- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.humanitext-lat2:95-99
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗通过指出埃布提乌斯自身的行为再次确立了卡埃基纳的占有事实,继而针对依据苏拉立法剥夺公民权的辩解,结合阿雷提乌姆妇女胜诉的前例,以及对移居殖民地、引渡、逃避兵役和隐瞒户口登记的法理剖析,论证了法律在法理上绝不能剥夺公民权与自由。
sunt in eam rem testimonia. postea cur tu, Aebuti, de isto potius fundo quam de alio, si quem habes, Caecinae denuntiabas, si Caecina non possidebat? ipse porro Caecina cur se moribus deduci volebat idque tibi de amicorum et de Aquili sententia responderat. at enim Sulla legem tulit. Vt nihil de illo tempore, nihil de calamitate rei publicae querar, hoc tibi respondeo, ascripsisse eundem Sullam in eadem lege: ' "si qvid ivs non esset rogarier, eivs ea lege nihilvm rogatvm.1" ' quid est quod ius non sit, quod populus iubere aut vetare non possit? Vt ne longius abeam, declarat ista ascriptio esse aliquid; nam, nisi esset, hoc in omnibus legibus non ascriberetur.
关于此事有证词为据。此外,埃布提乌斯,如果卡埃基纳并未占有,你为何就那座田产、而非别的田产——假使你有的话——向卡埃基纳发出通告呢?再者,卡埃基纳本人为何希望按照惯例被引离,并且依从朋友们和阿奎利乌斯的意见如此答复你呢?然而有人会说,苏拉曾通过了一项法律。为了不对那个时代、不对共和国的灾祸发任何怨言,我向你作如下回答:正是那个苏拉在同一法律中附加了这一条:“凡在法理上不得予以提请表决者,本法未就其提请任何表决。”有什么事情是违背法理、人民不能命令或禁止的呢?为免言之过远,正是这条附加条款表明确有其事;因为若非如此,这条文就不会在所有的法律中被附加进去了。
sed quaero de te, putesne, si populus iusserit me tuum aut te meum servum esse, id iussum ratum atque firmum futurum. perspicis hoc nihil esse et fateris; qua in re primum illud concedis, non quicquid populus iusserit, ratum esse oportere; deinde nihil rationis adfers quam ob rem, si libertas adimi nullo modo possit, civitas possit. nam et eodem modo de utraque re traditum nobis est, et, si semel civitas adimi potest, retineri libertas non potest. qui enim potest iure Quiritium liber esse is qui in numero Quiritium non est?
但我倒要问你,你是否认为,如果人民下令让我成为你的奴隶,或者让你成为我的奴隶,这项命令就会是有效且确定的?你清楚地看到这是无稽之谈,而且你也承认这一点;在此事上,你首先承认了并非人民所命令的一切都必定有效;其次,你提不出任何理由,说明倘若自由绝不可能被剥夺,公民权何以能够被剥夺。因为关于这两件事,传授给我们的法理是一样的;而且,一旦公民权能够被剥夺,自由也就无法维持。因为一个不在罗马公民之列的人,又怎能依照罗马公民的法律享有自由呢?
atque ego hanc adulescentulus causam cum agerem contra hominem disertissimum nostrae civitatis, C. Cottam, probavi. Cum Arretinae mulieris libertatem defenderem et Cotta xviris religionem iniecisset non posse nostrum sacramentum iustum iudicari, quod Arretinis adempta civitas esset, et ego vehementius contendissem civitatem adimi non posse, xviri2 prima actione non iudicaverunt; postea re quaesita et deliberata sacramentum nostrum iustum iudicaverunt. atque hoc et contra dicente Cotta et Sulla vivo iudicatum est. iam vero in ceteris rebus ut omnes qui in eadem causa sunt et lege agant et suum ius persequantur, et omni iure civili sine cuiusquam aut magistratus aut iudicis aut periti hominis aut imperiti dubitatione utantur, quid ego commemorem? Dubium esse nemini vestrum certo scio.
而我年轻时在对阵我国最雄辩之人盖乌斯·科塔辩护此案时,便证明了这一点。当时我正在为一位阿雷提乌姆妇女的自由辩护,科塔向十人法官提出宗教顾虑,称我们的诉讼誓金不能被判为正当,因为阿雷提乌姆人的公民权已被剥夺;而我极力主张公民权是不可能被剥夺的,十人法官在第一次审理中未作判决;随后经过调查与审议,他们判决我们的誓金是正当的。这一判决是在科塔提出异议、且苏拉尚在人世时作出的。至于在其他一切事务中,所有处于同样处境的人都可以依法起诉、主张自己的权利,并在毫无任何长官、法官、法学行家或外行的怀疑之下行使全部民法权利,我又何须多言?我确知你们当中无人对此存疑。
quaeri hoc solere me non praeterit—ut ex me ea quae tibi in mentem non veniunt audias—quem ad modum, si civitas adimi non possit, in colonias Latinas saepe nostri cives profecti sint. aut sua voluntate aut legis multa profecti sunt; quam multam si sufferre voluissent, manere in civitate potuissent. quid? quem pater patratus dedidit aut suus pater populusve vendidit, quo is iure amittit civitatem? Vt religione civitas solvatur civis Romanus deditur; qui cum est acceptus, est eorum quibus est deditus; si non accipiunt, ut Mancinum Numantini, retinet integram causam et ius civitatis. si pater vendidit eum quem in suam potestatem susceperat, ex potestate dimittit. iam populus cum eum vendit qui miles factus non est, non adimit ei libertatem, sed iudicat non esse eum liberum qui, ut liber sit, adire periculum noluit; cum autem incensum vendit, hoc iudicat, cum ei qui in servitute iusta fuerunt censu liberentur, eum qui, cum liber esset, censeri noluerit, ipsum sibi libertatem abiudicavisse.3 quod si maxime hisce rebus adimi libertas aut civitas potest,4 non intellegunt qui haec commemorant, si per has rationes maiores adimi posse voluerunt, alio modo noluisse?
我并非不知道人们通常会有这样的疑问——以便你能从我这里听到你想不到的事情——即如果公民权不能被剥夺,我们的公民为何经常前往拉丁殖民地?他们是出于自愿,或是因法律的惩罚而前往的;他们若愿意承受这种惩罚,本可以留在公民身份之中。那么,由特使所引渡的人,或是由其生父或人民所出卖的人,是依据何种法律丧失公民权的呢?为了解除城邦的宗教责任,罗马公民被引渡;当他被接纳时,他便属于引渡对象的那方;如果对方不予接纳,如同努曼提亚人不接纳曼基努斯那样,他便保留完整的公民地位与权利。如果父亲出卖了他接纳进父权之下的儿子,父亲是将他从父权中释放。如今,当人民出卖那个逃避兵役之人时,人民并非剥夺他的自由,而是判定那个不愿为了自由而冒危险的人并非自由人;而当人民出卖未登记户口之人时,人民判定:既然处于正当奴役状态的人通过户口调查而获得释放,那么在自由之身时拒绝接受调查的人,便是自己剥夺了自己的自由。然而,即便最大限度地承认通过这些途径能够剥夺自由或公民权,那些提及这些先例的人难道不明白:如果先祖们希望通过这些方式能够剥夺,那就意味着他们绝不希望以其他方式剥夺吗?
- 95si qvid ivs non esset rogarier, eivs ea lege nihilvm rogatvm
包含古体被动不定式 rogarier(= rogari)的立法保留定型条款。主句省略助动词 esse,以 nihilvm 搭配部分性属格 eivs;条件从句使用未完成过去时虚拟式 esset。意为“若有任何依法不得提请表决之事,本法并未就其提请表决”。
- 97xviri
十人法官(decemviri stlitibus iudicandis)的缩写,指专门管辖涉及自由身份(libertas)与公民权资格(civitas)诉讼的民事审判机构。
- 99cum ei qui in servitute iusta fuerunt censu liberentur, eum qui, cum liber esset, censeri noluerit, ipsum sibi libertatem abiudicavisse
由主动词 iudicat 所统辖的带不定式的宾格句。间接引语的核心结构为 eum ... ipsum sibi libertatem abiudicavisse(即他自己剥夺了自己的自由),其前方嵌入了表原因的 cum 从句作为对比基准(既然正当奴隶借由人口调查而获得释放),修饰 eum 的关系节中又嵌套了时间副句 cum liber esset。
- 99quod si maxime hisce rebus adimi libertas aut civitas potest
quod si maxime 为让步性惯用法,意为“即便退一万步承认……/假使最大限度上……”。搭配直陈式 potest,用以在逻辑上假定对方列举的例外情形(如逃避兵役或财产登记而遭变卖)成立,进而反驳其无法推导出立法可任意剥夺公民权与自由的普遍结论。
