← 西塞罗

为卡埃奇纳辩护

§62-65

单人武装暴力适用禁令与对皮索的批判

西塞罗驳斥了对禁令字句的刻板拘泥,论证依据法律的精神与公平原则,单人武装或以其他手段实施的暴力同样受禁令救济,并严厉抨击了皮索的狡辩及其蔑视法学家权威的行径。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§62

​atque ut magis intellegas quam verba nihil valeant, si tu solus aut quivis unus cum scuto et gladio impetum in me fecisset atque ego ita deiectus essem, auderesne dicere interdictum esse de hominibus armatis, hic autem hominem armatum unum fuisse? non, opinor, tam impudens esses. atqui vide ne multo nunc sis impudentior.1 nam tum quidem omnis mortalis implorare posses, quod homines in tuo negotio Latine obliviscerentur, quod inermi armati iudicarentur, quod, cum interdictum esset de pluribus, commissa res esset ab uno, unus homo plures esse homines iudicaretur.

为了让你更清楚地明白字词是多么毫无意义,试问:如果你孤身一人,或者任何单枪匹马之人持盾握剑向我袭来,而我正是这样被驱逐的,你敢说禁令是关于武装人群的、而这里却只有孤身一个武装人员吗?依我看,你还不至于如此厚颜无耻。然而你且当心,现在的你是否更加厚颜无耻得多!因为如果是那样的话,你确实可以向全人类呼冤,说人们在你的诉讼中竟连拉丁语都忘记了,手无寸铁之人被判定为全副武装,禁令针对的是多数人,事情却由一人所为,以致一个单独的人竟被判定为多数人。

§63

​verum in his causis non verba veniunt in iudicium, sed ea res cuius causa verba haec in interdictum coniecta sunt. vim quae ad caput ac vitam pertineret restitui sine ulla exceptione voluerunt.2 ea fit plerumque per homines coactos armatosque; si alio consilio, eodem periculo facta sit, eodem iure esse voluerunt. non enim maior est iniuria si tua familia quam si tuus vilicus, non si tui servi quam si alieni ac mercennarii, non si tuus procurator quam si vicinus aut libertus tuus, non si coactis hominibus quam si voluntariis aut etiam adsiduis ac domesticis, non si armatis quam si inermibus qui vim armatorum haberent ad nocendum, non si pluribus quam si uno armato. quibus enim rebus plerumque vis fit eius modi, eae res appellantur in interdicto. si per alias res eadem facta vis est, ea tametsi verbis interdicti non concluditur, sententia tamen iuris atque auctoritate retinetur.

但在这些诉讼中,受审判的并非言词,而是促使这些言词被写入禁令的那个实质问题。法务官们希望凡是威胁到人身身份与生命的暴力,都毫无例外地获得原状恢复。这种暴力通常由聚集起来的武装人员实施;若是出于另一种筹划、但带有同等危险而实施的,他们同样希望适用相同的法理。因为,如果是由你的家奴团所为,并不比由你的管事所为造成的损害更大;由你的奴隶所为,并不比由他人的奴隶和雇工所为造成的损害更大;由你的代理人所为,并不比由你的邻人或解放自由人所为造成的损害更大;由聚集起来的人马所为,并不比由自愿前来的或常住的家奴所为造成的损害更大;由全副武装的人所为,并不比由具有同等伤人威力的徒手人员所为造成的损害更大;由多数人所为,也并不比由一个武装人员所为造成的损害更大。因为这类暴力通常是以何种方式实施的,禁令中便列举了那些方式。如果相同的暴力是以其他方式实施的,即使它未被禁令的字面文词所涵盖,却依然被法律的本意与权威所牢牢确立。

§64

​venio nunc ad illud tuum: 'non deieci; non enim sivi accedere.' puto te ipsum, Piso, perspicere quanto ista sit angustior iniquiorque defensio quam si illa uterere: 'non fuerunt armati, cum fustibus et cum saxis fuerunt.' si me hercule mihi, non copioso homini ad dicendum, optio detur, utrum malim defendere non esse deiectum eum cui vi et armis ingredienti sit occursum, an armatos non fuisse eos qui sine scutis sineque ferro fuerint, omnino ad probandum utramque rem videam infirmam nugatoriamque esse, ad dicendum autem in altera videar mihi aliquid reperire posse, non fuisse armatos eos qui neque ferri quicquam neque scutum ullum habuerint; hic vero haeream, si mihi defendendum sit eum qui pulsus fugatusque sit non esse deiectum.

我现在谈谈你的那个辩词:‘我并未驱逐;因为我根本没准许走近。’皮索,我认为你自己也明白,这项辩护比起你若使用那一辩词来,要狭隘得多、不公得多:‘他们并不是武装人员,因为他们只拿着棍棒与石头。’凭赫拉克勒斯起誓,若让我这个不擅辞令之人来选择,究竟是更愿意辩护说一个在进入时遭到暴力与武器迎面阻拦的人未被驱逐,还是辩护说那些没有盾牌又没有铁器的人不是武装人员,我完全会看出两件事在举证上都是站不住脚且荒谬透顶的;但若论口才陈述,我觉得自己在后一种情形中尚能找到些托辞,说那些既无半点铁器又无任何盾牌的人并非武装人员;而若要我辩护说一个被打退并溃逃之人竟然没有被驱逐,我可就真的要束手无策了。

§65

​atque illud in tota defensione tua mihi maxime mirum videbatur, te dicere iuris consultorum auctoritati obtemperari non oportere. quod ego tametsi non nunc primum neque in hac causa solum audio, tamen admodum mirabar abs te quam ob rem diceretur. nam ceteri tum ad istam orationem decurrunt cum se in causa putant habere aequum et bonum quod defendant; si contra verbis et litteris et, ut dici solet, summo iure contenditur, solent eius modi iniquitati aequi et boni nomen dignitatemque opponere. tum illud quod dicitur, ' "sive nive3",' inrident, tum aucupia verborum et litterarum tendiculas in invidiam vocant, tum vociferantur ex aequo et bono, non ex callido versutoque iure rem iudicari oportere; scriptum sequi calumniatoris esse bonique iudicis voluntatem scriptoris auctoritatemque defendere.

而且在你的全部辩护中,最令我感到不可思议的是,你竟然说不应当服从法学家的权威。尽管这并非我第一次听到、也非仅仅在此案中听到,但我依然极其诧异这话竟会出自你的口中。因为其他人之所以求助于这套言论,乃是当他们认为自己在案中拥有公正与善良的理据可供捍卫之时;若相反,对方依据言词、字句以及俗称的‘至极之法’进行争辩,他们通常便会以公正与善良的名义及尊严来对抗这种不公。那时他们便嘲笑所谓‘无论如何’之类的程式死文,那时他们便将字句的陷阱和文字的圈套推向受人唾弃的境地,那时他们便振臂高呼,应当依循公正与善良而非狡黠多诡的法条来裁决此案;拘泥于文词是狡辩之徒的伎俩,而维护立法者的真实意图与权威,才是优秀裁判官的本职。

语法注3 条
  1. 62vide ne multo nunc sis impudentior

    vide ne 接现在时虚拟式,构成表示警惕或委婉指责的惯用句式,意为“当心是否……/恐怕你实际上正……”。承接前文若只遇到单个武装者尚可借字面提出抗辩的假定,此句尖锐地指出对方如今执迷于字面而否定暴力事实的做法,在实质上远比前者更加厚颜无耻。

  2. 63vim quae ad caput ac vitam pertineret restitui sine ulla exceptione voluerunt

    动词 voluerunt(在上下文中省略主语,指“裁判官们/立法者们”)统揽“宾格加不定式”结构(AcI),其中 vim 作不定式的逻辑主语,restitui 为被动不定式,意为“他们希望危及人身与生命的暴力受到原状恢复”。关系从句中的虚拟式 pertineret 为表特征属性的虚拟式,用于界定此种暴力的严重性质与范畴。

  3. 65sive nive

    古罗马早期法律和程式文书中常见的古式连词搭配(sive... nive[=sive... sive non],意为“无论……抑或不……”)。西塞罗在此援引这一成套程式短语,用以讽刺和抨击那些完全抛弃公允与善意、一味死抠法律字句与繁文缛节的极端形式主义(summo iure)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.humanitext-lat2:62-65