- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.humanitext-lat2:100-104
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗论证流放实为自愿避难而非刑罚,由此阐明公民权绝不可被剥夺,并最终呼吁法官们依据禁令法理、衡平原则以及被告纠集武装暴力的自白,作出有利于卡埃基纳的判决以结束全篇辩护。
nam ut haec ex iure civili proferunt, sic adferant velim1 quibus lege aut rogatione civitas aut libertas erepta sit. nam quod ad exsilium attinet, perspicue intellegi potest quale sit. exsilium enim non supplicium est, sed perfugium portusque supplici.2 nam quia volunt poenam aliquam subterfugere aut calamitatem, eo solum vertunt, hoc est sedem ac locum mutant. itaque nulla in lege nostra reperietur, ut apud ceteras civitates, maleficium ullum exsilio esse multatum; sed cum homines vincula, neces ignominiasque vitant, quae sunt legibus constitutae, confugiunt quasi ad aram in exsilium. qui si in civitate legis vim subire vellent, non prius civitatem quam vitam amitterent; quia nolunt, non adimitur eis civitas, sed ab eis relinquitur atque deponitur. nam, cum ex nostro iure duarum civitatum nemo esse possit, tum amittitur haec civitas denique, cum is qui profugit receptus est in exsilium, hoc est in aliam civitatem.
既然他们从民法中引述这些先例,我倒希望他们能举出有谁是通过法律或法案而被剥夺了公民权或自由的。至于流放,人们可以清清楚楚地理解其性质。因为流放并非刑罚,而是躲避刑罚的庇护所与港湾。因为人们想要逃避某种惩罚或灾难,便移徙水土,也就是变换居所与住处。因此,在我国的任何法律中都找不到像其他城邦那样以流放来惩罚某种罪行的规定;而是当人们躲避由法律所规定的监禁、死刑和耻辱时,他们便逃入流放之中,宛如逃向祭坛一般。他们若愿意在城邦中承受法律的强制力,绝不会先于生命而丧失公民权;正因为他们不愿承受,公民权并不是从他们身上被剥夺,而是被他们自己放弃和抛弃的。因为依照我国的法律,无人能够同时拥有两个城邦的公民权,因此唯有当逃亡者被流放地——即另一城邦——接纳时,这罗马公民权最终才告丧失。
non me praeterit, recuperatores, tametsi de hoc iure permulta praetereo, tamen me longius esse prolapsum quam ratio vestri iudici postularit. verum id feci, non quo vos hanc in hac causa defensionem desiderare arbitrarer,3 sed ut omnes intellegerent nec ademptam cuiquam civitatem esse neque adimi posse. hoc cum eos scire volui quibus Sulla voluit iniuriam facere, tum omnis ceteros novos veteresque civis. neque enim ratio adferri potest cur, si cuiquam novo civi potuerit adimi civitas, non omnibus patriciis, omnibus antiquissimis civibus possit.
审理法官们,我并非不知道,尽管关于这项法理我略过了许多内容,但我所展开的论述依然超出了你们法庭的审理宗旨所要求的范围。然而我之所以这样做,并非因为我认为你们在此案中需要这种辩护,而是为了让所有人都能明白,公民权从未被剥夺自任何人,也不可能被剥夺。我不仅希望那些苏拉企图加害的人知道这一点,也希望所有其他的新老公民都明白这一点。因为根本找不出任何理由来解释,如果公民权可以从任何新公民身上被剥夺,为何不能从所有贵族、从所有最古老的公民身上被剥夺。
nam ad hanc quidem causam nihil hoc pertinuisse primum ex eo intellegi potest quod vos ea de re iudicare non debetis; deinde quod Sulla ipse ita tulit de civitate ut non sustulerit horum nexa atque hereditates. iubet enim eodem iure esse quo fuerint Ariminenses; quos quis ignorat duodecim coloniarum fuisse et a civibus Romanis hereditates capere potuisse? quod si adimi civitas A. Caecinae lege potuisset, magis illam rationem tamen omnes boni quaereremus, quem ad modum spectatissimum pudentissimumque hominem, summo consilio, summa virtute, summa auctoritate domestica praeditum, levatum iniuria civem retinere possemus, quam uti nunc, cum de iure civitatis nihil potuerit deperdere, quisquam exsistat nisi tui, Sexte, similis et stultitia et impudentia qui huic civitatem ademptam esse dicat.
事实上,此事与本案毫无关联,首先可以从你们不应当对该问题作出裁判这一点看出来;其次,苏拉本人就公民权所立的法案并未废除这些人的契约权与继承权。因为他下令他们享有阿里米努姆人所享有的同等权利;而谁不知道阿里米努姆人属于十二殖民地,且能够继承罗马公民的遗产呢?然而,即便依法原本能够剥夺奥卢斯·卡埃基纳的公民权,我们所有正直之人仍宁愿去寻求那条途径——即我们如何能够保留这位最受尊敬、最谨严持重、兼具崇高智谋、崇高美德与崇高乡里威望之人,使他免受不法侵害而保留公民身份——而不是像现在这样,在他未曾丧失任何公民权利的情况下,塞克斯图斯啊,竟然会有除在愚蠢与厚颜上与你如出一辙者之外的任何人跳出来说他的公民权已被剥夺。
qui quoniam, recuperatores, suum ius non deseruit neque quicquam illius audaciae petulantiaeque concessit, de reliquo iam communem causam populique Romani ius in vestra fide ac religione deponit. is homo est, ita se probatum vobis vestrique similibus semper voluit ut id non minus in hac causa laborarit ne inique contendere aliquid quam ne dissolute relinquere videretur, nec minus vereretur ne contemnere Aebutium quam ne ab eo contemptus esse existimaretur.
审理法官们,既然他没有放弃自己的权利,也没有对那人的狂妄与放肆作任何退让,那么此后他便将这公共的大业和罗马人民的法权托付给你们的诚信与良知。他是这样一个人,他向来希望得到你们及与你们同道之人的认可,以至于在此案中,他同样竭力避免显得在作不当争夺,也不愿显得漫不经心地放弃权益;他同样害怕被认为蔑视埃布提乌斯,也不愿被认为受到了埃布提乌斯的蔑视。
quapropter, si quid extra iudicium est quod homini tribuendum sit, habetis hominem singulari pudore, virtute cognita et spectata fide, amplissimo totius Etruriae nomine, in utraque fortuna cognitum multis signis et virtutis et humanitatis. si quid in contraria parte in homine offendendum est, habetis eum, ut nihil dicam amplius, qui se homines coegisse fateatur. sin hominibus remotis de causa quaeritis, cum iudicium de vi sit, is qui arguitur vim se hominibus armatis fecisse fateatur, verbo se, non aequitate, defendere conetur, id quoque ei verbum ipsum ereptum esse videatis, auctoritatem sapientissimorum hominum facere nobiscum, in iudicium non venire utrum A. Caecina possederit necne, tamen doceri possedisse; multo etiam minus quaeri A. Caecinae fundus sit necne, me tamen id ipsum docuisse, fundum esse Caecinae: cum haec ita sint, statuite quid vos tempora rei publicae de armatis hominibus, quid illius confessio de vi, quid nostra decisio de aequitate, quid ratio interdicti de iure admoneat ut iudicetis.4
因此,如果在法庭之外有什么应当给予一个人的赞誉,你们眼前便有一位具有非凡操守、品德为人所共知、信义历经检验之人,他享有全伊特鲁里亚最显赫的名望,在顺境与逆境中都以美德与仁爱的诸多印记为人熟知。如果在对方当事人身上有什么应当受到谴责的,那么——姑且不再多言——你们眼前正有这样一个承认自己纠集了人手的人。然而,如果不谈当事人而究问案件本身:既然这是一场关于暴力的审理,被指控者承认自己纠集武装人员施加了暴力,企图依仗字句而非衡平为自己辩护,而你们也看到就连这字句本身也已被从他手中夺走;最明智之人的权威站在我们这一边;奥卢斯·卡埃基纳是否占有并未进入本案裁判范围,然而却已被证明他确实占有;田产是否属于奥卢斯·卡埃基纳更是远远不在审理之列,然而我自己已证明了这一点,即该田产属于卡埃基纳——既然这一切已成定论,那么就请你们判定:关于武装人员的国家时局、关于暴力的对方自白、关于衡平的我们之裁定、以及关于法律的禁令原则,敦促你们作出怎样的判决。
- 100adferant velim
这是由现在时虚拟式 velim 直接接续现在时虚拟式 adferant 的并列构文(parataxis),省略了从属连词 ut。在表示意愿或要求的动词之后省略 ut 是古典拉丁语的常见用法,意为“我倒希望他们能举出”。
- 100perfugium portusque supplici
单数属格名词 supplici(原形 supplicium)修饰 perfugium(避难所)和 portus(港湾),在此作宾格性属格(或表分离、躲避对象的属格),意为“躲避刑罚的庇护所与港湾”,而非刑罚所拥有的处所。
- 101non quo vos hanc in hac causa defensionem desiderare arbitrarer
此处为表示被否定的理由的句式(non quo + 虚拟式)。说话人使用未完成过去时虚拟式 arbitrarer 提出被排除的假设性原因(“并非因为我认为你们需要这种辩护”),并与后文引出真实目的的 sed ut 从句形成对比。
- 104cum haec ita sint, statuite quid vos tempora rei publicae de armatis hominibus, quid illius confessio de vi, quid nostra decisio de aequitate, quid ratio interdicti de iure admoneat ut iudicetis.
该长句的核心骨架是主祈使动词 statuite,支配四个由 quid 引导的并列间接疑问从句(quid... admoneat),单数谓语动词 admoneat 与最近的主语一致。每个间接疑问句均由一个主语与一个 de 前置词短语相对称,最后由从属于 admoneat 的 ut iudicetis(判定你们应当如何裁决)完成整个句子的收束。
