- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.humanitext-lat2:86-89
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗通过历史先例与法理逻辑论证指出,裁判官关于暴力的令状中所用的“自何处”(unde)一词,在法律上兼包从某地内部被逐出以及在某地外部被阻截进入这两种情形。
verum tamen ecquid mihi respondetur ad illud quod ego iam antea dixi, non solum re et sententia sed verbis quoque hoc interdictum ita esse compositum ut nihil commutandum videretur? attendite, quaeso, diligenter, recuperatores; est enim vestri ingeni non meam, sed maiorum prudentiam cognoscere;1 non enim id sum dicturus quod ego invenerim, sed quod illos non fugerit. Cum de vi interdicitur, duo genera causarum esse intellegebant ad quae interdictum pertineret, unum, si qui ex eo loco ubi fuisset se deiectum diceret, alterum, si qui ab eo loco quo veniret;2 et horum utrumque neque praeterea quicquam potest accidere, recuperatores.
然而,对于我此前早已提出的论点,即这一令状不仅在事实与宗旨上、而且在字词上也拟定得如此妥当,以至于似乎没有任何需要改动之处,究竟有没有人能对我作出答复呢?各位审裁官,请务必专注垂听;因为领会先祖们的智慧而非我的智慧,正切合诸位的才智;我所要陈述的并不是我自己的发明,而是未曾逃脱他们洞察的事物。当发布关于暴力的令状时,他们认识到该令状所涉及的案件类型有两种:一种是某人主张自己从原本所在之地被驱逐,另一种是某人主张自己从所前往之地被驱离;各位审裁官,这两种情形都可能发生,此外绝无其他。
id adeo sic considerate. si qui meam familiam de meo fundo deiecerit, ex eo me loco deiecerit; si qui mihi praesto fuerit cum armatis hominibus extra meum fundum et me introire prohibuerit, non ex eo, sed ab eo loco me deiecerit. ad haec duo genera rerum unum verbum quod satis declararet utrasque res invenerunt, ut, sive ex fundo sive a fundo deiectus essem, uno atque eodem interdicto restituerer ' "vnde tv." ' hoc verbum ' "vnde" ' utrumque declarat, et ex quo loco et a quo loco. Vnde deiectus est Cinna? ex urbe. Vnde Telesinus? ab urbe. Vnde deiecti Galli? A Capitolio. Vnde qui cum Graccho fuerunt?
请诸位正是这样来思考此事:如果有人把我的奴仆从我的田产上驱逐出去,他便是从那地点之内驱逐了我;如果有人带领武装人员在我的田产之外阻截我,并阻止我进入,他便不是从那地点之内、而是从那地点驱离了我。针对这两种情形,先祖们找到了一个足以充分表达这两件事的词,以便无论我是从田产之内被逐出、还是从田产之外被阻截驱离,都能通过同一个令状得到恢复,即“尔自何处……”。这“自何处”一词兼指两者,既指“自何地之内”,也指“自何地”。琴纳是从何处被逐出的?从城内。泰勒西努斯是从何处?从城外。高卢人是从何处被逐退的?从卡皮托尔山。与格拉古在一起的人是从何处?
ex Capitolio. videtis igitur hoc uno verbo ' "vnde" ' significari res duas, et ex quo et a quo. Cum autem eo restitui iubet, ita iubet ut, si Galli a maioribus nostris postularent ut eo restituerentur unde deiecti essent, et aliqua vi hoc adsequi possent, non, opinor, eos in cuniculum qua adgressi erant sed in Capitolium restitui oporteret.3 hoc enim intellegitur: "vnde deiecisti", sive ex quo loco sive a quo loco, "eo restitvas." hoc iam simplex est, in eum locum restituas: sive ex hoc loco deiecisti, restitue in hunc locum, sive ab hoc loco, restitue in eum locum, non ex quo, sed a quo deiectus est. Vt si qui ex alto cum ad patriam accessisset, tempestate subito reiectus optaret ut, cum a patria deiectus esset, eo restitueretur, hoc, opinor, optaret ut a quo loco depulsus esset, in eum se fortuna restitueret, non in salum, sed in ipsam urbem quam petebat, sic quoniam verborum vim necessario similitudine rerum aucupamur, qui postulat ut a quo loco deiectus est, hoc est unde deiectus est, eo restituatur, hoc postulat ut in eum ipsum locum restituatur.
是从卡皮托尔山内。因此你们看到,仅凭“自何处”这一个词就表示了两件事,即“自……之内”与“自……”。然而,当裁判官命令恢复到“该处”时,他的命令乃是如此含义:假若高卢人向我们的先祖要求被恢复到他们被逐退之处,并且他们能够凭借某种武力达到此目的,那么我认为,理当将他们恢复进入的,绝不是他们当初用以进攻的地道,而是卡皮托尔山本身。因为这句话的含义是:“尔自何处驱逐”,无论自何地之内抑或自何地,“便恢复至该处”。这如今已经十分明了,即恢复进入该地点之中:如果你是从这地点之内驱逐的,就恢复进入这地点之内;或者如果你是从这地点驱逐的,就恢复进入他并非自其内部被逐出、而是从其外部被阻截驱离的那个地点之中。正如一个人若从公海接近祖国,突遭风暴阻退,祈求既然自己被从祖国驱离便能被恢复至该处,那么我认为他所祈求的一定是命运将他恢复进入他自其处被击退的那个地点,不是恢复到茫茫大海中,而是恢复到他所前往的城邦本身;同样,既然我们必然是通过事物的相似性来领会字词的效力,那么凡是要求恢复到自己被驱逐之地点(即恢复到其所自之处)的人,所要求的正是恢复进入那地点本身。
Cum verba nos eo ducunt, tum res ipsa hoc sentire atque intellegere cogit. etenim, Piso,—redeo nunc ad illa principia defensionis meae—si quis te ex aedibus tuis vi hominibus armatis deiecerit, quid ages? opinor, hoc interdicto quo nos usi sumus persequere. quid? si qui iam de foro redeuntem armatis hominibus domum tuam te introire prohibuerit, quid ages? Vtere eodem interdicto. Cum igitur praetor interdixerit, unde deiectus es, ut eo restituaris, tu hoc idem quod ego dico et quod perspicuum est interpretabere, cum illud verbum ' "vnde" ' in utramque rem valeat, eoque tu restitui sis iussus, tam te in aedis tuas restitui oportere, si e vestibulo, quam si ex interiore aedium parte deiectus sis.
不仅字词指引我们走向这一结论,事情本身也迫使我们如此感受与理解。实际上,皮索——我现在回到我辩护开篇的那些原则——如果有人带领武装人员用暴力将你从居所中驱逐出去,你将怎么办?我认为你会运用我们所使用的这一令状来追索。那么,如果有人在你刚从广场返回、正要进入家门时,带领武装人员阻止你入内,你又将怎么办?你会使用同一个令状。因此,当裁判官发布令状,命令将你恢复至你被驱逐之地点时,你也会作出与我所说完全相同且显而易见的解释:既然“自何处”那个词适用于这两种情形,并且你受命被恢复至该处,那么无论你是从门厅被驱离,还是从居所的内室被逐出,你都同样应当被恢复进入你的居所之内。
- 86est enim vestri ingeni non meam, sed maiorum prudentiam cognoscere
vestri ingeni 为性质或职责的述语属格(genitivus proprietatis),作 est 的表语。该句的主语是不定式短语 non meam, sed maiorum prudentiam cognoscere,整句骨干为“领会先祖的智慧而非我的智慧正属于诸位的才智”。
- 86unum, si qui ex eo loco ubi fuisset se deiectum diceret, alterum, si qui ab eo loco quo veniret
unum 与 alterum 作为 duo genera causarum(两类诉讼)的同位语,分别引出由 si 引导的从句。在后半句 alterum, si qui ab eo loco quo veniret 中,省略了前半句已出现的谓语短语 se deiectum diceret,从而鲜明对比了从内部逐出(ex eo loco)与从外部阻截驱离(ab eo loco)。
- 88non, opinor, eos in cuniculum qua adgressi erant sed in Capitolium restitui oporteret
此句为承接前文反事实条件从句 si Galli... postularent... et... possent 的主句。表达义务、必要性的情态动词(如 oportet)在独立的反事实条件句主句中通常使用直陈式(oportebat),但此处因从属于结果从句 ita iubet ut 而使用了未完成过去虚拟式(oporteret)。
