- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.humanitext-lat2:71-75
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗指出事实裁判容易受到伪证与权势的腐蚀,而法律裁判则绝不容权力与金钱插手;他强调保障个人财产安全的根本并非先祖遗产本身,而是市民法秩序,呼吁裁判官恪守法制。
itaque in ceteris controversiis atque iudiciis cum quaeritur aliquid factum necne sit, verum an falsum proferatur, et fictus testis subornari solet et interponi falsae tabulae, non numquam honesto ac probabili nomine bono viro iudici error obici, improbo facultas dari1 ut, cum sciens perperam iudicarit, testem tamen aut tabulas secutus esse videatur; in iure nihil est eius modi, recuperatores, non tabulae falsae, non testis improbus, denique nimia ista quae dominatur in civitate potentia in hoc solo genere quiescit; quid agat, quo modo adgrediatur iudicem, qua denique digitum proferat, non habet.
因此,在其他一切争端与审判中,当争议在于某一事实是否发生、所提出的证据是真还是假时,人们往往会教唆伪证,出示伪造的账册文书;不仅屡屡在体面且貌似合理的借口下,使正直的法官陷入错误,更为心术不正之人提供借口,使其在明知裁判不公的情况下,仍能显得仿佛只是依凭了证人或账册文书。然而在法律层面,各位审裁官,绝无此类事情:没有伪造的文书,没有居心不良的证人;归根结底,在城邦中称霸的那种过大势力,唯独在此一领域保持沉静。它不知道该做什么,该如何接近法官,简而言之,连指向何方都无从着手。
illud enim potest dici iudici ab aliquo non tam verecundo homine quam gratioso: 'iudica hoc factum esse aut numquam esse factum; crede huic testi, has comproba tabulas'; hoc non potest: 'statue cui filius agnatus sit, eius testamentum non esse ruptum;2 iudica quod mulier sine tutore auctore promiserit, deberi.' non est aditus ad huiusce modi res neque potentiae cuiusquam neque gratiae; denique, quo maius hoc sanctiusque videatur, ne pretio quidem corrumpi iudex in eius modi causa potest.
因为一个与其说顾惜操守不如说善用私情权势的人,确实可能对法官说:‘判决此事已经发生,或从未发生;相信这位证人,认可这些文书’;但他绝不能说:‘请判定,一个后来得子之人的遗言未被废弃;请判决,一个妇女在未经监护人同意下所许诺之物必须偿还。’任何人的势力或私情,对于此类事物皆无从插足;最后,为了让这一点显得更为崇高和神圣,在这一类案件中,法官甚至绝不可能被金钱所收买。
iste vester testis qui ausus est dicere "fecisse videri" eum de quo ne cuius rei argueretur quidem scire potuit,3 is ipse numquam auderet iudicare deberi viro dotem quam mulier nullo auctore dixisset. O rem praeclaram vobisque ob hoc retinendam, recuperatores! quod enim est ius civile? quod neque inflecti gratia neque perfringi potentia neque adulterari pecunia possit; quod si non modo oppressum sed etiam desertum aut neglegentius adservatum erit, nihil est quod quisquam sese habere certum aut a patre accepturum aut relicturum liberis arbitretur.
就连你们的那位证人——敢于声言某人‘显得曾有此行为’,却对此人因何事被控甚至不可能知道的那个人——他自己也绝不敢判定:妇女在没有任何监护人同意下所许诺的嫁妆应当给付其夫。各位审裁官,这是何等卓越的事物,又是何等应当因此由你们捍卫守护!因为何谓市民法?它既不能因私情而曲解,不能被权势所摧毁,亦不能受金钱所玷污。倘若它不仅受到压制,甚至遭到抛弃或疏忽维护,那么就再也没有任何东西能让任何人确信自己能够稳固占有、能从父亲那里继承、或能遗留给子孙了。
quid enim refert aedis aut fundum relictum a patre aut aliqua ratione habere bene partum, si incertum est, quae nunc tua iure mancipi sint, ea possisne retinere,4 si parum est communitum ius civile ac publica lege contra alicuius gratiam teneri non potest? quid, inquam, prodest fundum habere, si, quae diligentissime descripta a maioribus iura finium, possessionum, aquarum itinerumque sunt, haec perturbari aliqua ratione commutarique possunt? mihi credite, maior hereditas uni cuique nostrum venit in isdem bonis a iure et a legibus quam ab eis a quibus illa ipsa nobis relicta sunt. nam ut perveniat ad me fundus testamento alicuius fieri potest; ut retineam quod meum factum sit sine iure civili fieri non potest. fundus a patre relinqui potest, at usucapio fundi, hoc est finis sollicitudinis ac periculi litium, non a patre relinquitur, sed a legibus; aquae ductus, haustus, iter, actus a patre, sed rata auctoritas harum rerum omnium ab iure civili sumitur.
因为,如果目前依据完全产权属于你的财产是否能够保留尚在未定之天,如果市民法不够巩固且无法依公法抵御某个人的私情,那么拥有由父亲留下的或通过某种方式合法获得的房产或地产,究竟又有何意义?我说,如果在先祖极其详尽规定下的界标、占有、引水和通路之权利,可以通过某种方式被扰乱和篡改,那么占有一座庄园究竟又有何益?请相信我,我们每个人在同一财产中所获得的遗产,来自法与法令的部分,远大于来自将财产留给我们的那些人。因为通过某人的遗嘱,地产可以转移至我手中;但若无市民法,我却不可能保有已成为我所有的东西。地产可以由父亲遗留,然而地产的时效取得——即焦虑和诉讼风险的终止——不是由父亲遗留的,而是由法令赋予的;引水权、汲水权、通行权、车马通行权来自父亲,但这一切权利的确实有效性,皆取自市民法。
quapropter non minus diligenter ea quae a maioribus accepistis, publica patrimonia iuris quam privatae rei vestrae retinere debetis, non solum quod haec iure civili saepta sunt verum etiam quod patrimonium unius incommodo dimittetur, ius amitti non potest sine magno incommodo civitatis. in hac ipsa causa, recuperatores, si hoc nos non obtinemus, vi armatis hominibus deiectum esse eum quem vi armatis hominibus pulsum fugatumque esse constat, Caecina rem non amittet, quam ipsam animo forti, si tempus ita ferret, amitteret, in possessionem in praesentia non restituetur, nihil amplius;
因此,你们守护从祖辈那里继承而来的法律这一公有遗产,其用心不得少于守护你们自己的私有财产;这不仅因为私产正是由市民法所守护,而且因为个人私产的丧失不过损害一人,而法律的丧失若无城邦的巨大损害则绝不可能发生。正是在本案中,各位审裁官,即使我们未能确立‘一个公认被武装之人的暴力击退赶走的人乃是被武装之人的暴力所驱逐’这一事实,凯奇纳也不会因此失去产业本身——如果时势所迫,他本也会以刚毅之心舍弃它——他只是暂时无法恢复占有而已,仅此而已;
- 71non numquam honesto ac probabili nomine bono viro iudici error obici, improbo facultas dari
被动不定式 obici 与 dari 均承接前一分句中的谓语 solet(与 subornari 和 interponi 并列)。在此,Cicero 构成了鲜明的对称:通过 honesto ac probabili nomine 给正直的法官(bono viro iudici)制造误导(error obici),同时给不轨之徒(improbo)提供借口(facultas dari),使其得以借口依从证人账册掩盖故意枉法。
- 72cui filius agnatus sit, eius testamentum non esse ruptum
不定式短语 testamentum non esse ruptum 作为动词 statue 的宾语。关系从句 cui filius agnatus sit 倒置置于其先行词 eius 之前。在罗马私法中,立遗嘱后出生的直系宗亲后嗣依法必然使先前遗嘱归于无效(testamentum ruptum);此处举例说明,无论诉讼人何等有权有势,法官也绝不可能公然违背明确的法定民事法理作出判决。
- 73iste vester testis qui ausus est dicere "fecisse videri" eum de quo ne cuius rei argueretur quidem scire potuit
代词 eum 是被引用的传统司法证言公式 fecisse videri(‘看似做过此事/参与其事’)的逻辑主语(宾格代词),依附于 dicere。同时 eum 由后置的从属关系句 de quo ne cuius rei argueretur quidem scire potuit 所修饰。证言公式的插入与宾格主语 eum 的后置构成了复杂的嵌入式语序(hyperbaton)。
- 74quae nunc tua iure mancipi sint, ea possisne retinere
间接疑问从句 ea possisne retinere(附着疑问小词 -ne 接在动词 possis 上)充当 incertum est 的真正主语从句。关系从句 quae nunc tua iure mancipi sint 被提至指示代词 ea 之前,作为论题先引(prolepsis/topicalization),突显依照要式买卖法(ius mancipi)确立的完全所有权。
