- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.humanitext-lat2:81-85
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗利用对方严苛的字面主义进行反制,指出若仅拘泥于令状字面,埃布提乌斯因未在被驱逐处恢复原状同样必输无疑,并重申自己始终坚持依凭法律的实质意旨与衡平准则进行裁判。
necesse est male fecerit1 sponsionem.' quid est, Piso? placet tibi nos pugnare verbis? placet causam iuris et aequitatis et non nostrae possessionis, sed omnino possessionum omnium constituere in verbo? ego quid mihi videretur, quid a maioribus factitatum, quid horum auctoritate quibus iudicandum est dignum esset, ostendi; id verum, id aequum, id utile omnibus esse spectari, quo consilio et qua sententia, non quibus quidque verbis esset actum. tu me ad verbum vocas; non ante veniam quam recusaro.2 nego oportere, nego obtineri posse, nego ullam rem esse quae aut comprehendi satis aut caveri aut excipi possit, si aut praeterito aliquo verbo aut ambigue posito re et sententia cognita non id quod intellegitur, sed id quod dicitur valebit.
他就必然输掉了契约保证。’这是怎么回事,皮索?难道你乐于让我们在字词上争斗吗?难道你乐于把法律与衡平的事业,不仅是我们占有的基础,而且是根本上一切人占有的基础,都建立在一个字词之上吗?我已经表明了我的看法、先祖们历来的做法、以及何者才配得上肩负审判职责的诸位审裁官的权威:应当考察的是抱有何种意图与宗旨,而非以何种具体字词办理了何事,这才是真实、公平且对所有人皆有益的做法。你把我召引至字面;在我提出抗议之前,我决不会过去。我断言这是不应当的,我断言这是站不住脚的,我断言如果因为某个字词被遗漏或用语模糊,在事实与意旨已然明确的情况下,生效的不是所领会的实质而是所说出的字句,那么就没有任何事情能够被充分表述、防范或作为例外予以排除。
quoniam satis recusavi, venio iam quo vocas. quaero abs te simne deiectus, non de Fulciniano fundo; neque enim praetor, 'si ex eo fundo essem deiectus,' ita me restitui iussit, sed 'eo unde deiectus essem.' sum ex proximo vicini fundo deiectus, qua adibam ad istum fundum, sum de via, sum certe alicunde, sive de privato sive de publico; eo restitui sum iussus. restituisse te dixti; nego me ex decreto praetoris restitutum esse. quid ad haec dicimus? aut tuo, quem ad modum dicitur, gladio aut nostro defensio tua conficiatur necesse est.
既然我已经充分抗议过了,我现在就来到你所召引的地方。我向你发问:我是否被逐出了?并非从富尔奇尼乌斯田产上被逐出;因为裁判官并没有命令‘如果我是从那处田产被逐出’便照此予以恢复,而是命令恢复到‘我被逐出之处’。我是从隔壁邻人的田产上被逐出的,我正是经由那里前往那处田产的;我是从道路上被逐出的,总之无论如何我是从某个地方被逐出的,不论是私地还是公地;我受命被恢复到该处。你声称你已经予以恢复;但我断言我并未根据裁判官的法令得到恢复。对此我们该说什么呢?正如俗话所说,你的抗辩必然不是被你自己的利剑刺死,就是被我们的利剑刺死。
si ad interdicti sententiam confugis et, de quo fundo actum sit tum cum Aebutius restituere iubebatur, id quaerendum esse dicis neque aequitatem rei verbi laqueo capi putas oportere, in meis castris praesidiisque versaris; mea, mea est ista defensio, ego hoc vociferor, ego omnis homines deosque testor, cum maiores vim armatam nulla iuris defensione texerint, non vestigium eius qui deiectus sit, sed factum illius qui deiecerit, in iudicium venire; deiectum esse qui fugatus sit, vim esse factam cui periculum mortis sit iniectum. sin hunc locum fugis et reformidas et me ex hoc, ut ita dicam, campo aequitatis ad istas verborum angustias et ad omnis litterarum angulos revocas, in eis ipsis intercludere3 insidiis quas mihi conaris opponere. 'non deieci, sed reieci.' peracutum hoc tibi videtur, hic est mucro defensionis tuae; in eum ipsum causa tua incurrat necesse est. ego enim tibi refero: si non sum ex eo loco deiectus quo prohibitus sum accedere, at ex eo sum deiectus quo accessi, unde fugi. si praetor non distinxit locum quo me restitui iuberet, et restitui iussit, non sum ex decreto restitutus.
如果你逃避到令状的宗旨之中,主张应当查明当埃布提乌斯受命予以恢复时所争执的究竟是哪一处田产,并且认为事情的衡平不应当落入字词的罗网之中,那你就是置身于我的营垒与堡垒之中了;这抗辩是我本人的,是我本人的!我正是如此高声呼喊,我呼求所有人与神明作证:既然先祖们没有用任何法律抗辩来包庇武装暴力,那么接受审判的就不是被驱逐者的足迹,而是实施驱逐者的行径;被驱溃者即是被逐出者,被投以死亡危险者即是遭受了暴力。但如果你逃避并畏惧这一立足点,将我从这片可以说是衡平的原野,召回至字词的那种狭隘与条文的一切角落,你就会被围困在你试图用来针对我的那些陷阱之中。‘我没有逐出,而是推拒了。’这在你看来极为敏锐,这是你抗辩的刀锋;你的诉讼必然会撞击在那刀锋之上。因为我反驳你说:如果我不是从我被禁止接近的那个地点被逐出,那我也是从我已经到达、并从那里逃离的那个地点被逐出的。如果裁判官没有限定命令将我恢复到的地点,却下令予以恢复,那么我并未根据法令得到恢复。
velim, recuperatores, hoc totum si vobis versutius quam mea consuetudo defendendi fert videbitur, sic existimetis; primum alium, non me excogitasse, deinde huius rationis non modo non inventorem, sed ne probatorem quidem esse me, idque me non ad meam defensionem attulisse, sed illorum defensioni rettulisse; me posse pro meo iure dicere neque in hac re quam ego protuli quaeri oportere quibus verbis praetor interdixerit, sed de quo loco sit actum cum interdixit, neque in vi armatorum spectari oportere in quo loco sit facta vis, verum sitne facta; te vero nullo modo posse defendere in qua re tu velis verba spectari oportere, in qua re nolis non oportere.
审裁官们,如果这整套论理在你们看来比我惯常的辩护风格显得更为诡诈,我希望你们这样认为:首先,是别人构想出它的,而不是我;其次,对于这种论理,我不仅不是发明者,甚至也不是赞同者,我提出它并不是为了建立我方的辩护,而是为了反击他们的辩护;我完全有权依凭自身权利说,在我提出的这件事上,既不应当查究裁判官在令状中用了何种字词,而应当查究他在发布令状时所针对的是哪个地点;在武装人员的暴力问题上,也不应当考察暴力是在何处实施的,而应当考察它是否被实施了;但你却决不可能主张:在你希望考察字词的事情上就应当考察字词,而在你不希望的事情上就不应当考察。
- 81necesse est male fecerit
非人称动词 necesse est 后接不带连接词 ut 的完成时虚拟式 fecerit,构成并列从属结构,意为‘他必然输掉了契约保证’。
- 81non ante veniam quam recusaro
关联结构 non ante... quam 接将来完成时直陈式 recusaro,相对于主句的 veniam 表明时间上的先后顺序与坚决的意志,即‘在提出抗议完毕之前决不过去’。
- 84intercludere
现在时被动态直陈式第二人称单数形式,采用了古体词尾 -re 代替 -ris。主语为论辩对手(皮索),意为‘你被切断/困在(你自己设下的陷阱中)’。
