← 西塞罗

为卡埃奇纳辩护

§66-70

批判死守字面与市民法的重要性

西塞罗指责对方死守字面文词却否定法学家的自相矛盾,驳斥了贬损市民法和法学权威的论调,并强调坚守市民法乃是维持共同体秩序的根基。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§66

​in ista vero causa cum tu sis is qui te verbo litteraque defendas, cum tuae sint hae partes: 'unde deiectus es? an inde quo prohibitus es accedere?1 reiectus es, non deiectus,' cum tua sit haec oratio: 'fateor me homines coegisse, fateor armasse, fateor tibi mortem esse minitatum, fateor hoc interdicto praetoris vindicari, si voluntas et aequitas valeat; sed ego invenio in interdicto verbum unum ubi delitiscam: non deieci te ex eo loco quem in locum prohibui ne venires'—in ista defensione accusas eos qui consuluntur,2 quod aequitatis censeant rationem, non verbi haberi oportere?

然而正是在这一案件中,当你正是那个依凭字词与文字为自己辩护的人,当你的角色正是如此:‘你是从何处被驱逐的?抑或是从你被阻止接近的那处?你是被击退,而非被驱逐’;当你的言辞正是如此:‘我承认我聚集了人马,我承认我武装了他们,我承认曾向你发出死亡威胁,我承认若意图与公平有效,这理应受到法务官禁令的制裁;但我却在禁令中找到了一个赖以藏身的字词:“我并没有将你从那处驱逐,那是我阻止你进入的处所”’——在这样的辩护中,你竟要指责那些接受咨询的法律家,怪他们认为应当顾及公平的原则,而非单顾字词吗?

§67

​et hoc loco Scaevolam dixisti causam apud cviros non tenuisse; quem ego antea commemoravi, cum idem faceret quod tu nunc—tametsi ille in aliqua causa faciebat, tu in nulla facis3—tamen probasse nemini quod defendebat, quia verbis oppugnare aequitatem videbatur. Cum id miror, te hoc in hac re alieno tempore et contra quam ista causa postulasset defendisse, tum illud volgo in iudiciis et non numquam ab ingeniosis hominibus defendi mihi mirum videri solet, nec iuris consultis concedi nec ius civile in causis semper valere oportere.

在此处,你还说斯凯沃拉在百人法庭上未曾胜诉;可我此前便提及过的这位人物,当年做了与你如今相同之事时——尽管他在某一尚有理据的案件中如此行事,而你却在毫无理据的案件中如此行事——他所辩护的主张依然未曾说服任何人,因为他显得是在以文字攻击公平。我既诧异于你在此时此刻、不合时宜且背离本案所需地以此作辩,同时也一直深感奇怪的是,在法庭上人们、甚至有时是有才能的人,常常普遍辩称不应向法律家让步,市民法在诉讼中亦不应始终有效。

§68

​nam hoc qui disputant, si id dicunt non recte aliquid statuere eos qui consulantur, non hoc debent dicere iuris consultis, sed hominibus stultis obtemperari non oportere; sin illos recte respondere concedunt et aliter iudicari dicunt oportere, male iudicari oportere dicunt; neque enim fieri potest ut aliud iudicari de iure, aliud responderi oporteat, nec ut quisquam iuris numeretur peritus qui id statuat esse ius quod non oporteat iudicari.

因为那些如此争辩的人,如果他们是指那些接受咨询的人所作的裁定并不正确,那么他们不该说不应听从法律家,而应说不应听从愚蠢之徒;但如果他们承认那些人答复得正确,却又说应当作出不同的判决,那他们就是在说应当作出错误的判决;因为绝不可能在法律上有应当作此判决、却又有应当作彼答复的情形,也绝不可能有任何被视为精通法律的人,会把不应当被判决的事物确立为法律。

§69

'at est aliquando contra iudicatum.' primum utrum recte, an perperam? si recte, id fuit ius quod iudicatum est; sin aliter, non dubium est utrum iudices an iuris consulti vituperandi sint. deinde, si de iure vario quippiam iudicatum4 est, non potius contra iuris consultos statuunt, si aliter pronuntiatum est ac Mucio placuit, quam ex eorum auctoritate, si, ut Manilius statuebat, sic est iudicatum. etenim ipse Crassus non ita causam apud cviros egit ut contra iuris consultos diceret, sed ut hoc doceret, illud quod Scaevola defendebat, non esse iuris, et in eam rem non solum rationes adferret, sed etiam Q. Mucio, socero suo, multisque peritissimis hominibus auctoribus uteretur.

‘然而有时判决确实相反。’首先,判决得正确,还是错误?如果正确,那么所判决的正是法律;但如果相反,那么该受谴责的究竟是裁判官还是法律家,则是毫无疑问的。其次,如果对某一存在争议的法律问题作出了判决,倘若宣判结果与穆基乌斯的见解相悖,他们绝不能算是违背了法律家而裁决,反而若按照马尼利乌斯的主张作出了判决,正是依循了法律家的权威。因为事实上克拉苏自己在百人法庭上辩护时,并非为了反对法律家而陈辞,而是为了阐明斯凯沃拉所捍卫的主张并非法律;为此他不仅提出了理论依据,而且还引用了他的岳父昆图斯·穆基乌斯以及许多极为资深的权威人士作为依据。

§70

​nam qui ius civile contemnendum putat, is vincula revellit non modo iudiciorum sed etiam utilitatis vitaeque communis; qui autem interpretes iuris vituperat, si imperitos iuris esse dicit, de hominibus, non de iure civili detrahit; sin peritis non putat esse obtemperandum, non homines laedit, sed leges ac iura labefactat; quod vobis venire in mentem profecto necesse est, nihil esse in civitate tam diligenter quam ius civile retinendum. etenim hoc sublato nihil est qua re exploratum cuiquam possit esse quid suum aut quid alienum sit, nihil est quod aequabile inter omnis atque unum omnibus esse possit.

因为凡认为市民法应当被轻视之人,撕裂的不仅是法庭的纽带,也是公共利益与共同生活的纽带;而凡指责法律解释者的人,如果他说他们不懂法律,那么他贬损的是具体的人,而非市民法;但如果他认为精通者不应被听从,那么他伤害的就不是人,而是在动摇法令与法制。你们心中必定会意识到:在城邦中没有什么比市民法更应当被谨严捍卫的了。因为一旦废除了它,就没有任何凭据能让任何人确信什么是属于自己的,什么是属于他人的;也就没有任何东西能够在所有人之间保持公平,并对所有人均等一致。

语法注4 条
  1. 66an inde quo prohibitus es accedere?

    指示副词 inde(从那里)与其后的关系副词 quo(向那里)相呼应。直译为‘抑或是从你被禁止接近的那处?’,构成了对方假想盘问中与 unde(从何处)相对比的换质表达。

  2. 66in ista vero causa cum tu sis is qui te verbo litteraque defendas... in ista defensione accusas eos qui consuluntur

    整个长句由一组并列的表示情境或让步的 cum 从句(cum tu sis is... cum tuae sint hae partes... cum tua sit haec oratio...)引导,其中嵌套了对方的直接引语,最终在句末引出主句 'in ista defensione accusas eos...'。读解时需把握住主句的核心谓语动词 accusas。

  3. 67tametsi ille in aliqua causa faciebat, tu in nulla facis

    in aliqua causa 意为‘在某个尚有正当理由/理据的案件中’,而 tu in nulla [causa] facis 则指‘你在毫无理据的案件中如此行事’。此处 causa 兼有‘诉讼’与‘正当理由’的双重语意,形成了鲜明对比。

  4. 69non potius contra iuris consultos statuunt, si aliter pronuntiatum est ac Mucio placuit, quam ex eorum auctoritate, si, ut Manilius statuebat, sic est iudicatum

    由 non potius... quam... 构成的比较句结构。意指‘如果判决与穆基乌斯的意见不合,并不能说裁判官违背了法律家,反而若按照马尼利乌斯的意见判决,正是依循了法律家的权威’。此句强调在法律家意见分歧时,采纳其中一方仍是对法学权威的遵循而非否定。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.humanitext-lat2:66-70