← 西塞罗

为卡埃奇纳辩护

§90-94

关于占有要件的反驳与卡埃基纳占有的证明

西塞罗针对对方提出“唯有占有者方能被驱逐”的抗辩,论述了常规令状与针对武装暴力的令状在文词及要件上的区别,并进一步通过佃农的承租关系证明了卡埃基纳在事实上确实合法占有该田产。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§90

​Vt vero iam, recuperatores, nulla dubitatio sit, sive rem sive verba spectare voltis, quin secundum nos iudicetis, exoritur hic iam obrutis rebus omnibus et perditis illa defensio, eum deici posse qui tum possideat; qui non possideat, nullo modo posse; itaque, si ego sim a tuis aedibus deiectus, restitui non oportere, si ipse sis, oportere. numera quam multa in ista defensione falsa sint, Piso. ac primum illud attende, te iam ex illa ratione esse depulsum, quod negabas quemquam deici posse nisi inde ubi tum esset; iam posse concedis; eum qui non possideat negas deici posse.

然而,各位审裁官,为了使诸位无论着眼于事实还是字词,在作出有利于我们的判决上都不再存有任何疑问,在对方的一切辩解都已被摧毁瓦解的此刻,出现了那套辩护:即唯有当时占有者才能被驱逐;未占有者绝不可能被驱逐;因此,若是我从你的居所中被驱逐,我不应得到恢复,但若是你本人被驱逐,则理应得到恢复。数一数吧,皮索,在你那套辩护中包含着多少虚妄之辞!首先请注意这一点:你已经从此前那个论点上被击退了——你曾否认任何人能从其当时所在之处以外被驱逐;如今你承认可以了;但你又否认未占有者能够被驱逐。

§91

​cur ergo aut in illud cotidianum interdictum ' "vnde ille me vi deiecit" ' additur ' "cvm ego possiderem",' si deici nemo potest qui non possidet, aut in hoc interdictum "de hominibvs armatis" non additur, si oportet quaeri possederit necne? negas deici, nisi qui possideat. ostendo, si sine armatis coactisve hominibus deiectus quispiam sit, eum qui fateatur se deiecisse vincere sponsionem, si ostendat eum non possedisse. negas deici, nisi qui possideat. ostendo ex hoc interdicto "de armatis hominibvs", qui possit ostendere non possedisse eum qui deiectus sit, condemnari tamen sponsionis necesse esse,1 si fateatur esse deiectum.

那么,如果未占有者绝不能被驱逐,为什么在那条常规令状“彼以暴力将余自何处驱逐”中要加上“当余占有时”的字样;或者,如果应当审查是否占有,为什么在这条“关于武装人员”的令状中却没有加上呢?你声称若非占有者便不能被驱逐。我将向你证明:若某人是在没有武装或集结人员的情况下被驱逐的,承认自己实施了驱逐的人只要能证明对方并未占有,便能在诉讼赌金中胜诉。你声称若非占有者便不能被驱逐。我依据这条“关于武装人员”的令状向你证明:即便某人能够证明被驱逐者并未占有,只要他承认〔那人〕被驱逐,就必然要在诉讼赌金中被判败诉。

§92

​dupliciter homines deiciuntur, aut sine coactis armatisve hominibus aut per eius modi rationem atque vim. ad duas dissimilis res duo diiuncta interdicta sunt. in illa vi cotidiana non satis est posse docere se deiectum, nisi ostendere potest, cum possideret, tum deiectum. ne id quidem satis est, nisi docet ita se possedisse ut nec vi nec clam nec precario possederit. itaque is qui se restituisse dixit magna voce saepe confiteri solet se vi deiecisse, verum illud addit: 'non possidebat' vel etiam, cum hoc ipsum concessit, vincit tamen sponsionem, si planum facit ab se illum aut vi aut clam aut precario possedisse.

人们被驱逐的情形有二:要么是在没有集结或武装人员的情况下,要么是通过那种手段与暴力。针对两种不同的事态,存在着两条截然分开的令状。在常规暴力的情形中,仅能证明自己被驱逐是不够的,除非还能证明是在自己占有之时被驱逐的。甚至连这也不够,除非能证明自己的占有既非凭借暴力,亦非凭借隐秘,亦非凭借容留借用。因此,声称自己已作恢复的人,往往大声承认自己确实以暴力实施了驱逐,但他补充道:“对方当时并未占有”;或者即便承认了这一点,只要他阐明对方是从他那里以暴力、隐秘或容留借用而占有的,他依然能在诉讼赌金中胜诉。

§93

​videtisne quot defensionibus eum qui sine armis ac multitudine vim fecerit uti posse maiores voluerint? hunc vero qui ab iure, officio, bonis moribus ad ferrum, ad arma, ad caedem confugerit, nudum in causa destitutum videtis, ut, qui armatus de possessione contendisset, inermis plane de sponsione certaret. ecquid igitur interest, Piso, inter haec interdicta? ecquid interest utrum in hoc sit additum ' "cvm A. Caecina possideret" ' necne? ecquid te ratio iuris, ecquid interdictorum dissimilitudo, ecquid auctoritas maiorum commovet? si esset additum, de eo quaeri oporteret; additum non est, tamen oportebit? atque ego in hoc Caecinam non defendo;

诸位难道没有看到,先祖们希望赋予那个未使用武器和聚集人群而施加暴力的人多少抗辩理由吗?然而,对于这个背弃法律、责任与良好习俗而诉诸刀剑、武器与杀戮的人,诸位看到他在诉讼中赤身裸体、孤立无援,以至于当初全副武装争夺占有的人,如今在诉讼赌金之争中却必须赤手空拳地应战。那么,皮索,在这两条令状之间难道没有任何区别吗?在这条令状中是否添加了“当奥卢斯·卡埃基纳占有时”的字样,难道没有任何区别吗?法律的法理、令状的相异、先祖的权威难道丝毫不能打动你吗?如果添写了,固然应当就此进行审查;既然没有添写,难道仍然要进行审查吗?

§94

​possedit enim Caecina, recuperatores; et id, tametsi extra causam est, percurram tamen brevi ut non minus hominem ipsum quam ius commune defensum velitis. Caesenniam possedisse propter usum fructum non negas. qui colonus habuit conductum de Caesennia fundum,2 cum idem ex eadem conductione fuerit in fundo, dubium est quin, si Caesennia tum possidebat, cum erat colonus in fundo, post eius mortem heres eodem iure possederit? deinde ipse Caecina cum circuiret praedia, venit in istum fundum, rationes a colono accepit.

而且在此事上,我并非在为卡埃基纳辩护;因为各位审裁官,卡埃基纳确实占有着;尽管这在案情实质之外,我仍将简短概述,以便诸位不仅愿意维护公共法律,也同样愿意保护这当事人本身。你并不否认凯森妮娅基于用益权而占有着。至于向凯森妮娅承租田产的佃农,既然他基于同一租赁契约继续留在田产上,那么,如果佃农在田产上时凯森妮娅正占有着,在她死后继承人依据同样的权利而占有着,这难道还有疑问吗?随后,当卡埃基纳本人巡视产业时,他来到了那座田产,并从佃农手中收取了账目。

语法注2 条
  1. 91condemnari tamen sponsionis necesse esse

    sponsionis 是附随于 condemnari 的“罪由/罚金额属格”。这表明在关于武装暴力的令状审裁中,一旦被告承认驱逐的事实,即便能证明被驱逐者当时并未占有,也必然会在诉讼赌金之争中被判败诉。

  2. 94qui colonus habuit conductum de Caesennia fundum

    先行词 colonus 被吸收入由关系代词 qui 引导的关系节内部(先行词内包构词)。其句法骨架等同于 is colonus, qui fundum... conductum habuit,并作为随后 cum 从句(cum idem... fuerit in fundo)的逻辑主语相衔接。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.humanitext-lat2:90-94