大规模呢?各位公民,请听明缘由;因为提出这个问题似乎并非毫无道理。首先,米特拉达梯从自己的王国逃离的方式,正如传说中当年的那位美狄亚从同一个本都逃离一样;据说美狄亚在逃亡途中,把她弟弟的肢体抛撒在父亲追赶她的那些地方,以便散乱碎块的收集和父亲的悲痛能够迟滞追击的速度。同样,米特拉达梯在逃亡时,将从先祖继承的、以及在前一次战争中从整个亚细亚掠夺并聚拢到自己王国内的所有巨量金银和一切极其精美的器物,全都留在了本都。当我们的人过于仔细地搜集这一切时,国王本人却从手中溜走了。就这样,悲痛迟滞了处于追击热望中的前者,而欢喜则迟滞了后者。
hunc in illo timore et fuga Tigranes, rex Armenius, excepit diffidentemque rebus suis confirmavit et adflictum erexit perditumque recreavit. cuius in regnum postea quam L. Lucullus cum exercitu venit, plures etiam gentes contra imperatorem nostrum concitatae sunt. erat enim metus iniectus eis nationibus quas numquam populus Romanus neque lacessendas bello neque temptandas putavit; erat etiam alia gravis atque vehemens opinio quae per animos gentium barbararum pervaserat, fani locupletissimi et religiosissimi diripiendi causa in eas oras nostrum esse exercitum adductum.3 ita nationes multae atque magnae novo quodam terrore ac metu concitabantur. noster autem exercitus, tametsi urbem ex Tigrani regno ceperat et proeliis usus erat secundis, tamen nimia longinquitate locorum ac desiderio suorum commovebatur.
在那种恐惧和逃亡之中,亚美尼亚国王提格兰接纳了他,在他对自身处境失去信心时坚定了他,在他受挫时扶助了他,在他绝望时重振了他。卢基乌斯·卢库鲁斯率军进入提格兰的王国之后,更多的民族甚至被煽动起来对抗我们的统帅。因为恐惧已被灌输给那些罗马人民从未认为应当挑起战争或进行侵扰的部族;此外还有另一种严重而强烈的传闻在蛮族诸民族的心中蔓延,称我们的军队被引向那些地域是为了劫掠一座极其富饶而极受崇敬的圣殿。就这样,许多庞大的民族因一种新的惊骇和恐惧而被煽动起来。然而,我们的军队虽然攻克了提格兰王国内的一座城市,并且取得了数次交战的胜利,却因地域过于辽远以及对家眷亲人的思念而动摇不安。
- 19non enim possunt una in civitate multi rem ac fortunas amittere ut non pluris secum in eandem trahant calamitatem
跟随在否定主句(non possunt)之后的结果从属连词 ut non 构成固定句式,表示必然的伴随结果,即“不可能……而不拖累……”。pluris 为宾格复数形式(等于 plures),作 trahant 的直接宾语。
- 20dico eius adventu maximas Mithridati copias omnibus rebus ornatas atque instructas fuisse
主动词 dico 统辖着一长串宾格加不定式结构(间接引语),一直延续至第21节末尾的 gesta esse。Mithridati 为希腊语源 -es 专有名词(Mithridates)的单数属格形式(词尾作 -i,参见第23节 Tigrani),修饰 copias。ornatas atque instructas fuisse 使用复合完成被动不定式(以 fuisse 代替 esse),用以强调过去某一时刻此前业已完成并处于就绪状态。
- 23fani locupletissimi et religiosissimi diripiendi causa in eas oras nostrum esse exercitum adductum
宾格加不定式从句 nostrum esse exercitum adductum 与 opinio 构成同格,具体说明风闻的内容。其内部嵌套了表示目的的动形容词短语 fani... diripiendi causa,中性属格单数名词 fani 与动形容词 diripiendi 性数格一致,后接 causa 表示“为了掠夺……的目的”。
